JOSEPHUS JUSTUS SCALIGER (1540 - 1609)



Iosephi Scaligeri Iul. Caes. F. Poemata omnia, ex museio Petri Scriverii.
[Vignet: Labore et Constantia].
[Leiden], Ex Officina Plantiniana Raphelengii, M. D. CXV.
Uitgegeven door J. Bloemendal.
UBL 562 G 18; KBH 759 K 1; books.google
Dit werk bevat drie delen: de poemata propria, de poemata Graece reddita,
en de poemata Latine reddita. Hier zijn de poemata propria uitgegeven;
de Griekse gedichten daarin zijn overgeslagen.



[p. 1]

IOSEPHI SCALIGERI
IUL. CAES. F.

POEMATA
PROPRIA,

Latina & Graeca.

[Vignet: Labore et Constantia].

LUGDUNI BATAVORUM
Ex Officina Plantiniana
RAPHELENGII
M. D. C XV.



[p. 2]

Contenta hoc Libello.

SILVA VARIORUM CARMINUM.
ENCOMIA LIBRORUM.
FUNEBRIA.
IAMBI GNOMICI.
STROMATEUS EMMETROON PAROIMIOON.



[p. 3]

IOSEPHI SCALIGERI
IUL. CAES. F.
VARIORUM CARMINUM
SILVA.

I.
EPITHALAMIUM Nobilissimorum Gaspa-
ris ab Eusum Niewenorti Domini, & Annae Iani
Dousae Domini à Noortwyck filiae.


Ios. Scaliger Nobiliss. Iano Dousae à Noortwijck.

QUOD damus tibi nec bonum,
    Dousa maxime, nec catum
    Carmen, hoc pietas malo
    Atque amor tuus extudit
    Qualecunque poëtae.
Si quid esset ei tamen
    Mentis, ille negotia
    Nec senex iuvenalia
    Debuit, neque tangere
    Nuptialia caelebs.

EPITHALAMIUM.

QUIS sacram subitus mihi
    Ardor incutiens facem
    Mentis otia nubila
    Igne sollicitat novo,
    Desidisque Camenae
Rumpit insinuans moras?
    Quae suborta perennibus
    Thespii scatebris specus
    Blanda murmura tinnulo
    Vibrat aure susurro?
Iam diu placido mea
    Mens remissa silentio
    Odit enthea carmina,
    Flammeaeque poëtices
    Abdicavit amorem.
[p. 4]
Iam diu emeritum sacer
    Barbiton paries habet.
    Cur ad illecebras vocor,
    Atque gaudia ludicrae
    Obsoleta iuventae?
Sensimus. solito magis
    Vultus enituit poli.
    Hic Deus, Deus interest.
    Non enim temere novo
    Ridet aethra lepore.
Ecce Cypria praepetum
    Mater alma Cupidinum,
    Arduum meditans iter,
    Dirigit loca passeres
    Ad Batava iugales.
Mille persequitur Deam
    Alitum comitum chorus.
    Arcus instruit his manum;
    Spicula ex humero sonant,
    Pendulaeque pharetrae.
Unus haud labor omnibus.
    Huic Deae biiuges aves
    Cura tradita comere.
    Iste frena iugalium,
    Ille flagra ministrat.
Rasiles alius rotas
    Et curule ebur essedi
    Sistit imperiis herae.
    Nutibus Dominae imminet,
    Sancta iusse facessit.
Pone Hamedryadum cohors
    Cingit obsequio Deam,
    Et sororia dexteras
    Triga triplice conserens
    Trina Gratia nexu.
Ipsa conspicuum suae
    Sedis alta premens ebur,
    Alitum increpitat moras,
    Totaque in biiuges suos
    Prona verbere pendet.
[p. 5]
Oris ambrosii decus
    Mollis umbrat amaracus;
    Frondeoque procul tholo
    Solis aestiferum iubar
    Crispa pampinus arcet.
Balsami coma murrea
    Halat Assyrias opes.
    Phaenomerida gemmeo
    Dente fibula colligens
    Crura nuda relinquit.
Huic tener comes assidens
    Lora florea curruum
    Tractat, Uraniae genus,
    Praeses auspicii boni,
    Coniugator amantum.
Ora cui iuvenalia
    Igneus pudor inficit;
    Prima vesticipes genas
    Flore laneolo pilans
    Signat aurea pubes.
Hymenille volucrium
    Dux amoene Cupidinum,
    Optimae Veneris comes,
    Cui iugalia vincula,
    Cuique foedera curae:
Tanta, dic age, quo tibi
    Pompa ducitur agminis?
    Diva quid genitrix parat?
    Quove militibus parat
    Pusionibus arma?
Nam tibi licet omnia
    Scire, quo sine nil Venus
    Audet, irrita sunt patrum
    Vota, nil fidei valent
    Sacra pacta maritae.
Cui capis leve flammeum?
    Pineam faculam quatis?
    Quae puella tot ignibus,
    Quis tot ah iuvenis meret
    Apparatibus uri?
[p. 6]
Quod par illud amantium,
    Quos potens Veneris suis
    Destinat puer ictibus?
    Quis perire dicatus est?
    Qua perire sagitta?
Sed quid obvia quaerimus?
    Ecce quod petitur, palam est.
    Agmen illico dum loquor
    Strigat, & Veneris rotas
    Pompa sistit eburnas.
Iamque Dousiadae domum
    Hospitum chorus obsidet;
    Deque plebe Cupidinum
    Penniger, monitu Deae,
    Pulsat ostia Cursor.
Panditur domus. influit
    Vulgus omne. silentium
    Collocata tapetibus
    Diva nutibus imperat.
    Infit. ore favetur.
Dousii generis decus,
    Clara quem celebrem facit
    Inclitis atavis domus,
    Clarior studiis tamen,
    Artibusque Minervae;
Non mihi libet aedibus
    Intulisse pedem tuis,
    Ni mihi comes adforet
    Iste legitimus boni
    Copulator amoris:
Qui tuum sine liberis
    Ne foret, metuens, genus,
    Floridam tibi virginem
    Iure connubii dedit,
    Coniugemque dicavit:
Quae bonae sobolis ferax,
    Qualis aut Ceralibus,
    Spica adulta novalibus,
    Aut Achaemeniis virens
    Citrus ardua campis,
[p. 7]
Coniugem toties patrem
    Fecit. Huic ego, cum tibi
    Virgo traditur in nanum,
    Nuptialiaque omina
    Iuno Cinxia sancit,
Mater haud semel, inquii,
    Sed puerpera saepius
    Caeteras uti moribus
    Vincis, innumera quoque
    Vince prole maritas.
Dicta comprobat exitus.
    Vix capit sobolem domus.
    Iam nequit digitis suis
    Liberos neque dextera
    Nec sinistra putare:
In quibus, velut integer,*
    Divitis decus hortuli,
    Quem nec Olenium pecus
    Proterit, neque carpitur
    Ungue flosculus ullo,
Anna moribus enitet
    Educata piissime
    Matris in gremio suae,
    Et pudicitiam suo
    Eius exprimit ore.
Hanc nefas sine compare
    Solitaria caelibum
    More tempora ducere,
    Nec tori bona, nec mea
    Nosse praemia natos.
Non eis tibi, non eis
    Nata filia legibus,
    Ut domi sterilis sedens
    Carperetur in utiles
    Virgo nubilis annos.
Quaere qui propria tuum
    Fulciat serie genus,
    Te nepotibus augeat
    Seque sufficiat tibi,
    Te perire vetando.
[p. 8]
En paratus adest tibi,
    Vota qui superet tua
    Patrium decorans solum
    Gaspar, & Frisios suos
    Flore gentis avitae:
Qualis ad vitream Thetin
    Venit Aeacides suam,
    Nupta qua cupido data est
    Nocte lucibus omnibus
    Semper anteferenda,
Prodeat. neque enim mora.
    Coniugalia suavibus
    Pangat oscula saviis,
    Brachiisque tenacibus
    Colla vinciat Annae.
Verba ne careant fide,
    Ocius, pueri, huc age
    Convenite Cnpidines.
    Ite, spicula stringite,
    Expedite pharetras.
Qua fidelia cuspide
    Corda figitis intima,
    Sauciate par hoc novum.
    Anna Gaspare ferveat.
    Gaspar aestuet Anna.
Ambo compare vulnere
    Saucios tibi tradidi.
    Functa munere sum meo.
    Ergo fungere tu tuo,
    Hymenille, vicissim.
Fac sacra coeant fide
    Pectora unanimi simul
    Temperata coagulo;
    Quae dies querimoniis
    Nulla dividat olim.
Quod sit omine cum bono,
    Omne coniugibus bonum
    Imprecare perenniter.
    A penatibus omnia
    Deprecare nefasta.
[p. 9]
Pestis absit, & orbitas.
    Gaudeat domus annua
    Prole. frugiferas opes
    Rure fundat adorea
    Dite copia cornu.
Eia, quis sonus hic? ita est,
    In modum tibi Virgines
    Nuptialia carmina
    Concinunt. tibi noctifer
    Linquit Hesperus Oetam.
Impulit thalami fores
    Cardo stridulus aeneas.
    Coniuges sua iam vocat
    Hora. iam veniant. toro
    Collocentur eburno.
Blanda praelia conserant.
    Implicantia brachia
    Nulla vis ederae tenax
    Vincat, oscula conchulae,
    Murmurilla columbae.

            Anno M.D.C.III. Kal. Iunii Iuliani, feria sexta.


II.
In puerperium Annae Dousicae.

Casta viro natum, patri dedit Anna nepotem.
    Cernat utroque senex cum seniore senem.
            Anno M.D.C.III. VI. Kal. Octob. Iuliani.


III.
GENETHLIACON Aemilioli, Pauli Melissi
Poëtae Laureati, Fil.

UNDE me bifori sono
    Festa laetitiae comes
    Lotos Asia perstrepit?
    Cui Deorum adolet meus
    Tura odora Melissus?
Cur adest Genius gerens
    Luteum pede socculum?
    Unde cum patera meri
    Liba adorea sustinet
    Ara cespite vivo?
[p. 10]
Audiere Dei preces;
    Et locum pietas habet:
    Vota Iuppiter audiit.
    Nempe sunt Superum sacri
    Iusta cura Poëtae.
Nam, Melisse, puerperae
    Filium Aemiliun tibi
    Venter Aemiliae edidit,
    Quam toro propriam tibi
    Sancta Iuno dicavit.
Ne tuum sine liberis
    Nomen occiduae petens
    Noctis atra silentia
    Luridae Stygis oblitum
    Obsolesceret undis.
Iam Melissiades tibi
    Porrigat teneras manus.
    Iam nutritia primulum
    Matris ubera parvulus
    Sugat ore novello.
Lacteamque papillulam
    Rictibus pueriliter
    Semihiantibus appetat:
    Nunc repellat ut abnuens,
    Proximusque neganti.
Inde blaesula garrulus
    Verba semiloquo sono
    Tertiata fritinniens
    Det faceta parentibus
    Multa millia lusus.
Mox adulta virilibus
    Membra roboret artubus;
    Qualis in nitidum aëra
    Ramulos virides novo
    Vere subiicit arbos.
Cresce Phoebicolae puer
    Vatis aureolum genus:
    Cresce mustule pupule,
    Aemili, Aemiliae puer
    Matris aurea proles.
[p. 11]
Ecce lilia cum rosis
    Bacchicasque ederas tibi
    Rupis incola Thespiae,
    Sutilesque novo parat
    Flore Musa corollas.
Maior at tibi debita est,
    Teque nobilior manet
    Texta Calliopes manu,
    Quae sacram tibi laurea
    Umbret inclita frontem:
Cum canes veterum memor
    Facta fortia Principum,
    Quos Nicrus dominos suos,
    Alma quos columen suum
    Heidelberga salutat.
Fallor? an novus emicat
    Matris e gremio suae
    Daedalae fidis arbiter?
    Et Melissiaden nova
    Comit infula vatem?
Prodeas opifex soni,
    Orpheos liquidos modos,
    Atque Arioniae lyrae
    Plectra flexanimo fidis
    Provocantis honore.
Nec tibi numeris sacer
    Certet innumeris olor.
    Dircaeae fidicen lyrae:
    Nec tibi Venusi Appulî
    Comparetur alumnus.
Cede Graiugenum cohors;
    Cede Romulidum manus,
    Quotquot Aonio specu
    Limpido trepidans pede
    Formet unda Poëtas.
Nescio quid amabili
    Matris Aemiliae è sinu
    Maius exoritur fide;
    Fama quod stupeat vetus
    Quodque postume laudet.
[p. 12]
Vos, Deum genus, optimo
    Iure plaudite Principes:
    Iste sidereus Puer
    Vestra carmine masculo
    Panget* inclita facta.
Vos Poëtae, hominum decus,
    Fausta dicite pupulo:
    Ille prodigus eloqui
    Vestra fluminibus sui
    Oris ora rigabit.
Omnis ocius huc sua
    Vota contribuat tibi,
    Qui tuum thiasum colit,
    Qui, Melisse, sititor est
    Hippocrenidos undae.
Ambo contribuant suum
    Carmen, inque vicem sibi
    Serta mutua comparent
    Filio celebris parens,
    Filiusque parenti.
Tuque, quae semel edita
    Prole mater es unius,
    Mater alite cum bona
    Vatis esto nec unius,
    Nec parente minoris.


IV.
In tabellam depictae Dominae.

CUM dominam nostrae mentis memor aura retractat,
    Praesenti absentem parva tabella refert.
Cum mentem artificis, cum miror imaginis umbram,
    Ille hera par, vel par illa videtur herae.
Denique quodcunque est; genius certissimus artis
    Transformat sensus in sua signa meos.
Miraris, si quando mihi domina imperat absens?
    Imperat haec etiam muta tabella mihi.


V.
Ex Italico Petrarchae.

LUX aderat qua Sol ferrugine conditus atra
    Testatus domini est funera acerba sui,
[p. 13]
Qua perii: neque sub casses dilapsus Aella,
    Sensi, luminibus captus, Aella, tuis.
Nec mentem adieci bello, securus abibam.
    Illa elementa mei prima fuere mali.
Cum mihi pacifico saevissimus hostis, inermi
    Armiger, imbelli bellicus instat Amor;
Perque oculos cordi insinuat grassator apertos;
    Qui modo sunt lacrimis ianua trita meis.
O male victorem! quod nos adgressus inermes,
    Quod tua non arcu reppulit arma suo.


VI.
In Pulicem Catharinae des Roches, elegantissimae poetriae.

PULICELLE niger, nigelle Pulex,
Incitatior haedulis petulcis,
Delicatior hinnulis tenellis,
Docti passere nequior Catulli,
Stellae blandior albula columba;
Qua te prosequar aurea camena?
Quo te nomine praedicem, ô beate
Pulex pumile, pumilille Pulex?
An quod, cum libet os meae puellae
Tuo purpureo ore suaviaris:
Mihi, cum libet, os meae puellae
Meo non licet ore suaviari?
An quod cum subiit cibi voluptas,
Non in quadriviis, neque angiportis
Plebeos avidus cibos liguris,
Sed in lacteolis latens papillis,
Tingens virgineo cruore rostrun,
Plenus nectaris & satur recedis:
Mox circumsiliens modo huc modo illuc.
Meras delicias, meros amores,
Ludis ebrius in sinu puellae?
Anne quod Veneris satelles audis,
Vindex falsidicae malaeque linguae,
Cum periura Deos puella laesit,
Atque ulciscere saucios amores,
Feris morsibus appetens lacertos?
Illa in insidiis morata, soli
Vindictae imminet, ac favens dolori,
[p. 14]
Suspenso* meditatur ungue mortem:
Tu cessim fugis, & fugis recessim;
Ac subsultibus hinc & hinc citatis
Vibras cruscula, & improbae puellae
Eludis digiti impetentis ictum:
Ut campis equa trima ludit olim
Motis aera calcibus lacessens.
An quod legibus omnibus solutus,
Puellaria membra pervagaris,
Usque Cypridis ad beata regna,
Impune insinuans amoris almi
Secretis adytis, sacrumque limen
Insistens, quod ab omnibus profanis
Et tangi scelus, & nefas videri?
Hic tu ianitor excubas, & ipsam
Aureae Veneris tueris aram.
Quam sancte tibi tradidit tuendam
Et ridens Venus, & puer Cupido.
Téne propterea, ô venuste Pulex,
Téne prosequar aurea camena?
Téne hoc nomine praedicem beatum,
Pulicelle niger, nigelle Pulex?
Non: sed quod nimio tuo lepore
Tot solus facis & paris Poëtas,
Quorum cantibus, aureaeque linguae
Vena divite, versibus canoris,
Immortalis eris, diuque vives.
Nam dum, pumile pumilille Pulex,
Haeres pendulus in sinu puellae
Novus Pegasus in nova Hippocrene,
E morsu tuo, ut ungula ex equina,
Fluxerunt latices Poetici, dein
Tot sunt carmina nata, tot Poëtae.


