
NICOLAI[Typografisch ornament]LOVANII, |
ILLUSTRISSIMO |
| POst tot Franciae plausus, post tot festas omnium Ordinum acclamationes Christianissimo Regi LUDOVICO XIII. fugatis Anglis, & captâ Rupella fa- [fol. A2v] ctas ecce IOANNA DARCIA Puella Aurelianensis, postrema fortassis officio, non postrema affectu, è Theatro Belgico & Academica Orchestra ad Te, ILLUSTRISSIME DOMINE, venit. Est illa, quae Franciae Regnum aliquando ex Anglorum faucibus eripuit, & Carolo VII. sceptrum ac coronam asseruit. Et quia renatam sui temporis hoc tempore felicitatem in Francia videt, libenter ab illis gloriosis cineribus suis exsurgit, ut felicitatem istam felicissimo Regi totique Franciae gratuletur, & decerp- [fol. A3r] tas ex Helicone lauros eius pedibus advoluat. Sed quoniam virginali pudore in tanti Regis aspectum prodire veretur, ad tuam purpuram sese prosternit, omnemque gestientis & applaudentis animi affectum gratulabunda deponit. Scit ipsa te magnam tantae victoriae partem esse, cuius consilio, & adlaborante industriâ illa parta est. Vicit enim Rex victoriosissimus, sed (quod eius Maiestas dici patitur) tuâ curâ, tuis consilijs, tuâ solertiâ vicit. Nec ipsi diffitentur Angli, nec Rebelles Rupellani. Illi [fol. A3v] in ipsa victoria tuo consilio & celeritate circumventi victoriam amiserunt; hi victoriam tuâ industriâ in Regis benignissimi clementia invenerunt . Utrique trophaea posteris invidenda, Fortitudinis & Benignitatis, gloriosissimo Regi reliquerunt; tu erexisti. Quippe quicquid agis, eius Maiestati, quia pro illa, & eiusdem auspicijs agis, libenter adscribis. Felix sane Francia, quae te Consilij praesidem sub iustissimo Rege habet, quem aliae Gentes optare Consiliarium possunt. Et quoniam in ista Dignitate tu- [fol. A4r] am Purpuram etiam in Bonarum Artium Patrocinium submittis, ideò haec Puella Syrmate induta latere sub ea concupiscit, & per Te lauros suas Ludovici Regis Palmis insternere. Admitte illam igitur, & tuae Purpurae Patrocinio dignare; ego eius vates illam praesento, & pro ea loquens tibi Regis Delitio, Francorum Decori, Litteratorum Moecenati, felicitatem omnem voveo, Lovanij Calendis Aprilis M. DC. XXIX. |
| Illustrisima Dignitati Tua Devotus Cliens NICOL, VERNULAEUS. |
Argumentum Tragoediae. |
| OCCUPATO perAnglos ferè toto Galliae Regno, cum Carolus VII. legitimus regni haeres aliquoties praelio victus, & praeter Biturigum vix unam aut alteram urbem sibi fidelem habens, rebus suis graviter afflictis remediam non inveniret. Ioanna Darcia octodecim annorum puella ex oppido Donoremigio in Lotharingia orta, cum oves in agris pasceret, divinitus ad opem Carolo ferendam excitatur. Anno igitur M. CCCC. XXVIII. ad Carolum in Franciam venit, divinitus se missam ad Aureliam obsidione liberandam, Anglos urbibus Galliae exuendos, ipsumque Regem, ut more maiorum sacro oleo inungatur, Remos perducendum, nuntiat. Examinatur à Proceribus regni & Theologis, ac tandem à Carolo Dux universi exercitus constituitur. Hac auctâ dignitate Anglos Aureliae ab obsidione depellit, ac plurimas alias urbes partim vi, partim deditione ad Regem reducit. Multae urbes rerum à Puella gestarum prospero suc- [fol. A5r] cessu commotae ultrò ab Anglis defecerunt. Deinde Regem, occupatis in via, quae hostium erant, Urbibus, Remos perducit, ubi inunctus Regni diadema recepit. Tandem Puella, cum Compendium ab Anglis obsideretur, latis Urbi suppetijs dum eruptione factâ depellere obsidentes conatur, in manus hostium venit. Hi cum illam salvis belli legibus interimere non possent tanquam veneficam haereticam, simulataeque virginitatis & virilis habitus ream Rhotomagi in foro concremarunt. Ex varijs incorruptae fidei authoribus, qui de eius fortitudine innocentiaque scripserunt, & quos ferè omnes in sua de hac Puella Historia complexus est Ioannes Hordal. I.U. Doctor ac Professor Ducisque Lotharingiae Consiliarius. |
Personae Tragoediae. |
| Bethfortius, Suffortius, Talbotus, Glacidas, | } } } | Duces Anglorum. |
![]() |
IOANNA DARCIA
Carolus. |
SCENA II.Borbonius. |
SCENA III. |
| CAROLUS. |
SCENA IV.Carolus. |
CHORUS. |
| FINIS ACTUS PRIMI. |
![]() |
ACTUS SECUNDUS. |
SCENA II. |
SCENA III. |
SCENA IV. |
CHORUS. |
| FINIS ACTUS SECUNDI. |
![]() |
ACTUS TERTIUS. |
| FINIS TRAGOEDIAE. |
![]() |
APPROBATIO. |
| IOannam Darciam olim saeculi sui fulmen Coelum concepit, Salus formavit, Solamen afflictae Franciae protulit. Eandem in hac Tragoedia Vigor ingenij concepit, Eruditio formavit, & tuto meritoque Typi in lucem proferent. 7. Aprilis, Lovanij, 1619. |
| MARTINUS LUNECENIUS Apostolicus ac Regius Librorum Censor. |
![]() |
Tekstkritiek: |