VII.
Catulli hendecasyllabi De Acme & Septimio
versibus elegis expressi.

ACMEN Scptimius teneros complexus amores,
    O Acme, mea lux, deliciumque meum,
Ni misere te, dixit, amo, ni perdite amare
    Discupio vitae tempus in omne meae,
[p. 15]
Quantum qui potis est capitis discrimen adire,
    Plurimum, & immanem perniciem oppetere,
Solus apud Libyas, vel tostos solibus Indos
    Occurram fulvis obvia praeda feris.
Haec ecfatus ubi, laeva de parte secundis
    Alitibus dextrum sternuit omen Amor.
Ast Acme caput inflectens, puerique lacessens
    Ebria purpureis lumina suaviolis,
Sic, inquit, mea vita, meus lepor, huic domino uni,
    Huic devoti omni tempore simus, ait:
Ut mihi nunc maior molleis est flamma medullas,
    Acrior & misto gliscit amore furor.
Hoc postquam ecfata est, laeva de parte secundis
    Alitibus dextrum sternuit omen Amor.
Nunc bono ab auspicio, faustis avibusque profecti,
    Mentibus unanimis mutua amantur, amant.
Unam Septimius nunc mavult saucius Acmen,
    Quam Syrias, aut quae regna Britannus habet.
Uno in Septimio totis nunc sensibus Acme
    Perdita conspiret, deliciasque facit.
Quis par candidius tenerorum vidit amantum?
    Aut fuit auspicio quae meliore Venus?


VIII.
Catulli Passer mortuus similiter conversus.

LUGETE, ô quantum est Venerum atque Cupidinum, amantum
    Atque venustorum quicquid ubique hominum est,
Lugete. Ille meae lususque & cura puellae,
    Ah dolor, ille meae delicium Dominae
Passer mortuus est; quem serio amaverat illa
    Plus quam se, plus quem vitam oculosque suos.
Namque erat & mellitus, & ipsam cognitam habebat
    Tam bene, quam matrem nostra puella suam,
Et circumsiliens, uti ne a gremio illius unquam
    Cederet, ad solam pipilitabat heram.
At nunc it per iter nigrum miser, ah miser, illic
    Unde unquam reducem nemo pedem tetulit.
Ah vobis male sit, male quae omnia bella voratis,
    O Orci vobis ah male sit tenebrae:
[p. 16]
Tam bellum nobis rapuistis passerem iniquae.
    O male factum! ô mi passer, atrox facinus!
Ecce tua caussa nostrae tumefacta puellae
    Turgescunt salsis lumina lacrimulis.


IX.
Parodia ad Phaselum Catulli, in Causidicum, qui
relicto foro coquinariam faciebat.

PATRONUS ille, quem videtis hospites,
Ait fuisse litigator optimus;
Neque ullius minantis impetum fori
Nequisse detinere, sive crastinum.
Iuberet ampliare, seu perendinum.
Et hoc negat feracis Aquitaniae
Negare rura, Vasconumque limites,
Cadurca iugera, & Rhutena pascua,
Lemovices, trucesque Petragorios:
Ubi iste post patronus, antea fuit
In urbe scriba. Nam forensium in grege
Loquente saepe scriptitavit arbitro.
Amoene Tarnis, & Garumna corniger,
Tibi haec fuisse & esse cognitissima
Ait patronus: ultima ex origine
Tuis fuisse scriba dicit urbibus:
Tuis patronus adfuisse civibus.
Et inde tot per exsecranda praemia
Stipem tulisse, laeva, sive dextera
Sonaret aere; sive utramque Iuppiter
Simul sonante tangeret pecunia:
Neque ulla vota quaestuariis diis
Sibi esse facta, cum rediret à foro
Lucro gravatus usque propriam domum.
Sed haec prius fuere: nunc cibaria
Ligurit uncta, seque consecrat tibi
Culina dives, & culina divitis.


X.
Idem aliter.

MAGIRUS ille quem videtis hospites,
Ait fuisse litigator optimus;
Neque ullius tribunal arduum fori
[p. 17]
Nequisse personare, sive legibus
Opus foret latrare, sive iurgiis.
Et hoc negat severa Nittiobrigum
Negare septa, Vasconumque curias,
Aginnum inane, Condomumque inhospitum,
Lemovices, trucesque Petragorios.
Ubi iste post magirus, antea fuit
Laverna iuris, & patronus in foro
Loquente saepe voce prodidit reos.
Cadurce rabula, & Tolosa contumax,
Tibi haec fuisse & esse cognitissima
Ait magirus: ultima ex origine
Tuis crepasse iura dicit in scholis,
Tua intonasse legibus sedilia:
Et inde surda per tot urbium fora
Stipem extudisse, laeva sive dextera
Rogaret aera, sive utramque pluscula
Pecunia gravaret improbus manum.
Neque ulla vota curialibus deis
Sibi esse facta, cum rediret à foro
Onustus aere adusque propriam domum.
Sed haec prius fuere: nunc cibaria
Ligurit uncta, seque dedicat tibi
Culina dives, & culina divitis.


XI.
In eundem.

NUNC ollas tractas, tractasti iurgia quoudam:
Iura idem solitus vendere, iura coquis.


XII.
In citatum quendam non respondentem.

PROSCRIPSIT tua teque, quod citatus
Non responderis, optimus Senatus.
Non assis facis; & gravem tremendi
Legem carminis, ac severa iussa
Tantum verba putas: notas honoris,
Famae stigmata, nominis lituras,
Speras olim abolere posse; frustra.
Cum vulnus coiit, manet cicatrix:
Utque infamia vulnus est honoris;
Ita ignominia eius est cicatrix.


[p. 18]

XIII.
De Sabino, quem sponsione mille ac ducentum
aureorum provocarat, tergiversante
triumphat Auctor.

QUOD Fontenaci verna non viriliter,
Quem stultus hostem provocavit, excipit:
Qod sponsione iam lacessitus, tamen
Frustratur, & calvitur, & pedem struit:
Extrema arena quod Quirites invocans
Indebitam antehac missionem postulat,
Non crure secto, non lacertum saucius,
Non hoste viso: sed tubae audito sono
Turpes latebras quaerit exanguis metu:
Vos Gallicanae lumen ac decus togae
(Quam cum Sabinus sumpsit olim, Iuppiter
Tunc inquinavit aere tempus aureum)
Vos, caeterique, qui volptatem auribus
Huc aucupatum concucurristis domo,
Abite. abite. Iam sat est, vici. Quia
Vinci veretur, sat Sabinus victus est.
Abite, vici. Sed meam victoriam
Non aeneator praedicabit Isthmius,
Non laureatae nunciabunt literae.
Non me trahentem aulaea palmatae togae,
Viaeque equinis strata plaudentem ungulis
Ebur curule sistet in clivo Iovis,
Iovi Faliscae debitorem victimae.
Non bracteatis ventilabit laudibus
Volgi sequacis clamor, aut Quiritium
Paean canorus. non iocosa montium
Imago claris intonata plausibus
Victoris aures personabit gloria.
Plebeia pulpa ductet haec famelicos,
Perfusa fuco quos adulant nomina,
Quos lena inani fama titillat sono.
Confectus hostis, non triumphus nos iuvat.
Quidam Sabinum perculisse ludus est:
Nulla est Sabinum praeterire gloria.


[p. 19]

XIV.
De stilo & charactere.

SENTENTIARUM quum supellex lauta sit,
Sermonis ingens sit politi copia
Penes Latinos, quos vetustas aurea
Catos magistros eloquentiae extulit,
Quorum è scatebris hauriendum sit tibi
Verborum acumen, disserendi amoenitas:
Quid est, loquendi quod novum modum ac genus
Incude toties fabricas tua tibi?
Rerum magister & tyrannus omnium
Sermonis usus artifex vernaculi est,
Qui tot loquelae, quot suas, rotat vices.
At dictionis splendidae peritiam
Latiis librorum conditam in sacrariis
Non sancit usus, sed vetusta auctoritas
Virûm Latinae principum eloquentiae.
Sed insolens hunc rancidi situs sapor,
Utut loquatur, invidenten intelligi,
Morositasque pascit insani stili,
Promens ab ima verba casca origine,
Vix vel Cethegis gnara cinctutis prius.
Diversus alius bivio ab hoc flectens iter,
Inusitata dum timnet, sordes amatn
At ille totus pellis, et totus macror,
Arena calcem non habens, nugae merae,
Inanitate plenus, et satur fame
Ieiuna verba tinnit exili sono.
Pruritus alium tangit urticae novae,
Licenter audax et procul tralatio.
Teporis ille et lentitudinis metu
Profundit acer entheato spiritu
Inflata verba rore non Achaicon
Stolide faceta ducit hunc vernilitas
Linguae elegantis perperam affectans sales.
Alius loquendi figere igarus modum
Orationem admittit extra terminos,
Quem non habenis Circus effusis capit.
Sic incolendi perdit omnem gratiam
In laxitatem ruris excurrens domus.
[p. 20]
Offendit alios planitas aequabilis.
Quae per salebras saltitant, non ambulant;
Et, dum legentis haeret exspectatio,
Intelligendum, quam legendum, plus ferunt.
Quae delicata vult morari lumina,
Et linquere animis, quod reportetur domum,
Sit succulenta, non obesa oratio,
Illustris, apta, nobilis, sese efferens
Non mole cernis, sed torosis artubus.
Sermonis ista sanitas, ut corporis;
Non sana tantum membra, verum alacria.
Sit aureorum luce verborum lita,
Sit compta nativa indole, et non squalidae
Antiquitatis obsoleta sordibus.
Sic cuncta variet, constet ut similis sibi.
Similis sibi sic constet, ut varie iuvet.
Quem pascit avidum masculi succus stili,
Semper recente postulat refici dape.
Et audiendo vel legendo frivole,
Convive tanquam languido stomacho oscitans,
Si nil iacentem recreaverit famem,
Risum in quibusdam, somnum in aliis vix tenet.


Hoc elegantissimum carmen inscriptum est Albo Amico-
rum Danielis Heinsii, cum hoc tetrasticho:

HAEC melius fuerat tenebris damnata sileri,
Et maius pretium dissimulare foret:
Sed veniam fortasse meret. non ultima pars est
Laudis, in Heinsiadae scripta fuisse libro.


XV.
In Moncaudum Poëtam Burdigalensem.
Nihil fictum.

SUMMAENIANIS Urbis in sepulcretis
Ad prosedarum non trioboli lustra,
Media Suburra bustuarias aedes
Moncaudus habitat, quis sepulcra vespillo,
Quis anteponat vel Gemonias tortor.
Situs sed illas commodumque commendat:
[p. 21]
Patentiore nam fruuntur aspectu,
Nec ulla purum tegula invidet caelum,
Patetque totum, quale Termini tectum.
Hoc unicum est lacunar: unica haec illi
Fenestra claro mane lumen admittit.
Haec pro camini pervio tubo, nigros
Transmittit extra transfugas heri fumos.
Haec pro perenni fonte, qui procul distat,
Laxante totum nimbido Iovem caelo,
Demittit urnae sponte defluos imbres:
Tuscanicum illi hoc, hoc cavaedium est illi.
Nil exeunti, nil et obstat intranti:
Non taediosae pensili mora scalae,
Non cochleae tot circularis anfractus,
Non eminenti structiles gradus mole:
Est facilis aditus limen, et pedis plani.
Pro marmore albo, emblematumque tessellis,
Dorsis iuiquis tuber est pavimentum,
Quod ter quotannis, aut bis, aut semel verrit:
Asaroton illud nomines licet sane.
Intus supellex excipit domo digna,
Hero supellex digna: debili sponda
Tripes grabatus, scandulis tribus tectus,
Qui claudicante semifultus in scamno,
Delumbis, et luxatus, integros noctu
Hero periculosus invidet somnos.
Nec ulla restis, aut colorii funes
Plagulas reducunt, annulive velares:
Sed sola somnos praebitura securos
Aulaea situs araneosus obtendit.
Pro stramine illi, culcitaeque tomento
Vel scorteum segestre, vel senex cento,
Et pro tapete, proque stragula veste,
Exfimbriatis ob soleta fratillis
Qui possit esse ruderarium cribrum:
Idemque mensae servit unus et lecto,
Mantile nudae servit et toral mensae.
Ne dormientem laedat aura nocturna,
Quod nil sit illi, qui caput tegat noctu,
Calvariam armat subligaribus braccis:
Hoc involucro tectus, hoc et amiectu
Subfarcinatus ad meridiem stertit,
Compendiosa sumtibus via parcens:
Quippe una opella pranet, et simul coenat,
Et ientat, et merendat, atque comissat.
Coena ipsa frugi, Socratisque praescripto;
Vinum asse, panis asse, et asse pulmentum.
Ancilla, qualem non habere Moncaudus
Averet aliam, vel, si averet, haud posset;
Cadaverosa fronte, pendulis labris,
Cariosa, casca, Troici memor belli,
Pannuceas in ore praeferens rugas.
Everrias haec forte (si tamen verrit)
Protuberantis colligit pavimenti,
Scopis solutis, aut inutili ramo.
Haec terget ollas, implet hydriam: sordes
Et stercus effert: eluit lavatrinam.
Quotiesque tenti vatis aestuans inguen
Singultientis arrigit tumor venae,
Inemta Venus huic et parabilis praesto est,
Bidens amica, nocte pantices solvensn
At cum coquendae tempus appetit coenae,
Ut exstruatur lignea focus caede,
(Quis ergo damnet te, Lycurge?) Moncaudus
Excodicari vineam iubet, vites
Caesas voraci dat benignius flammae:
Et qui suo crevere Libero trunci,
Ceteri iubet perire Liberi vates.
Non alia mensa, quam vel unius custos
Pluteus papyri, vel duum libellorum.
Abax, et idem est pluteus. huic penu longo
Non integrarum fictilis patellarum
Astat supellex: curtus urceus: pelvis
Dimidia: rupto latere futilis guttus;
Triumque quondam nasiterna nasorum:
Nec non matella cum sorore craterra,
(Namque haec bibenti servit, illa meienti.)
Huic ansa periit, illa non habet limbum:
Aquale, futum, trulla, pollulum labrum.
At in quasillo, qui pependit e tigno,
Semesa perna, caseique buccellae,
Examinum atra verminantium cellan
Et in tabella, proximoque paxillo,
Frustilla pridiana carnis ambesae,
Analecta rosa, et olla iuris hesterni,
Lucanicorum circulus botellorum,
Vel lanx omasi, vel catinus hillarum:
Quae, pridianae cum poeticen Musae
Destertuit, conviva strenuus glutit.
Capsella subtus. hac reposta servatur
Poeticorum synthesis libellorum;
Servata, nec servata, quatinus semper
Illa inquilini scripta permeant mures;
Quibus refert Moncaudus unus acceptum,
Quod scripsit illis illa, non sibi tantum.
Deinde ploxenum, et forensium custos
Liticularum bulga, quas et is raro
Revisit opere, muribusque commendat,
Ut cognitores sint suam vicem illarum.
Istum modum Moncaudus, bos labet vitae
Moncaudus astus, ista vita Moncaudi.
Gens navitarum vana Lusitanorum,
Quid vos parandis opibus inmori cogit?
Moncaudus horum nil paravit, et vivit.

            Scriptum Anno 1569 Montalbani.


XVI. In quendam.

Ille, novo qui te signavit nomine primus,
    Unde Pyraethonis dat tibi nomen equi?
Sive equus in sensu spectetur, sive Pyraethon,
    Conveniens non est ille, vel ille, tibi.
Quum totus sis nox, quinam potes esse Pyraethon?
    Quumque asinus, quis te iure vocarit equum?


XVII. Ad asinum Ocni graviter rudentem in Rob. Titium legentem orno, pro ocno, in versu Propertii. [5,21]
Dignior obliquo funem qui torqueat Ocno.

Si Titius tollit, qui te bene paverat, Ocnum;
    Ergo tam Titius pascat aselle famem.


XVIII. In Rumetum, qui suos versus pro antiquis supposuerat. [Muret. opp. I 775. Scal.ad Varr. 1, 2]

Qui rigidae flammas evaserat ante Tholosae,
    Rumetus, fumos vendidit ille mihi.


19. Avarus.

Arcarum in fundo quaecunque recondit Avarus,
    Abstulit haec aliis, denegat ipse sibi.


20. Improbitas humana.

Caetera nec verum animantia norunt:
    Verum et fas unus novit et odit homo.


21. Degener nobilitas.

Nobilitas est veste quidem tibi discolor o plebs,
Iudicio tamen est concolor illa tibi.


22. In Taxum operibus triduo oppugnatum.
Ex tempore.

Quadrupedem dum magna operum vi cingimus, illa
    Secretum caecis callibus egit iter.
Tertia lux agitur, postquam molimine tanto
    Inceptum frustra ludificatur opus.
Sit vobis ex hoste, viri, victoria capto,
    Dum sit ei e lassis gloria parta viris.


23. In Atalantae et Hippomanis fabulam.

Incertum cui det meritam Victoria palmam,
    Quos studio cursim mens rapit una pari.
Omnibus unus amor, sed non labor omnibus idem.
    Hic praeit; hic sequitur, et cupit esse prior.
O virgo infelix, quam non vicere tot unam!
    Infelix, quam fraus vicerit una viri!
Si vi certatim te non vicere tot unam;
    Qui potuit sine vi vincere, qualis erat?


24. Paulo a Gisbice.

Ergo suis Paulus voluit me vivere chartis,
    Quoque mihi fama est carmine, vita data est?
Debitor huic ego sum. Pauli sum pauper in aere.
    Quid faciam? gratas Musa repende vices.
Illa, Quid ad veteres o stulte revolveris artes,
    Atque tuis inquit viribus impar onus?
Quum tibi vernarent Zephyris spirantibus aurae,
    Et felix habilem vena rigaret humum,
Poma ferax seris miranda nepotibus arbos
    Nec semel, aut uno pollice carpta dabas.
Nunc ramale vetus, quid praeter muscida possis,
    Aut damnanda focis arida ligna dare?
Carmine non moriente senex qui fovit amicos,
    Inque suis voluit nomen habere libris,
Victuros memori potuit quos tradere saeclo.
    Sat facit, illorum si meminisse potest.

            E lectulo surgens III Kal. Ian. Iuliani 1602.


25. Donum doctiss. auctoris Scaevolae Sammarthani De Gallis Doctrina illustribus Ios. Scaliger donebat Danieli Heinsio his versibus:

Sibi hoc volumen a poeta Scaevola
Missum poetae Scaliger dat Heinsio.


XXVI.
Danieli Heinsio gratiarum actio pro dedicatione Silii Italici.
Ex tempore.

Quod vester nostro sub nomine Silius, Heinsi,
    Purpureo gentes lumine cultus adit;
Nec me hoc duntaxat, quo me non dignor, honore,
    Sed devinxisti postera secla tibi.
Quod solum possum, quia me tibi debeo totum,
    Me totum voveo tempus in omne tibi.
Sed quas debueram, neque possum solvere grates,
    A tibi devincta Posteritate feras.


27. De Henrico Rege servato.

Duplex potestas ista fatorum fuit,
Gallis saluti quod foret, Gallis dare,
Servare Gallis quod dedisset optimum.


28. In Veronam.

Ocelle mundi, sidus Itali caeli,
Flos urbium, flos, corculumque amoenarum,
Quot sunt, eruntve, quot fuere, Verona
Brenni smaragde, transpadane berylle,
Gallorum iaspis, margarite Benaci:
Apex supremus elegantiae rerum,
Et meta summa, daedalaeque naturae.
Quam fronte prona fascibusque submissis
Urbes adorent, et lubenter agnoscant
Sublime maiestatis arduae lumen,
Nisi orba lucis viveres salutisque,
Iniuriosa servitute praedonum,
Qui nidulantur Adriaticis stagnis,
Et inde semper imminent novae praedae,
Thetidis nepotes, et Salaeiae cives.
Heu Spartacorum traduces venenati!
Heu transfugarum tot propagines sacrae,
Et perditorum seges adulta latronum!
Queis sumna laus est possidere de rapto,
Peculium fecisse de malo, virtus.
Quorum urbs ab atris quantacunque, quaecunque est,
Isaurica sodalitate, piratis
Conflata: ab atris aucta, fota piratis,
Auget, fovetque nunc amica piratas:
Taberna sceleris, officina Cyclopum,
Intus recondens copiam improbae mercis,
Dolique acervos flagitiique thesauros:
Ergastulum cruoris, et venenorum.
Ubi maxima mercede sanguinum servit
Propola toxici, institor mali succi:
Tum quisquis et clam, non palam nefas audet,
Sicariusque, qui palam nefas audet.
Nam lictor audax, publicusque grassator,
Cumque horrido lanista spiculatore,
Turpi fide auctoratus et sacramento,
Stipendiorum spe superbit, et sumit
A crinine animos, a licentia ferrum.
Ubi peierator, atque funerum manceps,
Sociique capitis atque sanguinis sector
Civis, suorum triste praestinat letum
Quocunque pretio, quot licent, amicorum.
Cui nulla iusto urbs Marte cessit, aut bello:
Sed quali ahena claustra moliebatur
Arte, et seras Philippus urbium, et vectes.
Hac propter ipso est in mari sita, ut magna
Piscetur urbes imdoqie airep reti.
O Diva, nam quae vorticosa tempestas?
Quis turbo? quae aestuantis aura fortunae
Te mutat aliam, quisve Casus affligit?
Quae tristis, expes, Cassa lucis, atrata,
Squallentis obsoleta sordibus luctus
Moeres, ut orba, quae flet unicum mater?
Regina tot rerum, et tot urbium princeps,
Ubi tuorum est lux vetusta sceptrorum,
Et aureo splendore fulta maiestas?
Totoque maior orbe, par polo fastus?
Illique magni gloriae tuae fasces?
Ubi Quirites heu tui, tui cives,
Delecta pubes, flosculus iuventutis?
Ubi Divi alumni Principes, Iovis semen,
Proceres beati, debitum genus caelo,
Fulmen duelli, terror Adriae magni,
Opum hosticarum martiale tormentum,
Tutela patriae, spes labantium rerum,
Pacis sequestri, civibusque devoti,
Scaligera soboles, qui Feretrium tantis
Tot olim opinis, teque, Diva mactarunt?
Queis tot triumphos, tot trophaea, tot laurus;
Queis sceptri honores, atque nomen Augustae
Accepta debes, quaeque mole sublimi
Educta Mausolea provocant coelum?
Proh sortem acerbam! proh volubilem casum!
Quanta e supremo culmine et statu rerum
Quanta excidisti! non tibi obfuit tantum,
(Nec posse credam) nauta Iapidis ripae, [Iapydis?]
Quantum una, sudos quae tibi dies, quaeque
Fortuna praeterpropter invidet lucem.
Ast o venusta mater, o parens salve.
O mea creatrix; vosque rite maiorum
Salvete manes. Ille ego nepos vester,
Pila atque lusus, ludicrumque fortunae.
Currens parentis exul exulis cursum
Pro farre salso, proque adoreo, libo,
Pro ture, proque februo parentali,
Hic vos saluto laetus. Este felices,
Pioque manes, o, nepote gaudete.
Ut, quam ruinae me superstitem vestrae
Par est dolere, tamne laeter, ut resto
E messe tanta semen: e procellisque
Tantae domus tabella naufragii tanti.


29. Ad Paulum Melissum P. L.

Caeleste pectus, cuius ex inexhaustae
Mentis scatebris, limpidissimae linguae
Sermone dio vena lacteo manat,
Melisse: quid me naufragum, quid oppressum,
Quid inprobo doloris obrutum fluctu,
Curvumque luctu, et fronte cernua terram
Tuentemn ad altae lumen erigis Musae:
Ut scripta nostra provocans tuis scriptis,
Inamoena scripta. candidissimis scriptis,
A mente curis et silentio mersa
Molles camenas, molle carmen expectes:
Hoc licuit olim, cunn faventibus Musis
Secunda nostros aura temperans cursus
Mea ad beatos vela mitteret portus,
Regens amicae pacis in sinu tuto
Studiis adultam liberalibus mentem.
Quam lenis ardor, atque literis florens
Ignobili fovebat otio primun.
Quies bonarum mollis artium nutrix,
Serena vacuae flamma semper aspirans:
Postquam procellis eque triplici fluctu
Civilis aestus, delicatus et liber
Excepit almae me Valentiae portus;
Ut iuris acri sancta me Themis cultu
Artificis expoliret ungue Cuiacii,
Inexpiatae post cruenta Bellonae
Pugnata caelo bella semper irato.
Tunc tunc poeta, tunc Apollini carus
Vixi; Camenis tunc amicus audivi;
Nec ulla surdo plectra movimus Phoebo.
At nunc doloso flamma Martis insani
Supposta cineri, quamque pacis armatae
Fallax alebat vultus, ut prius stultis
Spes suggerebat Suada credulas Gallis,
Exsuscitata fulsit. ilicet magnam
Inopina cunctis urbibus dedit stragem.
Unde administrat saeva Erinnys ardentes
Incendiornm civico faces bello.
Quare metu deiectus, obsitus luctu,
Atratus, exspes, in tuum sinum fugi
[Genev]a, quae ne patriae exulem terrae
Blanda atque amica caritate fovisti.
Ergo ille prinus ardor, ille cognatus
Nitor obsolevit mentis ad metus illos,
Melisse, qualis ad Caniculae tabem
Omnis silet flos; et tamen tuis scriptis
Vires recepit, qualis imbribus seris
Seges renidet aegra: quae diu languens
Frustra coloni spem sagacis elusit.
Quod siquis ullas fomes ullus in nobis
Resides sepulti celat ingenii flammas;
Totum hoc tibi ardet, hoc tibi reviviscit:
Totum hoc amoris aura ventilat vestri.


30. Eidem.

Paulle, poetarum cui doctis frondibus haerens
    Cinxit honoratum laurea serta caput,
Quid facis, o vates? quibus exigis otia musis?
    Aut quibus in studiis fallitur hora tibi?
An, teneras mulcens liquidis accentibus auras,
    Musica non uno dividis orsa tono;
Ut te miretur modulantem lympha Deorum
    Rhenus, et exsultans altera nympha Nicer?
Anne Palaestinas numeroso carmine musas
    Solvere Teutonicis ora diserta modis
Instituis? Felix animi, vitaeque beatae,
    Si mentem capiunt illa vel illa tuam.
Felix, qui faciles traducis pectore curas;
    Otiaque in tenera sancta quiete colis.
Vivacis cui dona indelibata senectae
    Spondet inoffenso tracta tenore salus.
Quem non ulla malo labes tentavit acuto,
    Non ulla afflavit vis inimica mali.
At mihi perpetuum mordacibus anxia curis,
    Nec sine sollicito ducitur hora metu:
Quem monstro prognata lues, quae limite certo
    Quatuor alternos itque reditque dies,
Obsidet, et tacita populatur peste medullas.
    Hei mihi, quod loquimur verba minora malo!
Nec possunt elegi vivis proponere pestem
    Sensibus. altiloquae res erat iste lyrae.
Sic me iniit victrix; sic me spoliavit inermem:
    Sic de me celsis alta triumphat equis.
Nec mihi sufficiunt veteres in corpore vires:
    Nec pes munus obit, nec manus ulla suum.
Sed sum, quod ventis debet ludibria pondus;
    Et quod onus primis flatibus aure levet.
Me non ulla iuvet Cerealis gratia foetus;
    Gnossia nec veteris grata saliva meri.
Omnia Cerbereum spirant mihi noxia virus;
    Omnia sunt ori trita venena meo.
Quid ieiuna loquar diluti taedia gustus?
    Oraque non unquam sicca liquore suo?
Quid matutinae fastidia lenta salivae?
    Hostibus eveniat ah sapor ille meis!
Quid stomachum exesum stomachique inamabile murmur?
    Et nunquam ad gemitus pectora muta suos?
Cum gravior fundo veniens exaestuat imo
    Spiritus, et fauces tussis anhela quatit.
Quid nocturna modis insomnia turbida miris?
    Quasque mihi intentat mortis imago minas?
I nunc, meque iube Musarum expromere foetus,
    Et vacuae a nobis exige mentis opus.
Me iuvat exorare malum hoc: quibus illa pianda
    Auxiliis. quo sit ture litanda mihi
(Formidandum aegris atque implacabile numen)
    Una tribus Furiis addita quarta soror.
Post subducta polo caelestia semina flammae,
    Atque Prometheae conscia furta manus,
Prima peregrinis Erebi caput extulit oris,
    Insueta et vultu terruit astra suo,
Morborum et traxit ferales prima cohortes;
    Seque ducem iussit et sua signa sequi.
Inde hominum miseris cervicibus imminet hostis;
    Calcat et imposito subdita colla pede.
O dulces animae, si qui superestis amici,
    Iure sodalitii pectora iuncta mihi,
Accipite has lacrymas, supremi pignora luctus,
    Tristiaque atratis carmina picta notis.
Et tibi nec nostri sit funeris ultima cura,
    Devotum Musis, docte Melisse, caput.
Sic tibi sint faciles Boeotica numina Musae,
    Impediatque tuas laurus odora comas.
Atque olim, quandoque mei non inscia fati
    Vertet in auriculas nuncia fama tuas,
Omnibus indicas fac luctum, Paulle, poetis;
    Et, Nostri, dices, pars fuit ille chori.
Sic dices, tumuloque dabis tua carmina nostro;
    Carminibusque tuis carmina iunge mea:
Heic situs est, qui nec vixit, nec mortuus olim est,
    Nam mors viva illi; mortua vita fuit.
            Scripsit aeger, et laborans febri quartana.


31. In Olorem insignium P. Melissi.

Quisquis picta mei legis argumenta Melissi,
    Ipsa suis etiam disce referre notis.
Flexanimas voces signat, cantusque poetae
    Blandus olor, dulci gutture carmen hians.
Idem etiam niveis passis argenteus alis,
    Innocuos mores et sine labe, notat.
Uno argumento, picture insignis in una,
    Culturae et morum signa, Melisse, geris.


32. In Lilia eorundem insignium.

Lilia Francigenae fuerent insignia gentis,
    Celta cui victus subdita colla dedit.
Nunc ea, sed vixdum veteris cognominis haeres,
    Confusus Francis hibride Gallus habet:
Et nullo gentis, nullo virtutis honore,
    Cognatis maculat stemmata prisca notis.
Ast tibi vel duplici sunt debita iure, Melisse,
    Quod virtus et gens illa dedere tibi.


33. In Imaginem Melissi.

Caetera membra mei spirantiaque ora poetae,
    Artificis potuit pingere docta manus;
Sed verum, et vivum vatem, totumque Melissum,
    Expressum in nostro pectore sculpsit amor.


34. lllustrissimo Domino Henrico Borbonio, Dumbarum Principi.

O quem te dicam, quoniam natalibus audes
    Altius eximiis exeruisse caput.
Tu genus Heroum studiis atque artibus olim
    Missum per Reges stemma tueris avos.
At quibus illustreis ortus natura negavit,
    Bis virtus instar nobilitatis erit.
Et licet ad laudem cuncti grassemur honesto
    Consilio, merces non tamen aequa manet.
Nam virtus alios homines Heroibus aequat,
    Heroum natos sed iubet esse Deos.


35. Eidem.

Francorum nulli Regum pietate secundum
    Trans maria evexit relligionis amor.
Ille triumphati spoliis Orientis onustus,
    Gente ex barbarica parta trophaea tulit.
Huius tu soboles doctas amplecteris artes,
    Quas prope depositas ultima fata trahunt:
Cum toto studiis intermorientibus orbe,
    Barbaries atris celsa triumphet equis.
Si proavis, Henrice, tuis gens barbara cessit,
    Barbaries debet cedere victa tibi.


36. Eidem.

Borboni columen generis, cui Pallas honestas
    Artes dat puero, mox dabit arma viro;
Ne mirere, tibi si pro sermone pedestri
    Mittimus imparibus verba ligata modis.
Blanda tui facit hoc, quae nos fovet, aura favoris.
    Hanc in mente mea ventilat illa facem.
Nam mihi nescio quis recreans in carmina vires
    Ardor amicitiae spirat ab igne tuae:
Ignotoque rudes praetentat Apolline sensus,
    Quaecunque haec vis est, quam tuus afflat amor.
Nec vero metuam ne sim sine carmine vates,
    Ipsa meum virtus nam tua carmen erit.


37. Iac. Augusto Thuano, Notas in Novum Testamentum efflagitanti.

O Musas et nos parili complexus amore,
    Musarum et nostrum dulce, Thuane, decus;
Pro quo non dubitem totas ex ordine noctes,
    Noctibus et totos continuare dies;
Quid me divini velo summota silentii
    Legis Apostolicae tagere sacra iubes?
Ecce profanorum maculas abolere parantem
    Impatiens veri non tulit invidia.
Scilicet in vero verum patienter amabunt,
    Qui verum in nugis non potuere pati.
Illorum si luce sua praestringit ocellos
    Sol meus, uret eos sol meus igne suo.


XXXVIII.
Christianissimo Francorum & Polonorum
Henrico III.
URANIA MUSA.

PRINCEPS sororum, quae beata secessus
Vireta celebrant inter Aonum montes;
Urania, quamvis me reposta caelorum
Species moratur, musicique concentus
Mundi volantis; conscias tamen fati
Coeli choreas astricas, et Erronum
Septem reliqui spatia, quos citis bigis
Curricula Circi magna semper exercent,
Ut hinc ministrent fata rebus humanis,
Momenta varient, ac reciprocos casus
Volvant revolvant. Namque me pius mentis
Incessit ardor, magne Rex, ut hunc nostrae
Gentis clientem, quem recenter a nigris
Leti tenebris imminentis, a dirae
Oblivionis vindicavimus fato,
Tuas ad aras, ad tuumque pulvinar
Sublime sistam, si novis ei possim
Modis honores comparare divinos,
Quos dia spirat aura numinis vestri,
Solioque fulgens eminente Maiestas.
Spes est, tuo ut favore fotus, et nido
Tuto receptus, nec licentiam indoctae
Plebis, nec ullum stigma Grammatistarum,
Nec inquinata menda, nec vetustatem
Sentire porro, nec gravem situm possit.
At universi rector orbis Augustus
Praestare non id quivit, ut suus Vates,
Qui sese in eius tradidit clientelam,
Non vim severae mortis experiretur:
Neque ille mendis, atque paedagogorum
Contaminatus obsolesceret nugis.
Tu, quum e tenebris, e silentio leti
Illustre victor efferens caput, sese
Dedat tibi Poeta (nam tuo nutu
Videre lucem se fatetur)[,] Augustum
Maiore laude vincis, ac suum tandem
Illi auferendo, vindicas tibi, Vatem.
Nam bene mereri Vate de suo, quem nec
Servare potuit, iure non potest ullo.
Tuus poeta est igitur optimo iure.
Quid, quod vagantum nosse Siderum cursus,
Solis labores, spatia menstruae Lunae,
Annumque gressus in suos relabentem,
Indigna non est Rege maximo cura?
Testis Necepso, qui Canopici regni
Tenens habenas, nocte consulens caelum,
Quaecunque limes astra signifer portat,
Radio notavit. quid vetustus eiusdem
Tyrannus aulae, terque maximus Nili
Regnator Hermes, qui logisticis punctis
Collegit astra; caelici penetralis
Reseravit adyta, venit ad Deos ipsos,
Caelo potitus sic per astra captivo?
Quid priscus Atlas, rector Africae, qui non
Cervice, verum mente pertulit caelum?
Quid ille, canae quem loquentur aetates,
Astrorum alumnus, pignus aureum caeli,
Castellae amoenae Rex vetustus Alfonsus;
Aliique, quos nec explicaverim, Reges,
Divina qui per scripta Regibus magnis,
Magnisque tantam Ducibus asserunt artem?
Ars ista sic, Rex magne, Regibus non est
Indigna, quae tot vindices habet Reges.
Quod si et clientem hunc recipis; o quater felix,
Quem sic tuentur, saeculisque commendant
Regale studium, tuque naximus Regum.


39. In Lexicorum compilatores, inscriptum Lexico Arabico a se collecto, in Batavis.

Si quem dura manet sententia iudicis olim,
    Damnatum aerumnis suppliciisque caput:
Hunc neque fabrili lassent ergastula massa,
    Nec rigidas vexent fossa metalla manus.
Lexica contexat, nam caetera quid moror? omnes
    Poenarum facies hic labor unus habet.


40. Ex Salomone, Proverbiorum cap. XXXI.


41. Ex Hippocrate.


Idem Latine legitur in veteri pulcherrimo marmore in oppido S. Aegidii ad Rhodanum.
VESCI . CITRA . SATURITATEM
IMPIGRUM . ESSE . AD . LABOREM
VITALE . SEMEN . CONSERVARE
TRIA . SALUBERRIMA. Iani Gruteri inscript. p. 929.


42. Hoc antiqui poetae De amantum miseria,

[...]


43. In filium quendam patri dissimillimum.

[...]


44. Inter arma non esse Musis locum.

[...]


Idem Latine.

Arma suo attritu excudendis ignibus apta,
    Quodque terit ferrum, qui teriturque silex:
Et quod sulphureum venatur lumina lignum:
    Ustilis et celeri quae perit esca rogo:
Tuque mihi vigils studiorum conscia cura,
    Illustrans noctes parca lucerna meas:
Ite procul! vestri usus erit vel maximus olim,
    Si neque bellorum, si neque Martis erit.


XLV.
Noctu in lecto quum esset Auctor Tarbae Bigerronum, neque
per aestus anni, tonitrua, et fulgura quiescere posset, offen-
sus garrulitate cuiusdam in coena pridiana, sequentia duo
epigrammata meditabatur.

[...]


Idem Latine.

Istud non scire est, quamplurima scire videri.
    Istud sentire est non bene, multa loqui.
Sed quicunque loquax ventosae mentis habenis
    Versat agens animum turbidus instabilem,
Obloquiturque aliis, interpellatque loquentos,
    Nec certum morbo scit posuisse modum.
Illum transversum rapido celer impete turbo
    In vanae scopulos credulitatis agit.
At qui tuta regens animi moderamina cauti
    Aurae tranquilli paruit ingenii:
Illum composita placidum levis aura quiete
    Egit ad optati litora consilii.


46. In Pyrenaeis haec scribebat, Aquis caldis.

Aspice quanta, quibus vitiis, quibus obsita morbis
    Turba, diu lenta decolor ora lue,
Per rigidas cautes, et inhospita tesca Pyrenes,
    Tesca vel humano vix adeunda pede,
Paeonii laticis vastis obsessa ruinis
    Dona petit. tanti posse valere putat;
Ut paene ipsius vitae discrimine vita,
    Utque ipsa constet paene salute salus.
Ergo difficilem quaestum Natura salutis
    Non sine difficili parca labore dedit.
Illa salutiferum thesaurum hoc carcere sepsit,
    Carius ut scires esse salute nihil.


Idem Graece.


47. Idem Iambis Tragicis.


48. Ad Brissantellum, et Flor. Christianum.


49. In nomen Quinti Septimii Florentis Christiani.


De eodem, ipse Christianus.

Ne quis miretur praenomina nostra: nempe Quintum est
    Enixa mater, Septimoque mense.
Quod si lingua fuisset ter mea Tulliana, possem
    Tertullianus esse Christianus.
Verum ter valeat mihi Tullius atque Tullianus,
    Dum Christiani floreant stolones.


50. Vale, Vindocini.


51. Inscriptum Operi de emendatione Temporum.


52. Ad Ianum Dousam V. Nob. De Mirandis Bataviae.

Ignorata tuae referam miracula terrae,
    Dousa, peregrinis non habitura fidem.
Omnia lanitium hic lassat textrina, Minervae.
    Lanigeros tamen hinc scimus abesse greges.
Non capiunt operas fabriles oppida vestra.
    Nulla fabris tamen haec ligna ministrat humus.
Horrea triticeae rumpunt hic frugis acervi.
    Pascuus hic tamen est, non Cerealis ager.
Hic numerosa meri stipantur dolia cellis.
    Quae vineta colat nulla putator habet.
Hic nulla, aut certe seges est rarissima lini.
    Linificii tamen est copia maior ubi?
Hic mediis habitatur aquis. quis credere possit?
    Et tamen hic nullae, Dousa, bibuntur aquae.


Idem Graece.

[...]
Lugd. Bat. anno 1600.

Vertaald door Pontanus:
Vertaald door Vollenhove:
De eerste twee verzen zijn vertaald in: Bagchus op zijn’ troon,
of de nuttigheid des wijns in zijn’ aart en eygenschap.

Leiden, Joh. Arnold. Langerak, en ’s-Gravenhage,
Paulus van der Pette, 1715 (GBR 1374 F 48), p. 110:

,,Ons land schijnt midden in het water als verzonken,
,,En nochtans wordt hier ’t minste die laffe vocht gedronken.

FINIS SILVAE CARMINUM.


[53. discedens Roma anno 1566.

Spurcum cadaver pristinae venustatis,
Imago turpis puritatis antiquae,
Nec Roma romae compos, sed tamen Roma,
Sed Roma quae praestare non potes Romam,
Sed quae foveris fraude, quae foves fraudem,
Urbs prurienti quae obsoletior scorto,
Et obsoleti more pruriens scorti,
Quae paene victa faece prostitutarum
Te prostituta vincis et tuum facta es
Tibi lupanar in tuo lupanari:
Vale pudoris urbs inanis et recti,
Tui pudoris nominisque decoctrix,
Turpis litura non merentium rerum,
Ocelle quondam, nunc lacuna fortunae,
Negotiosa mater otiosorum;
Vale nefanda, constuprata, corrupta,
Incesta caelibum Quiritium manceps
Contaminata: quippe quid tuos mirer
Putere mores, quando vita computret?
v. P. Colomesii Opera p. 508.]


[p. 45]

SCHEDIA ENCOMIASTICA SEU ENCOMIA LIBRORUM.

1. In Aeschyli Prometheum a Q. Sept. Florente Christiano Latine conversum Prologus.

PACUVIUS acer & Rudinus Ennius,
Utrique compar, sive maior Attius;
Alii, vetustas docta si quos extulit
Scaenae, Latinas ex bonis Graecis bonas
Scripsere grandi oratione fabulas.
Verum venustas omnis, omnis gratia
Grandiloqua numeris obsita innumeris perit
Atque obsolescit, dum occupati in unica
Orationis parte, numeros negligunt.
Contra Poetae sera quos aetas dedit,
Omitto quaerere an Poetae, an Musici,
An Musicorum strepera mendicabula:
Nam sint ne, ciccum, nec ne, non interduim
Illi igitur, inquam, seu Poetae, sive non,
Satis modorum diligentes, ceterum
Sermonem iniquo pensitant examine.
Lasciviaque non ferenda, nescii
Qua prisci honoris parte servetur tenor,
Graii cothurni nobilem, catam, gravem,
Tubae virilis intonatam incentibus,
Nervis adultam et viribus Tragoediam
Deartuarunt vice languifici soni
Orationis nuperae novitiae,
Stilo pedestri et femininis naeniis.
Homunciones hoc venustuli et cati
Sibi videntur, hoc beati ac divites,
Suadaeque alumni et Venerii nepotuli:
Adeoque positum vel sibi in medio putant
Tractanda in arte Musica palmarium.
At Gratiarum pectus abstrusum, optimus,
Docte expolitus, atque liberaliter
Instructus omni literarum copia,
Poeta noster inter hos medium ferit.
Veterum neque illi ignava negligentia
Placet, aut novorum obscura diligentia.
Florem leporis Scaenici, atque Musicae,
Utroque numeris temperavit et stilo,
Priscis Poetis comtior, melior novis.
Nunc ego, quid adsum, quamve rem veni, eloquar.
Favete linguis vos, et animum advortite.
Desmota Graeca est Aeschylu Tragoedia;
Poeta noster vertit illam barbare:
Illamque opimam et uberem facundiam
Et scriptione est assecutus et stilo:
Ut ne quid inibi possit invenirier
Errore omissum, sive perperitudine.
Hanc ergo vobis fabulam e vetere novam
Adporto. tantum est. vos valete et vivite.


2. In Ioannis Bonnefonii Poemata.

Prodite aurea scripta Bonnefoni,
Prodi candida Musa Bonnefoni,
Ut doctis etiam Italis pudorem
Imponas, quibus in Poetica assis
Non est Gallia terra: namque solis
Romuli popularibus Remique
Musarum attribuunt salem atque gustum.
Ut quorum patrios utrinque fines,
Infernas mare cingit aut Supernas.
Nos vappae sumus, atque Apollinares
Liae Musica castra pervagantes,
Quos nec Italis aura vagientes
Primum adflaverit, aut Latina mamma
Lac immulserit humidis labellis.
Tu contra Ausonios pereleganti
Doctos carmine provocas Poetas.
Sic est; materies boni Poetae
Merx est publica, quam Dii benigni
Vendunt omnibus improbo labore.
Hanc cui non lubet esse negligenti,
Docta Musicae in artis officina
Sub incude laboris usque tundens
Sese fabricat et sui artifex fit:
Nec Romae satis est fuisse natum;
Nam fit, non modo nascitur Poeta.


3. In Poemata Iac. Cortinii Cissaei.

Iam sibi decus arrogarat ingens
Tellus Itala literis et armis;
Cum tandem caput efferens tenebris
Illi praeripuit decus duelli,
Solas Gallia literas reliquit.
Diu constitit haec utrique palma,
Diu laude sua, sua palaestra,
Suo munere functus est uterque,
Gallus maximus hoc, Latinus illo;
Galle fortis eras, Latine doctus:
Galle miles eras, Latine vates.
Donec Gallia terra tempore uno
Plures edidit aureos alumnos,
Doctos Phoebicolas, bonos Poetas,
Quam nec Itala seculis trecentis.
Et Cissaeus in bis locum tuetur,
Siren Gallica seculi eruditi:
Non solum patrias colens Camoenas,
Sed Phoebi celeber cliens Pelasgi;
Et Musis caput Italis amicum:
Per quem non modo Tibridi vetusto
Clarum praeripuit decus duelli;
Sed nec Gallia literas reliquit.
Salve Gallia clarior Camoenis
Prisco Tibride, clarior duello:
Tanto Gallia clarior Camoenis,
Quanto clarior antea duello.


4. In novam editionem Paraphrasis Buchanani in Psalmos, quam Alex. Morison, sororis ipsius filius procuravit.

Ista, Caledonii vertit quae Musa poetae,
Iam prius Hebraea carmina culta lyra,
Typographi primum foedis damnata lituris,
Vati nuper erant inficianda suo.
Excoluit Morison, et doctus avunculus illis
Quod dederat, non est passus abesse decus.
Gaudete, o summi vatis, pia numina, Manes,
Si bene cognati vos benefacta iuvant,
Nunc opus hoc, Morison quod luminis edit in oras,
Vestrum est; Typographus fecerat ante suum.


5. In Scaevolae Sammarthani Poemata, ad Chrysaeum.

Scaevola si cultis mulcet tibi versibus aures,
Dum tua mens docti pendet ab ore viri:
Si lepidae blandis inhiant tibi mille puellae
Eloquiis, anim o quae sitiente bibis:
Cur felix mecum esse cupis, Chrysaee? quid ultra
Quo caeli tangas sidera summa, petis?
Ille tenet caelum, cui praestant mille puellae
Mille Deas, unus Scaevola mille Deos.


6. In Petri Launaei librum Gallicum de Prodigiis.

Non igitur Natura potest, Launaee, iubere
Sola novis miram rebus adesse fidem:
Quandoquidem una novis audet se tollere linguae
Laudibus, eloquii fida ministra tui.
Quippe immensa canens, mirandaque foedera rerum
Non potuit tanti parte carere loci.
Quae si quanta canit, tot habet miracula vocis,
Et tot honorata pignora laude capit:
Caetera quantus honos Naturae mira parentis
Supra Naturae munera posse loqui?
Anno 1571.


7. De scriptis Io. Boisselli I. C.

Civica saepe gerens dubiis pro litibus arma
Pictonico obtinuit praemia summa foro:
Et nunc idem alias porro conversus ad artes
Scribit quae passim Gallia tota legat:
At nunquam cessans, et ad omnia magna paratus
Boissellus patriam voce librisque iuvat.
Sed tantum voci praestabunt scripta disertae,
Quantum Pictonico Gallia tota foro.


8. In Specimen vetustissimae Getarum Linguae Bon. Vulcanio editore.

Naso Tomitanae didicit vetus incola terrae
Barbara Romanis nectere verba modis.
At tu docturos gentem sua verba Latinam,
Vulcani, gelido promis ab axe Getas.
Contingit nostro, quod nulli contigit aevo,
Vertere Hyperboreo dicta Latina sono.
Nec facere hoc poterat, quod Naso fecerat olim,
Quam qui Nasonis corque animumque gerit.


9. Ad Phoebum de Io. Meursio edente Lycophronem.

Antra cothurnati penetrare Lycophronis ausus,
Maturus studiis, sed vi egressus ephebi
Vesticipes annos, et limina puberis aevi,
Meursius has virides segetes, messisque futurae
Primitias, dat, Phoebe, tibi pro tempore: ubi aetas
Hunc firmata virum perfecerit, accipe messem.


10. In Lucilii Fragmenta collecta et edita a Francisco Dousa.

Quod doctos laceri Lucili colligit artus,
Membra suis reddens singula quaeque locis,
Quae Ciceronis erat, Iuvenis nunc civica Dousae;
Quin maior Dousae, quam Ciceronis erit.
Eripuit facibus Catilinae Tullius urbem:
Restituit cives hic tibi Roma tuos.


11. In Martianum Capellam editum ab Hugone Grotio.

Hugo soboles Grotius optimi parentis,
Qui limina nondum tetigit puberis aevi,
Sed mente senili teneros praevenit annos,
Magnum meditans, auspiciis noluit illis
Praeludere, quae vesticipum postulat aetas;
Sed maluit a grandibus inchoare coeptis.
Nam qui penus est, omnis et arca disciplinae,
Sed quem horridulum iniuria squallore vetustas
Omni studiorum nitido abdicarat usu,
Illius ab incude profectus, atque amoeno
Splendore micans, purpurea veste decorus
Cultusque novo pumice Martianus exit.
Cernisne ut ovantem lepido flore iuventae,
Commendet eum gratia luminis recentis?
Quam sive habuit, restituit Grotius illi;
Seu non habuit, contulit hanc Grotius illi.


12. Ad Bataviam, Petri Molinei nomine Scaliger.

Ocelle magni Belgii Batavia,
Quam non referre gratiam possum tibi,
Tuis volebam laudibus rependere,
Ingratus esse ne viderer saeculis.
Nam cui modis sis obligatus plurimis,
Illiberale est non referre gratiam.
Maiora rursus merita cunctis laudibus
Deterere parco carmine, arrogantia est.
Utrique cautum sat rei visum est mihi,
Grates referret si meam vicem tibi
Laudatio ista, Cum pudore plurimum
Habens amoris, arrogantiae nihil.


13. In Lamberti Vander-burchii Historiam gentilitiam Ducum Sabaudiae.

Dum generis seriem dat Vander-burchius orbi,
Atque Sabaudorum fortia facta Ducum:
Historico Herois a manibus, ambigo, vel laus
Manibus Herois maior ab Historico.
Quod si non una, si non aequalis ab omni,
Sed laus laudati maior ab ore viri est:
Si maius nomen Smyrnaei musa Poetae,
Quam tua nobilitas fecit, Achille, tibi:
Gaudete in caelum propria virtute recepti
Et genere et gestis inclita turba Duces,
Queis magnum generis decus est a stirpe vetusti,
Maius ab Historici nobilitate sui.


14. In Annales Hollandicos Iani Dousae.

Sunt quibus aeternos peperit vis mentis honores,
Traiani medio quum nituere foro.
Praemia magna quidem, merito sed simplice, et uno
Hic titulo Historici, Vatis at ille tulit.
Sed quia Dousiades Annalibus eruta priscis
Imparibus cecinit gesta Batava modis,
Et nunc ille eadem saeclis miranda futuris
Concepit tereti lege soluta pedum;
Vatis et Historici fuerat quae singula magnum
Accipere, hic unus praemia iuncta feret.


15. In Suetonium ab Isaaco Casaubono editum.

Imperii procerum T[r]anquilli condita libris
Gesta vetustatis obsoluere situ.
Caesaribus patriam dederat nomenque genusque
Tranquillus: lucem reddidit Isacius.
Tradere res gestas aevo, non ultima laus est:
Caesaribus lucem reddere, Caesareum est.


16. In Macrobium Io. Isacii Pontani.

Pristinus auspicio Pontani redditus est nunc
Macrobio cultu sub potiore nitor.
Gaudete o veterum scriptorum naufraga turba,
Si quos Macrobii docta papyrus habet.
Han c per Macrobium vitam spirabitis olim,
Quae per Pontanum reddita Macrobio est.


17. In Auriacum Danielis Heinsii.

Melpomenae sacrum facit Heinsius. ore favete,
Dum quatit Aeschyleo pulpita picta pede.
Cede Sophoclaei carmen regale cothurni;
Cedite Cecropiis plausa theatra choris.
Principis ille vicem subitam, strictumque dolose
Non exspectato fulmen ab hoste canit,
Et fixum in patria dum figitur in Duce, vulnus.
Hanc tibi nulla dies tollet, Ibere, notam.
Grandiloquisque Heinsi numeris, quae dedecus una est
Mors tibi, Nassovio vita perennis erit.


18. In Balduini Berlicomii Hierosticha.

Carmina Berlicomi non vano sublita fuco,
Sed castum, et purae sunt Pietatis opus.
Ipse quidem poterat votis maioribus usus
Alta Maronea verba sonare tuba:
Sed comi non fas alienis cultibus illud[,]
Quod comit Pietas cultibus ipsa suis.


19. In Elegias Danielis Heinsii.

Peste sophistarum, seclique afflata veneno,
Pieridum invisam turba reliquit humum.
Et tibi grata tamen coeptis audacibus, Heinsi,
In media surgunt carmina barbaria:
Queis sua postponat quem protulit Umbria vates:
Et quae pelignus dixerit esse sua:
Non secli vitio primos moritura sub ortus,
Sed doctas inter vivere certa manus.
Gratior ut namque est quam quas ver educat almum,
Quae medio Brumae sidere nata rosa est:
Sic magis hic foetus, quam quos vetus edidit aetas,
Virtutum hoc sterili tempore gratus erit.


20. In Poemata Dominici Baudii.

Si quos est olim, Baudi, mirata vetustas
Dulcibus implentes docta theatra modis,
Emissi tenebris post secula multa potae
Elysii linquant blanda vireta soli,
Ingeniique tui felicia pignora sumant
Versus, quos hilari non nisi fronte legent:
Hos ratio alterutrum subiget, vel utrumque fateri,
Se didicisse tuos, te docuisse suos.


21. In Iani Dousae Echo.

Non sola Aonidum blandissima turba Sororum
Certat ad obsequium, maxime Dousa, tuum.
Addit se comitem, trepidisque supervenit Echo,
Sive haec ambitio, seu pietatis opus.
Sola tibi tacitoque tacet, loquiturque loquenti,
Ad domini voces prompta ministra sui,
Immortale sacris respondens carmen ab antris,
Quae cum Pierio struxit Apollo choro.
Quid non divinum, quid non laudabile dicat


Versiculis spirans vox animata tuis?
Accepit dios a te, quos redderet, illa,
A Phoebo acceptos reddis ut ipse sonos.


22. In Inscriptiones antiquas Iani Gruteri.

Cadmeas iactet cur mendax Graecia turres,
Aut Amphioniam saxa secuta lyram?
Aspice, quod surgens non parva mole theatrum
Gruteri struit daedala cura mei.
Usque pererrato terrarum fine petitus
Cernitur e omni plurimus orbe lapis.
Armorum hic titulis, ille est incisus honorum:
Consulis hic fulget laudibus, ille ducis.
Nobilium decorum custos, Grutere, Vetustas
Explicuit census in tua vota suos.
Scripta tot elogiis, tot dissita sedibus olim,
In titulos laudis nunc coiere tuae.


23. In Abrahami Gorlaei Dactyliothecam et Gemmarium.

Sicut ab anellis lapides, et flava sororum
Transferre in calices succina ludus erat:
Sic e thesauri medio Gorlaeus in istum
Has gemmas librum transtulit ipse sui:
Ut quae vi poterant auri mercede parari,
Has vili partas Lector haberet opes.
Musae, quae doctis scriptoribus atque libellis
Et decus et laudem praemia rara datis,
Gorlaeo e vestris gemmis properate coronam.
Sin minus, e gemmis instruat ille suis.


24. In priscos Titulos et Monimenta Brabantiae a Franc. Sweertio cive Antwerpiensi collecta.

Quaecunque in patriae penetralibus abdita priscis
Vel saxis poterant caesa, vel aere legi,
Quae nulla utilitas, non gratia certa manebat,
Dum sparsa in variis sedibus illa iacent,
Sweerti cura legens corpus conduit in unum,
E tam diversis iussa coire locis:
Qualiter Aegides, ut Athenae surgere possent,
Dicitur e omni parte citasse viros.
Nec minus a Titulis, Sweerti, tibi gloria parta est,
Quam Titulis a te conciliatur honos.
Nam vita functis vitam Monimenta dederunt.
Ast vitam debent nunc Monimenta tibi.
1607 V Kal. Maii Iuliani.


25. In Fr. Ulmi Medici libellum De Liene. G

Idem Latine Perplexos medicos doctissimus Ulmus, ut illis
Coeperat a caeca mente tumere lien,
Aspexit, morbi purgavitque illius. Ergo
Antiqua ut mentis febre levavit eos,
Hippocratem divinum, intacta et laude Galenum,
Atque Asclepiadum saecle vetusta virum
Arte salutifera victor supereminet omnes,
Omnes et medica praeterit Ulmus ope.
Namque aliorum illi sanandis artubus aegris
Sunt medici. His medicas atuulit ipse manus.


26. Paullo Merulae Q. Ennii Annales edenti. G

Idem Latine. Qui nitido intactos Musae pede primus inisti
Italicae campos, Itale Maeonide,
O quam hilares, Enni, spectamus, quamque lubentes,
Atquin relliquisque tuas, dulcesque Camoenas
Mors, et vis duri temporis obruerant.
Nunc vates Latii inter cassos luce vagantem
Te Merula ex Orco, Phoebus uti puerum
Ante Coroniden, in luminis eruit oras.
Quam fatum miras itque reditque vices!
Ennius e Pavo es; quique Ennnius ante, nihil fis.
Ennius at, fueras qui nihil ante, modo es.


27. In Agathiam a Bon. Vulcanio editum. G

Idem Latine. Agathias ni iam fastis prius asseruisset
Persas, et veterum Persica gesta ducum,
Tempus edax, et vis seclorum aboleret opaca
Persas, et vetrum Persica gesta ducum.
Ni leto Agathiam eriperat Vulocanius, olim
Agathiam leti conderet alta cinis.
Et iam, Vulcani, propter te, maxima rerum
Lis foret Agathian inter, et Historiam.
Sed devinxerunt ambos duo. Plurima debet
Historiae Agathiae, plura tibi Agathias.
Anno 1594.


28. In Oppianum a Conr. Rittershusio editum. G

29. In Librum Petri Foresti de morbis Hepatis. G


30 In Ioannis Heurnii librum de Morbis Capitis. G

Idem Latine

Heurnius Hippocratis carpentes florea serta
In Capitis morbos edere multa videns;
Praeclarae sunt artis, ait, primordia vestra.
Huic summam nostrum est imposuisse manum.
Protinus et Capitis morbos digessit in uno,
Morborum et cuasas, certaque signa libro.
Quo libro tanto libros supereminet omnes,
Quanto cuncta super caetera membra caput.


31. In Hippocratis Prognostica a[b] I. Heurnio Commentariis illustrata. G

Idem Latine.

Nauta procul celsae speculans de vertice rupis,
Motus surgentis turbinis inde notat.
Sublime Heurniades Medicos supereditus omnes,
Morborum adventus insidiasque videt.
Ast aliis Paean concessit fata morari,
Heurniadae medicum quos sociavit opus.
Morborum sed signa tamen praenoscere, soli
In medici studii qui sedet arce, datum est.


32. In Georgii Dousae Itinerarium Constantinopolitanum. G

Idem Latine.

Dousiades patria patriae studiosus, amator
Patris, sustinuit patre carere suo,
Oppida perlustrans erro peregrina, paratus
Usque ad Ripaeos tendere Hyperboreos.
Mercator cupide sapiensque vagatur: at illum
Urget opum, hunc variae cognitionis amor.
Diversum meditans sententia surgit utrique.
Nec mens una illis, sit licet una via.
Mercatorem urbes privatus visere questus,
Publica Dousiaden impulit utilitas.

FUNERUM LIBER.

1. Elegia, in V. C. Christophori Thuani, Senatus Principis obitum.

Si quis adhuc hospes nostrum videt ordine longo
Funus, et atratos pectora moesta Patres:
Ne tantum pompam, nec nos miretur ab illa.
Exequias meritis aestimet ille meis.
Magnus ego magnis orior. neque nunc mihi primum
Quaesitas nosci contigit inter opes.
Debeo naturae, quod non casuve, neque ullis
Fortunae possum clarior esse bonis.
Me sibi iuridicae toga vindicat una Minervae,
Et rerum domini gloria prima fori.
Non tamen et temere tentes eccingimur artes,
Nec terimus vulgi prava sequentis iter.
Nec vos polluimus sanctae mea numina leges.
Attulimus puras ad sacra vestra manus.
Interdicta viris, nisi quos doctrina vocavit,
Irrumpit legum limina sacra puer.
A tirocinio linguae, primisque magistris
Protinus ancipitis transit ad arma fori.
Hinc fovet infantes prudentia iuris alumnos:
Munia abortivus summa Senator obit.
Dii melius, nostrae quod non pertaesa iuventae
Erudiit sensus Curia prima meos.
Exactos legum mea mens spectata per usus
Emendata bonis cultibus ante fuit.
Quicquid in aeternis positum memorabile chartis
Historiae veteris copia dives habet:
Quaeque per annales priscos aut Graeca vetustas,
Magnarum aut rerum conscia Roma notat:
Tum linguae studium Varronis sacra diserti,
Romani eloquii quaeque tuentur opes:
Cuncta mihi percepta prius, quam audere viderer
Nauta per ignotos velificare lacus.
Nec blandas sprevi commercia mollia Musas.
Quin spatia haec metis prima fuere meis.
Languet in incultis animis prudentia legum:
Sensibus instructis acrior illa subit.
Hinc me Romani devotum iuris alumnum
Excipiunt Themidis sacra verenda Deae.
Vix his egredior, mox me Palatia poscunt.
Convenio miles ad mea signa frequens:
Fungor honoratis vicibus, celebri Usque per omnes
Militiae exercet me toga docta gradus.
Et, quod nota forent mihi summa negotia, magnis
Principum amicitiis publica cura fui.
Summus apex restabat, et ipsis proxima Divis
Quae claro fulget purpura prima loco.
Emendicatae non hanc suffragia vocis,
Non magnas vincens ambitus acer opes,
Gratia non expressit. inaffectata supremus
Virtuti magNae praemia pendit honos.
Non sine Diis probitas grassatur ad ardua rerum.
Non levis est summi conscia caussa gradus.
Culmen ad hoc patuit via moribus. huc mea virtus
Me vehit. haec rexi signa vocante Deo.
Quemlibet obiiciat nobis annosa vetustas,
Cuius adhuc laudet fama tribunal anus,
Et grave iudicium, sive eius, qui movet urnam
Quaesitor Minos, Aeace sive tuum:
Omnia concedent iuri subsellia nostro,
Iustitiaeque erimus lex imitanda novae.
Saecula Saturni, priscumque reduximus aurum
Iudiciis. Themis est ore locuta meo.
Vos conscriptorum collegia seria Patrum
Testor. et auspiciis Curia recta meis:
Ecquando auditum nostra vel labe, vel ullo
Crimine tot proceres erubuisse novo?
Quae mea calcato sententia missa pudore
Imminuit vestrae iura severa togae?
Quis nos vindictae caecis caluisse notavit
Motibus, obiecto vel tepuisse metu?
Quis lentum vidit? Miserorum vota clientum
Eventu dubii pendula saepe fori
Non favor elusit, non improba gratia vicit,
Non frustrat[r]ices detinuere morae:
Non mala fraus, et iuris inextricabilis error,
Non legum in dubias compita secta vias.
At longae ambages lites ex lite propagant,
Et fraus succrescit fraudibus arte mala.
Ah valeat quaecunque viae compendia nescit,
Pragmaticis nullum ponere docta modum,
Sed male iudicium differt, ac surda moratur
Non exorata curia clause sera,
Dignior igneres aequi quae temperet urbes,
Ponat et in Scythico barbara iura foro.
Sedulitas una est clementia iudicis aequi,
Saevitia est quicquid cessat ab officio.
Ille moras legum, et iuris retinacula rumpat,
Sedulus exemplo qui volet esse meo.
Hactenus excubiae populi. privata supersunt
Munia, et instructae sedula cura domus.
Non mihi conscivi maculam, qua nomen, et ipsos
Fama meos mores decolor ulla notet.
Non lucrum velox, quascunque relinquimus, auxit,
Vita sed excultas sobria parsit opes,
Quas pater, et generis series longissima prisci
Liquit, et a proavo missa potente domus.
Otia Musarum curas mulsere forenses:
Perfugium studiis illa fuere meis.
Pura valetudo nullis pulsata procellis
Semper inoffenso functa tenore suo est.
Curricula extremae permensum longa senectae
Occupat optato fine beata quies.
Mors quoque laudata est. gemitu lacrimisque Senati
Efferor, et populi teste dolore fruorn
Haec series vitae. manibus da lilia plenis
Hospes, et exequiis fausta precare meis.
At tibi contingat votorum summa tuorum.
Si sic vixisti, sic potes ipse mori.
Obiit Christoph. Thuanus Kal. IXbribus Anno 1582, cum annos 74, mens. 3, dn 5 exegisset.


2. Elegia in V. C. Ioannis Thuani ohitum.

Ergo funestos, regina Lutetia, cultus
Sumis, et in vultu signa dolentis habes.
Occidit ah decus ille tuum, tua cura Thuanus,
Atque est quod feretro triste levatur onus.
Summus alumnorum, quos ad fastigia laudum
Virtutis fervens impetus extulerat.
Quid genas, aut praestans, iuvenum lectissime, virtus
Profuit, aut mentis vis generosa tibi,
Si mors ante diem te funere damnat acerbo:
Iniecere avidas si tibi Fata manus?
At tibi in augusto culmen sublime Senatu
Firma spondebant omina certa fide.
Et tibi ad hoc virtus, et vita exculta per artes,
Famaque ab antiquis missa favebat avis,
Et Genitor, quem si tibi non Natura dedisset,
Is meritis animi iam tuus esse potest.
Te primum sacri Genius Themis alma Senati
Ingenii excepit indole capta tui
Et legum studiis animum emendare severis
Dum parat, haec tacito verba dolore dedit:
O praestans animi, gentis spes summa Thuanae,
Si qua Fata sinant[,] tu quoque magnus eris.
Sunt quaedam leges, et ineluctabile rerum
Foedus, et ipsi adeo iura tremenda Iovi:
Quae tibi crescenti, coeptisque ingentibus obstant.
Ah sinerent, quae laus, quanta futurus eras!
Verum primitias nostri nunc illa laboris,
Et messes properant urere saeva meas.
Interea quodcunque meo de munere restat,
Id, iuvenis, laudi serviat omne tuae.
Ingenii dotes, mens consultissima rerum,
Et castigatae vis rationis erit,
Compositi gestus, et torrens copia fandi,
Et bene pro trepidis lingua diserta reis.
His tu praesidiis quaevis fora tutus obito.
Ipsa patefaciet Curia magna fores;
Doctus honorato Pater ut te gaudeat olim,
Et docti Patris maxima castra forum.
Caetera Fatorum fuerint tibi iure negata:
Parcarum: invitis legibus ista feres.
Non tibi plebeis sordent natalibus ortus,
Nec levibus titulis est tua fulta domus.
Illa, Parisiacam regerent qui legibus urbem,
Purpureos peperit pectora docta Patres.
Inde magistratus, et splendida nomina, honores,
Claraque ab innumero gloria fulget avo.
Quaeque venit virtus multo quaesita labore,
Legibus incepit sanguinis esse tua.
Quare age, dum famae plenis potes omine velis
Ingenii magnos explicuisse sinus:
I, iuvenis, tibi provecto iam laudis in altum
Temperet ut cursus aura secunda tuos:
Teque olim patrii miretur ut ordo Senati
Celtarum magno ponere iura foro.
Nec pressisse tibi sat sit vestigia avorum.
Fac quoque sis tantae pars imitanda domus.
Nec tantum tibi transcribat honesti
Muneris emerito functus honore Pater:
Verum etiam propriis illam virtutibus orna.
Cum patrias illi iunxeris, adde tuas.
Sed frustra precor haec. tenues rapiuntur in auras
Fatorum caeco turbine vota mea.
Quod solum potui, summis te iuris, et aequi
Artibus eduxi laudis ad omne genus.
Haec patefacta via est, sinerent o caetera Divi.
Hactenus auspiciis hoc potes esse meis.
Dixerat, et lacrimae verba imperfecta secutae
Singultu medios eripuere sonos.
Fatalis iuvenis, iustissima cura parentum,
Quae sat erit morti moesta querela tuae?
Aspicis? atrato sordet nunc curia cultu:
Iustitiumque hodie publicus urbis amor
Indixit. tota est urbs funere funus in uno,
Et putat efferri se quoque morte tua.
Heu quantum est aevo crimen factura futuro
Una nigras tenebras inter habenda dies,
Quae mutas leges, senctique silentia iuris
Cerneret, atque orbi frigida regna fori?
Quot dotes animi quam parvo clausit in orbe?
Unus ut occideret, quot periere bona?
Di, quibus est clarae suspecta potentia gentis,
Quis vestrum tantae par erit invidiae?
I nunc, deplora congestos stragis acervos,
Plurimaque hostili millia caesa manu.
Omnia non certent huic uni funera damno.
Iacturas omnes obruit una dies.
Heu iuvenis miserande: tuo nunc subruta casu
Est domus, et gentis spes labefacta tuae:
Quam pius ipse Parens ex te suspenderat omnem,
Foverat et tacito credula vota sinu,
Ut posses oneris magnae succedere parti,
Atque gravi rerum fasce levare senem.
Et tibi non deerant istis satis ampla gerendis
Praesidia, et poterant haec onus esse tuum.
Nam tibi vis prudens, et rerum maximus usus,
Et gravibus curis utile pectus erat.
Quas dotes uno clausit mors nigra feretro,
Ac secum Patris votaque spemque tulit.
At vos, o proceres. caelo, pia turba recepta,
Principibus quibus est Curia recta viris,
Alma quibus pietas, et servantissimus aequi
Semper amor facilem fecit ad astra viam:
Accipite hanc animam. non est ea conscia culpae.
Immatura ad vos venerit illa licet,
Accipite. In terris magnum regere illa Senatum
Debuit. in magno vos regat ille polo.


3. Epicedion Henrici Castanei Ludovici F.

Quicunque immensos moliris mente triumphos,
Absiste insanis (vana est fiducia) caeptis.
Quisque suas urgemus opes: spe maxima facta
Praecipimus. mors atra nigris circumvolat alis,
Et cursu in medio vota imperfecta moratur.
En modo quem sublimis apex, quem clara manebat
Gloria, qui gestis modo rebus, et indole prima
Cunctorum studia et spes incendebat inanes,
Exequias fertur iuvenis, lacrimasque suorum,
Et fati invidiam secum trahit. Aspice quanto
Defertur comitum gemitu, quanto agmine pompae.
Heu bello properatus honos, et puberis aevi
Tristes primitiae! Nimis infaelicis ephebi
Visa potens virtus, vitam si fata dedissent.
Nunc quem sera senem debebat laurea caelo,
Abstulit ante diem, nec longo tempore fortem
Passa frui iuvenem, quos spe praesumpserat annos,
Ac generis titulos claris extendere factis,
Si proprium decus hoc voluissent esse severae,
Quae fusis hominum dispensant fata, Sorores.
Omniparens caelum, caeloque adscripta potentum
Faedera fatorum, iuvenem contingere vitae,
Quas Telamoniades, matrumque orbator Achilles
Contigerunt metas, cur invidistis, ut annis
Heroum vitas, animis aequaret honores?
Heu miserande puer, tu nunc primo occidis aevo:
Occidis, et iuvenile decus Mars impius hausit,
Qualia prima novo canentia flore ligustra
Decutit afflatu, qui decutit omnia, ventus.
Ah qualem luctum linquis matrique patrique,
Atque tuis! matri ante alios, quae vota precesque
Conduplicens sublimem in equo et fulgentibus armis
Miserat in bellum, nec talem moesta recepit[,]
Sed gelidos artus, sed onus fatale feretri.
Parte alia nullis novitatum exterrita monstris
Simplex nobilitas, et nescia pestis Iberae,
Extinctum lugent, versisque insignibus omnes
Funeream ducunt pompam, et funguntur inani
Officio. tu non gemitu revocabilis ullo
Conciliis Heroum, et coetibus interes illis,
Quos discrete tuentur ab omni limina vulgo,
Limina, quae nisi victores insistere fas est,
Quosque triumphali velavit laurea fronde,
Aut quibus illustres umbravit civice vultus.
Hic tibi non aequo passu teInpla illa petenti
Obvius occurrens aliquis de gente Deorum
Te coetus trahit in medios procerumque ducumque,
Francorum procerum atque ducum, qui fortibus ausis
Parta reportarunt toties ex hoste, trophaea.
Olli sidereos vultus, et frontis honestae
Mirantes culmen generosum, et membra decora
Expleri nequeunt animum, memoresque iuventae
Flent, atque extinctum fato miserantur acerbo.
Cum vero palmas numerant, et fortia facta,
Tunc iustae credunt numeros explesse senectae.
Tunc laetum Paeana canunt. tunc vocibus aether
Fervet, et alterno fremit ingens regia plausu.
Tu contra (horresco memorans) hic iura fidemque
Calcata, hic patriae conversum in viscera ferrum,
(Proh pudor) Hispanos dominos in tecta receptos,
Mutatos Gallorum animos, et saecla nepotum
Degenerasse refers virtutem oblita parentum.
Ac te faelicem, cui contigit, ista priusquam
Longius in miseros serpant contagia Gallos,
Oppetiisse tamen pulchram per vulnera mortem.
Denique et hoc melius, quam si te lurida tabes
Devotum morbo caput, et sine nomine funus
Absumset. melius, quam si te caespite vili
Suppositum velaret humus peregrina: neque ullus
Exequiis patriae contingeret haustus arenae,
Aut tumulus, tumulo et leti superaddita caussa
Et funus, qui solus honos est lumine cassis.
Tu loqueris: tacitus suspensis auribus illa
Conventus bibit Heroum: nec iam tua sentis
Vulnera: non gemitus, non haec mortalia curas:
Et quae non curas nobis deflenda relinquis.
Flebimus, et memori, si quid pia carmina possunt,
Si quis amor veri est, te commendabimus aevo.
Dicemus validis defensas viribus arces,
Quam Gardampa rapax, et quam lavit ame Vigenna.
Addentur fuso palantes agmine turmae
Non sine te, et turpi vertentes terga timore.
Ac quamvis titulus plenis tibi fructibus ingens
Armorum merito est: tamen est prior ordine virtus
Et doctae impubes aetas operata Minervae.
Siste parens lacrimas, animi matrona virilis,
Si qua fides vatum auguriis, manet ultimus hostem
Exitus; haud humili persolvet vindice poenas.
Interea has lacrimas, solatia vana doloris
Accipe care puer, dum paulum cura remissa
Laxat iter voci, ut liceat tua dicere facta.
Accipe care puer lacrimas, salveque valeque.


4. In eundem Epitaphium.

Cur hoc Henrici sunt condita viscera busto;
Ast alii cessit corpus inane solo?
Una domus totam quam non capit orbe ruinam,
Uno non potuit limite tota capi.

5. Epicedium Lodoici Castanei Equitis Torq. Regii.

Tristes exequias, miseras surgentis Ephebi
Spes interceptas in primo flore iuventae,
Defleram. nondum coiit manifesta cicatrix.
Funestos iterum numeros, et triste doloris
Poscimur officium. Lacrimas impendimus orbo:
Extincto demus lacrimas. Durissima iura
Fatorum, ludo nondum satiata cruento,
Estne, quod in claras praelustria culmina sedes
Non liceat vobis, si nec domus una sat uno
Fungitur exitio? Testis natusque paterque
Marte prior natus, morbi pater obrutus aestu,
Ordine turbato nati comes additus umbris.
Sic tortus rapido ventorum turbine vortex
Arboreos primum ramos, et matris opacae
Summa petit stringens, mox ipsam a stirpibus imis
Evertit, totamque advolvit montibus ornum.
Quae prius insano rumpam convicia planctu?
Quid querar? unde meo quaestus ac verba dolori
Sufficiam? stupet ecce novo mens obsita luctu,
Nec, quid promat, habet, dum semet in omnia vertit.
Scilicet effabor? tantis sim luctibus impar.
Vulnera dissimulem? misero, quodcunque tacetur
Acrius insidit: luctuque expressa querela
Infantes promit gemitus, ac murmura trunca.
Ipsae, quae nostros solitae mulcere labores,
Ad quas perfugium duris in rebus habebam,
Praeduxere situm squalentem ac nubila menti,
Nec mea responsant faciles ad vota Camenae.
Septima iam reficit Lunares orbita cursus[,]
Cum dirae mortis trepidas mihi nuncius aures
Affecit, pigrosque induxit pectore sensus,
Inspirata meis afflans oblivia curis.
Sic tua mors, Lodoice, tuique iniuria fati
Musarum dulces foetus, et carmina nostro
Obterit ex animo. Postquam tua funera moestus
Auribus bis hausi, nil non mutabile sensi,
Atque idem mihi me, qui te mihi, casus ademit.
Hoc solum superest, de te vix dicere posse,
Et tantum meminisse tui, tua fata canentem
Flere, minus muto, sed non meliore canenda
Pectoris affectu. Si quis tamen haec quoque[,] si quis
Rumpit frena dolor; non te, flos lecte virorum
Indictum, aut tua facta sinam. Tibi pectora plango,
Et tua iam resides animos in funera solvo.
Ecce diu sterilis male conscia lingua silenti
Obsequio tristi vires, vocemque ministrat.
In luctus facunda suos, nec se capit intus,
Quem vis dura mali potuit cohibere dolorem.
Ah quibus incusem probris, qua voce lacessam,
Quae te non verita est tanto fraudare ministro
Gallorum fortuna vices, quas saepe ruentes
Fulsit, et in tuto rursum tua dextra locavit,
Dum toties vincis, patriaeque impendere vitam
Non dubitas, quae te nuper duce civica fregit
Arma, vago fines qua Pictonas amne Vigenna,
Quaque alios fines Lemovix Gardampa pererrat?
Heus ubi nunc virtus, invictaque dextera bello?
Heus ubi perfectae sitiens mens laudis? ubi ingens
Gloria Castanidum? nempe haec, proh sancta Deorum
Numina, nempe nigri haec visabstulit omnia leti.
O quot funeribus tibi funus constitit unum!
Quot lacrimas orbae, quantum tibi, Gallia fati
Mors dedit una! Novum neque enim, neque nuper oborta
Nobilium de plebe caput, sed sanguine ab alto
Demissum genus, atque heroae stirpis alumnum
Usque ab avis, et avorum atavis, ab origine prima.
Quod genus externum, quae gens tam devia nescit
Castanidas proceres, Martis virtute potentes,
Et belli claros studiis, quo tempore fines
Anglus Santonicos. dura ditione premebat?
Testis Vultona es, refluaque Carantone lypha,
Caede Caledonia vitreos infecte liquores.
Hinc sparsum genus est. At eos cepere propinquis
Pictonis hinc tellus, hinc tellus Turonis oris,
Turonis armipotens Celtarum gentis, ocellus,
Ingeniis pollens, et divitis ubere glebae.
Hic prima hausisti genitalis lumina caeli,
Qua regnator aquae presso fluit agmine Crosa.
Et turrita lavat Posaei moenia Castri.
Hic tibi faelices cecinerunt omina Parcae,
Et melior niveos oneravit purpura fusos
Ut quanto patrias, patria. haec supereminet almas,
Tanto tu meritis anteires omnibus omnes.
Ergo lacessenti primis vagitibus auras
Infanti ingenuos instillavere liquores
Castigatorum morum, pro lacte tepenti,
Sanctae nutrices, Virtutum exercitus omnis
Cana Fides, Fideiqur soror Constantia virgo
Temperiesque, et iustitiae Prudentia custos.
Inde Magisteriis aetas formata Dearum,
Accepit tales exculti pectoris auctus,
Quale tuis. ipsae lac immulsere labellis.
Ut quae vix fas est partitim singula habere[,]
In te coniunctim fluerent, unoque recepta
Pectore virtutum collegia mixta coirent.
Nam quod vulgus iners, et adhuc rationis egenum
Nil putat esse fero blandis cum Marte Camenis,
Tu cum Marte fero commercia blanda sororum
Inter se placida consanguinitate iugasti,
Musarum, vir magne, prior, belline laborum
Laudibus, ambiguum: sed certe magnus utroque.
Nec te Nobilitas custos erroris aviti
Traxit in exemplum, legis quae vertit in usum
Nil scire, et rudibus transmittere cultibus aevum.
Quid referam nullis indelassabile corpus
Usibus, et patiens aurae glacialis, et aestus?
Quid somni immunes oculos? quid membra labore
Campestri durata, nec uni nata palaestrae?
Utque illae dotes vincebant caetera. ita unus
Vicerat has animus generoso incoctus honesto, .
Puraque mens nulli vitiorum pervia labi,
Et recti retinens, et vindex fraudis avarae,
Tum pudor, et mores priscis Heroibus aequi,
Et castae gravitas non affectata loquelae:
Sobria temperies: frons non elata secundis[,]
Non deiecta malis, mediique in utroque tenores.
Interea magnae legatus poscitur Urbi,
Septem quae una sibi gremio complectitur arces.
Quaeritur e medio procerum, quae maxima tanto
Apta foret cervix oneri. Tua cognita virtus
Non est passa diu mentem nutare legentis
Principis, aut procerum faelicia vota morari.
Mitteris: et quam certa fides, quam provida cura,
Aut tua quae fuerit claros spectata per actus
Sedulitas, sensit Princeps, videre Quirites.
Quin etiam obsequium longa in statione teneret,
(Tantus amor Regni est, tanta est reverentia Regis)
Emeritum nisi iam, lustrum volventibus annis,
Roma redonatum patrio te redderet orbi.
Vita bonae pacis dulces agitata per usus
Militiamque aulae, potuit tranquilla videri
Hactenus. Hinc crudi studiis exercita Martis
Caetera loricae sub pondere canuit aetas.
Quis memoret curas animi, discrimina vitae,
Sub Iove duratas hiberno sidere noctes,
Atque intempestis equitata cacumina nimbis
Fortibus induto rigidum thoraca lacertis,
Cogenti turmas, implenti munia magni
Militis atque ducis? Lemovix rectore carebat
Limes, Aquitanae scindens confinia terrae,
Tempore quo Stygio caput extollebat ab antro
Gallorum furians animos civilibus iris
Impia Tisiphone. Flebat Provincia sola,
Nuda regente suo. qualis, bacchantibus Euris,
Fluctibus in mediis amisso cymba magistro.
Cuncta coruscabant trepida formidine mortis,
Pictone si sonipes flammas miscente cucurrit,
Vel quoties acies longe comparuit. Hostis
Extra urbem manifestus erat, suspectus in urbe.
Utque Therapnaeos fratres, optabile sidus,
Auxilio implorant deprensi turbine Nautae:
Sic te suspirant fessis solatia rebus
Laturum cives. Neque sat, te poscere votis.
Posceris et precibus. Precibus Rex annuit: et mox
Optatus Rector rerum succedis habenis.
Ipsa quidem viridi iuvenales indole vultus
Mutato felix novitas moderamine sumpsit.
At tibi nulla quies, nec blando lumina somno
Declinare datur. Coniux a mente remota
Exulat, et dulces, carissima nomina, nati.
Publica privatos affectus cura repellit.
Unus amor, nullum patriae praeponere amorem,
Nec sua communi subducere membra ruinae.
Unum hoc propo situm est: hic menti terminus haeret.
Vix admissus eras trepidae ad moderamina terrae,
Frugibus infestas populator Picto cohortes
Parcius immittit campis: neque, ut ante solebat,
Cornipedum crebris assultibus arva fatigat,
Sparsurus pavidis incendia dira colonis.
Et vel, si qua foras audacia provehit, hosti
Improvisus adest, vel ab omni parte timendus
Castanides abseus animis suspectus inhaeret,
Increpuitque metum, sola formidine victor.
Quae Gardampa tuas praetexunt oppida ripas,
Et quae Crosa tuas, dominis servire coacta
Hostibus, hostili nunc sunt praetenta furori.
Nec vota agricolae, nec spes intercipit anni
Vel libata Ceres, vel abactus cultor agelli.
Illa, vagis cuius populatibus invia nulla,
Atque omnis fuerat tellus angusta, latronum
Colluvies, furumque novo ductore maniplus,
Unius vix se defensum maenibus urbis
Continet. Illorum nunc praeda est obvia, quorum
Praedo fuit. Quod non toties, nec tanta per agros,
Perque humiles bacchata casas incendia regnant:
Quod civis propriis fruitur, quod pace colonus:
Castanidae totum meritis debetur, et uni,
Quae nulli cedit, cui cedunt omnia, dextrae.
Pictonio sua forma, tua virtute renato,
Et priscus patriae rediit vigor artubus aegris.
Te duce, mercedem lixae non pendit arator.
Non pacem donis redimit, non aere quietem.
Namque tui reverens exempla domestica de te
Miles habet, sequiturque tuos, ut classica, mores.
O felix, si cui stabiles florentis honoris
Asseruit titulos indelibata voluptas.
Sed neque inoffensi datur aevi currere metas,
Continuat sincera tenor neque gaudia nobis.
Namque duo meritas temerarunt omina laurus,
Quae transversa tuis intervenere trophaeis:
Filius heu pubes indigna morte peremptus
Atque tuum carcer sed carcer sanguine multo
Pensatum exegit iusta Rhamnusia poena:
Ut damnis tua laus crescens preciosior esset.
Sordescit laus de securo parta. Triumphus
Vilis erit, cui non proludunt praevia damna.
Dicat congestis angustus stragis acervis,
Quam pigra Ligerim propellat mole Vigenna.
Mersa quot arma virum, quot fortia corpora volvit.
Iam sat finitimis impune illuserat oris,
Turonnios praedo quatiens equitatibus agros.
Vindictam exanguis patriae poscebat imago;
Vindictam lacera poscebat Filius umbra,
Devotum funus, civilis victima belli.
It campis agmen. telis exercitus ardens
Procedit. iam cuncta sibi cedentia votis
Metitur. quas quisque avida spe devorat urbes,
His servile iugum intentant, bis vincla minantur.
Omnibus exitium. Nec non poscentia pugnam
Agmina Castanidee dictie accendit: adesse
Tempus ait, quo felici victoria lauru
Pictonio requiem, decus ipsis sanciat. Eia,
Poscimur, en Mavors: en Mavors; poscimur, inquit.
Signa movent, strictisque acuunt mucronibus iras.
Quae fuit illa dies! quam multa caede piatum.
Et carcer patris est, et nati funus acerbum!
Hic neque cuia subit quaestus, neque parcere victis,
Nec precium captis imponere. Corpora, quae non
Optat avarities lucro, rapit ultio caedi.
Vindictae gens tota datur. Nam caetera pubes
Ne pereat, perit, et patulas se mittit in, undas.
Atque aliquis prono descendens amne viator.
Funera dinumerare velit: sed longa natantum
Obsistit series: numerus cum flumine crescit,
Cum numero Paean. Ligeri dic, magne Vigenna,
Dic, Liger, Oceano, victrici cedere cuncta
Castanidum dextrae. fluvios servire triumphis.
Non ego cuncta meo complecti carmine possim,
Non Martis, non pacis opus: quas Marte rebelles
Disiecit gestes, placida quas pace ligavit.
Ista, Maronei quos afflat spiritus oestri,
Utilius seris miranda nepotibus edent.
Nos humiles animae, quis solvere quaestibus ora
Vix datur, inferias magnae, quas possumus, umbrae
Libamus, tenues numeros, defectaque verba,
Singultu medias interrumpente querelas.
Ergone te, cui tot creperi discrimina Martis
Cesserunt, toties belli fortuna pepercit,
Lecti invita quies, et segnis inertia morbi
Abstulit? occiduum quamvis tibi vergeret aevum,
Et quartum ter quinta urgeret Olympias annum:
Sobria te iuvenem faciebat vita videri,
Nos patriae utilitas annos numerare vetabat.
Quo properas? cur, quae valide defnesa dedisti
Oppida, quas toties servasti, deseris arces?
Aspeci, luctifico miscentur ut omnia planctu,
Omnis ut ora suum desideret orba parentem.
Heu cur te vitiis aevi praesentis iniquum
Ocior aura tulit? Non te preciosa morantur
Pignora, praestantes lecta cum coniuge nati?
Non inculpati convicuts streuna membra,
Castrorum comites, per tot discrimina saeva,
Indeserta tuae fortunae signa secuti?
Ast ego, quem suprema terit iam calce senectus,
Quid steriles annos, quid inutile demoror aevum,
Si genus Heroas nullo superabile bello
Morubs, et ancipitis rapit inclementia fati?
O patria, o magni dominatrix Gallia regni,
Si quis amor veri est, si te tua vulnera tangunt,
Pelle situm senii: nubem eluctare veterni
Antiqui, mersumque gravi caput exere somno.
At nondum clades, nondum tua funera sentis?
Paulatim floremqueducum, bellique ministros
Carperis. hos morbus rapit, hos Mars impius hausit.
Funde tuo lacrimas supremum munus alumno.
Stet tumulus. tumulum signet superaddita caussa.
Hunc tumulum, et tumuli titulum sua Gallia rapto
Castanidae, quo mille duces amisit in uno.
Obiit anno 1595, III Kal. VIIIbris.

Deo opt. max. sacrum et memoriae aeternae.
Ludovico Castaneo Prulliacensi et Malavallensi baroni, Castri Posaei Tufoli et Abenni domino, utriusque ordinis equiti torquato, regio intra sacrum Galliarum consistorium consiliario, turmae quinquaginta equitum cataphractorum praefecto, utriusque limitis Lemovicani vice regia rectori, a primo aetatis tirocinio in actibus publicis ac bellicis strenue ac fideliter versato, multis legationibus pro christia-nissimi regis Henrici III desideris apud Gregorium XIII et alios Italiae principes gloriosissime functo, qui cum et multis transalpinis expeditionibus et obsidionibus urbium intra regnum superioribus bellis civilibus interfuisset ac in omnibus fortissimam operam navasset ultimoque funestissimo bello ineunte illustrissimo duci Monpenserio in Picardiae urbibus in officio retinendis fidem opem industriamque egregiam praestitisset, in provincia sua omnia oppida et castella a rebellibus insessa in potestatem suam redegiset, Belacum copis hostilibus acriter oppugnatum immisso noctu novo praesidio virtute filiorum suorum summis difficultatibus expeditum liberasset, hostem praesidis castris tormentis bellicis atque impedimentis saepius exutum saepius accisis opbivus in urbem Pataviensem confugientem postremo novis auxilis undecunque conquisitis auctum ac bellum instaurantem ultima belli fortuna ad flumen Vigennam internecione delevisset, in limite autem superiore Lemovicano ducis Nemossensis copias nocturna impressione terrore ac caede complevisset, ac denique quotidie neque sine gloria sua neque sine detrimento hostium in toto illo tractu cum rebellibus experiretur, tandem in expeditione Burgundionensi regem christianissimum Henricum III secutus languorem nactus incredibili sui desiderio omnibus bonis relicto in civitate Molinis ad Elaverem fluvium obit anno aetitis suae LX Christi autem M.D.X.CV III Kal. Octob. Claudia Podia uxor cum liberis M.P.


6. Iosephus Scaliger Puteanis fratribus, Claudii filiis, de morte eorum patris.

O lecti iuvenes, virtuti nobile germen
Succrescens patriae: quid me ad damnata redire
Sacra Camenarum, et meliores cogitis annos
Respicere, ut Phoebi revirescat pristinus ardor,
Afflatuque novo sopitos suscitet ignes?
At quodcunque fuit, si quod fuit, omne doloris
Sordibus obsoluit, neque iam splendescere cultu
Sustinet ingenium, duplici quod funere sensim
Efferri sentimus: hebes nam luctibus hinc est,
Hinc ipsum frangit, quae frangit cuncta, senectus:
Ut quondam senio rimam faciente dehiscit
Iam putris paries: proprio mox pondere tractum
In proclinatas prosternunt flamina partes.
Scilicet exequias vestro sic ire parenti
Hac ope nitentes, hac cultos mente iubetis?
Namque ex quo tali vos orbos patre reliquit
Nigra dies, turpi macula quae secla notare
Non verita est, tanto dum privat sidere mundum,
Ex hoc nulla mihi diffundunt gaudia vultum:
Et quae sunt solitae vulgo lenire dolorem
Vel ratio, vel longa dies, harum altera tantae
Iacturae meritum menti obiicit: altera longo
Carnifici curae vires acquirit ab aevo.
Ultima restabant animo solatia victo,
Quas a me exigitis, neque me debere fatebor,
Dulces Pierides, generosae pabula mentis
Suavibus in studiis Heliconia sacra colentis:
Qua non est animo potior medicina tumenti,
Quum dolor egeritur lacrimis, explendaque fletu
Cura novis iris omnes effundit habenas.
Sed nos Musarum secretum triste petentes
Nescio quis pravae dulcedinis efferat error,
Absentis memores figens in imagine sensus:
Qui dum praeteriti convictus computat aevi,
Atque sibi blanditus in omni quaerit amicum
Historiae cumulo, heu quoties obiecta figuris
Lusit amabilibus memores insania sensus?
Nam quocunque meos circunfert lectio visus,
Seu quem iustitiae dotes, aut gratia morum,
Aut iuris commendat apex, aut gloria linguae,
Unicus occurrit nobis Puteanus in illis
Exemplis decorum: quia quem congesta decebat
Virtutum series, virtutes vindicat omnes.
Sic quae sunt curis aliorum nata levandis
Otia Musarum, lacrimis sunt pabula nostris.
Et quae sunt cunctis medicamen lene laborum
Literulae, nobis coeuntia tempore longo
Vulnera rescindunt, animo quia vana ministrant,
Qualia fallaces frustrantur gaudia somni
Instar ventorum, levibusque simillima fumis:
Ut, quoties mihi lecta refert, neque praestat amicum
Pagina, detester toties mea numina Musas.
Inde fit, ut, si quae manabat largior olim
Castalii laticis nostro de pectore vena,
Pauperior fluat, et suppresso fonte resistat.
Unde igitur versus, et rapto carmen amico
Sufficiam, cui nec Phoebus respondet, ut ante,
Nec vetus aspirat vegetantes impetus auras,
Parnassum, et sacram solitas impellere Cirrham?
Quod mihi si nullo squallerent pectora luctu,
Et par ingenium magnis conatibus esset,
Supremi officii praestarem iura sodali.
Sed vigil ad curas, solisque adsueta querelis
Non venit ad partes toties mihi Musa citata,
Pro verbis fundens lacrimas, pro carmine questus.
Ne tamen aut pietas, aut, cuius sancta potestas,
Claudicet officii pars ulla novissima nobis;
Huc ades adiutrix nostri regina laboris,
Et mihi, Melpomene, potiores praecipe Cantus,
Fletibus immodicis statuens quis terminus haeret:
Quos desiderio fines, quae tempora pono.
Et quum te in partem lacrimarum saepe vocarim,
Pone graves gemitus, lamentaque desine mecum,
Funereos lacerata sinus, immissa fluentes
Hirta per ora comas, et scisso squallida peplo.
Come serenatam festo diademate frontem.
Indue purpureo radiantes lumine cultus.
Detersis curis, et pulsa nube doloris
Compositos manes hilari pietate colamus.
Iam laudum, et rerum melior te postulat ordo.
Sic ego: sic Diva hoc sermone silentia rupit.
Principio Natura parens, quum vellet in una
Congerie decorum commercia multa coire,
Atque hominem exemplum seclis insigne futuris
Parturiens, cuius sub pectore conderet illa,
Hunc humilis vici caecis vagire latebris,
Aut ignorata nutriri noluit urbe,
Sed regni domina, quod regnis omnibus orbis,
Omnibus Europae praecellit ut urbibus illa:
Ut commune decus, sociaeque insignia laudis
Tam locus a nato caperet, quam natus ab illo.
Regnatrix clarae generosa Lutetia terrae,
Quis memorare tuas sat digno carmine dotes
Aut laudes aequare queat, quae debita Musis
Tot pleno toties fudisti pignora foetu?
Tu generas, qui iura regunt, qui legibus urbes
Et sanctis recti populos moderantur habenis. [citaat]
Non alia nasci Puteanus debuit urbe,
Aut potuit, quam quae propriis virtutibus illum
Excoleret, similemque suis formaret alumnis.
Protinus altrices linquens infantia cunas
Imbuitur studiis, et primo flore, Minerva
Eductrice, redes poliuntur cultibus anni.
Excipiunt puerum gremiis florentibus Artes.
Ante omnes teneri moderamen suscipit aevi,
Quae docet, ut primo formetur litera ductu,
Ut commissa suis nectatur syllaba nodis:
Atque per articulos distinctaque membra legendi
Daedala perpetuam texat structura loquelam:
Utque suis pedibus gradientia carmina surgant.
Huic soror exacuens studiis solertia corda,
Et stricto vultum componens pondere vultus
Succedit Critice, pueri quae sensibus omne
Cecropiae et Latiae reserat penetrale senectae,
Quicquid apud numeros, numeris aut orsa soluta
Venturis seclis commendavere papyri.
Non illi prisci certasset norma Cratetis,
Non cuius spurios versus censura notavit,
Et laeso a mendis obelos impressit Homero.
Sic furtim ereptos blandis nutricibus annos
Erudiere Deae, donec vis mentis adultae
Ad magnos census, gravioraque caepta vocaret.
Tunc Dea, quam penes est cultae facundia linguae,
Quae dotes oris tribuit, regnumque loquendi,
Induit Actaei puerum Demosthenis arma:
Eloquii florentis opes, momentaque fandi
Tradit, et attonitas artem quae permovet aures,
Arbitrioque suo moderatur frena coronae.
His sacris imbutus, ait, pete limina legum,
Quae tibi recludit nostri fiducia ductus.
Ut rectore carens, et nullo remige tuta
Ludibrium venti puppis iactatur in undis:
Sic quicunque subit Themidis sacraria Mystes
Lucis agens nostrae, cunctisque paratibus orbus,
Quos munire solent pueris discentibus Artes:
Exclusus commissa luet, quod mente profana
Iuris inaccesso posuit vestigia luco:
Et nunquam visus adytis immittet opertis.
Exere vividulos animi solertis ocellos[,]
Care puer. te iura vocant, arcanaque legum.
Te sua votivum Themis in penetralia mittit,
Quae te purpureis insertum Patribus olim
Signabit meritis, rerumque imponet habenis.
Disce quis officii limes, quae regula recti,
Quis licito finis, vetitum quae poena sequatur:
Qualia bis senis tabulis sanxere Quirites,
Aut Praetoris honos, aut Caesaris alta potestas.
Artibus excita bis homines Astraea revisit,
Praetulerit quamvis telluri sidera, postquam
Aurea deterius vitiavit secla metallum.
His quoque barbarico squallescere secula ritu
Dediscunt; et, qui voluit feritate timeri,
Iura timet. Validum, saevisque potentius armis,
Urbibus ut reges, sic regibus imperat Aequum.
Quo magis has, dilecte puer, maturior artes
Praecipe corde libens, et totis sensibus hauri.
Tempus erit, quando tua te spectata per illas
Augusto Patrum virtus asciscet honori.
Dixerat. Obsequiis puerum maioribus aputm
Excipit alma Themis, magnis et destinat aetis:
Sacra docet, legum tabulas, et condita iura
Monstrat, et instructo iam civica porrigit arma.
Est locus, austrinum qua pronus vergit in axem
Signifer, et noctes Chelae cum lucibus aequant.
Hic sibi, dum priscas exosa relinqueret urbes,
Conspicuum posuit signis Astraea tribunal,
Unde sacro totum moderamine temperat orbem,
Et stringit scelerum vindex in crimina numen.
Hic incisa notis media testudine tecti
Atque aere ex solido legum tabularia pendent.
Atria clara domus dextra laevaque tuentur
Felices animae, caelo sacrata virorum
Nomina, purpurei toga quos velavit honoris:
Quorum consiliis tutata est Curia regnum:
Quos non vis odii, non illice gratia fuco
Incolumem iusti vetuit servare tenorem.
Hos Dea pro meritis in coeli parte locavit.
Inter quos, celsa Puteanum ut vidit ab Aethra,
Praecipuae sedis loca deligit. Hunc quoque, dixit,
Ista manet sedes, postquam perfecerit omnes,
Quos fatis debet, non quos natalibus, annos.
Atque utinam posset contingere longius aevum,
Et tantum vitae, quantum splendoris, haberet.
Diis aliter visum, vitiis qui gentis iniqui
Humanae, sanctas animas de corpore solvunt,
Utque malos mulctent, prinvant hos luce bonorum.
Interea, dum culmen ei sublime paramus,
Lucida qua iustae fulgent examina Librae,
Et vacat huic sedes, quam designaviumus illi
Hos inter proceres, sua quos illustribus Aethrae
Coetibus inseruit pietas, caeloque fruuntur:
Hunc summos meritum virtutis nomine fasces
Inter honoratos admittat Curia Petres.
Iuridici coetus secretis actihus adsit,
In medio faciat facundus verba Senatu.
Nullis occulitur virtus generosa tenebris,
Conspicuum fundens, Pharos ut Nilotica, lumen.
Nec Puteanus, opem quum lapsa negotia quaerent,
Ignoratus erit; dubiis nam protinus illum
Rebus Aquitanae gentis ad iura reposcent:
Quum lecti Proceres augusti membra Senatus
Exciti lacrimis afflictorumque querelis
Incorrupta dabunt oppresso iura Garumnae,
Mollia praestantes securis otia terris.
Ast hos pacatis repetentes patria rebus
Monia feralis tempestas civia belli
Excipiet. Quantis iactatos illa procellis
Heroas summos varia in discrimina mittet,
Quorum pars Puteanus erit? Quod caeter porro
Persequar? aut potius cur facto fine quiesco?
Plura Deam memorare (etenim memorare libebat)
Et dolor, et taiti vetuit mens conscia fati.
Me quoque, quam meritum grande, et reverentia morum,
Atque viri virtus huc perduxere canentem,
Hei mihi; deficiunt vires. Nec plura locuta
Melpomene, lacrimisque genas oppleta tumentes
Haesit, et effusi contraxit vela doloris.
Cupressum crines iterum pro virgine lauru,
Pro laetis humeri velamina tristia sumunt.
Quo me, Diva, gravi perfossum pectora cura
Deseris, infandamque iubes renovare ruinam, [Verg. Aen. 2.4]
Cui par non fueram flendae? Quid fulmine tanto
Dignum concipiam, cui singulatantia verba
Vix medio gemitu vox intercepta ministrat?
Ignosce, o nostri sidus memorabile secli [Verg. Aen.]
Si pro carminibus, truncarum murmura vocum,
Pro cultis elegis, incomptas fundo querelas.
Non mihi sunt, quae tu quondam laudare solebas,
Et quia laudabas, cunctis placitura putavi,
Carmina. saepe tuis quibus est audacia verbis
Addita, dum clarae metuunt se credere luci.
Omnia, tu moriens haec tecum rapta tulisti.
Omnia ferali sunt tecun condita busto.
O luces, o quos memini, dum fata sinebant, [Verg. Aen.]
Colloquio dulci tecum me condere Soles.
O tritos sermone dies, et seria mixtis
Alternata iocis. o quas mirabar adorans,
Oblitumque mei mihi me rapuere loquelae.
Heu ubi conditi placida gravitate lepores,
Atque serenati divina modestia vultus?
O castigati Charitum sacraria mores.
O pietas, o cana fides, o mixta bonorum
Temperies. Unus habuit, quae flemus in uno.
At vos o digni Pylios transcendere fines,
Et tamen ante diem crudeli funere rapti,
Innocui Manes, nostri libamina luctus
Accipite has lacrimas. Et quos praestare Camenae
Non potuere meae, pietas compenset, honores.


7. Epicedium in obitum Iani Dousae F.

Sol qui labentes in saecula digeris annos,
Quis modus exequiis? quem fas caelestibus iris,
Aut conclamatis finem spectare ruinis?
Vix tua sidereo relegis vestigia passu,
Clarum capitum semper noa funera cernis,
Et sine morte aliqua nunquam tua signa recenses.
Nec tantum oexoriens caelestia sidera condis:
Deficiunt ipsas etiam sua lumina terras,
Occidua quorum caligant saecula luce,
Ut quum tu pallens, radios subeunte sorore,
Rebus ademisti subita sub nocte colorem.
Ergo dum praerepta mihi tot pignora cara
Flentur, et exequias totus dispensor in omnes:
Perdiderat iam cura metum. quasi nuspiam haberet
In nobis nova plaga locum, secura gemebat
Anxietas, dum mens requiem sibi credula fingit,
Solamenque mali, certos habuisse dolores,
Nec sperare nobos, donec vis invida fati
Curarum finem cura mihi fecit in una,
Quum lectum iuvenem, vixdum pubentibus annis
Mors rapuit, non illa decus lacrimabilis aevi,
Nec cultae studiis speciem miserata iuventae.
O spes praecipites, o lubrica vota parentum,
Quos tirocinii pro mille laboribus haustis,
Olim mille manent orborum praemia luctus.
Flos Iuvenum, quae sors humanis rebus iniqua
Te nobis rapit, et tantum decus invidet orbi?
Quem iam sublimi Sapientia sede locarat
Praegressum fines rerum, metasque tenentem,
Quas pauci tenuere senes. qui limina victor
Ardua vix ulli votis adeunda priorum
Contigeras, inde incipiens, quo serior aetas
Desinit: inde vigil discendi exordia prima
Instituens, ubi finis erat. Verum ignea semper
Vis animi hospitium terreni corporis odit,
Angustasque moras virtus perfecta gravatur.
Quod summum est, in praecipiti est, nec tempore finem
Exspectat, primo quod iam maturuit aevo.
Vix tibi prima genas umbrabat flore iuventa,
Sextaque supremum claudebat Olympias annum,
Quum, velut ad primos expirans herba calores,
Deficis, et caelum praeceptaque sidera mente
Festinus repetis, turbas assuetus ab alto
Despicere humanas, proles non vana parentis
Dousiadae, qui si proprii splendoris egeret,
Splendorem potuit nati virtute mereri.
Ac quamvis patriae meritis, generisque nitore
Clarus eras: tamen ingenium superemicat omne
Altricis terrae meritum, genus omne vetustum.
Nec patriae stirpisve premi gravitate sinebas
Quas complexus eras praestanti corpore dotes.
Quodsi qui laudre velit patriamve genusve,
Moverit ambiguam dubio certamine palmam.
Nam quae diva tuas memorare Batavia laudes
Vis humana queat? Primordia quaerere voci
Conantem in varios sententia distrahet orsus:
Iustitiaene prius referat, bellive labores,
Exilii dulces portus, et moenia mundi
Hospita, tuta bonis sub legibus. Omnia magna,
Omnia: sed maius censeri laude virorum,
Quos generas, hominum iustissima mater, alumnos,
Inter quos clari fulgentia sidera lucent
Dousiadae, faculas velut inter Luna minores.
Nanque tuum decus omnu tui: decus omne tuorum
Dousiadae. Semel una alios natalis honorat
Nobilitas: His omniparens Natura quotannis
Ingenii clara dat nobilitate renasci.
Haec quoque venturis quiddam memorabile saeclis
Omnibus a numeris et ab omni parte beatum
Parturiens, Agedum felix, age nascere, dixit,
Nascere, care uer. Mars vindicat hactenus omnes
Auctores vestri generis. Te docta Minerva
Excipiat cum patre sibi. Iam perge, tuorum
qua nullus presoo vestigia tramite flexit,
Nec soli vestro descendant stemmate fortes.
Per doctos numerentur avi. Non irrita fundo:
Magnus eris, si qua victricia rumpere Fati
Iura potes. Te saecla canent, te vivida nutrix
Annorum doctis instaurans tempora chartis
Posteritas memorabit anus. Te dicere nullus
Venturo poterit, nisi qui mirabitur, aevo.
Dixerat. Excepit vocem crudele renidens
Atropos, increpuitque minacibus omina signis,
Ne propria haec, dilecte puer, tibi dona manerent.
Ergo quod potuit, parco deducere vitam
Stamine, praecipitare colus, hoc improba fecit.
Caetera non potuit. Nam te circunstetit omnis
Nascentem Charitum, plausu florente, chorea.
Et tua tractantes vitreae cunabula Nymphae
Castalio puerum Permessidos imbre rigarunt
Confessae dominum. Felix natalibus omen
Pierides cecinere tuis, florumque recenti
Et ripae virides, et Renus risit odore.
Ipse sui sacri Genius visurus honores
Adfuit, Assyrio destillans tempora nardo,
Festa coronandae testatus gaudia lucis,
Sutilibus sertis, et plena turis acerra.
Et, quem te memorem, dixit, Puer, ignea signa
Et iubar, et rutili clara argumenta nitoris
Agnosco. Sed pone nigra nox obstrepit umbra.
O si vividior iustos tibi suppetat annos
Spiritus, et quantum satis est mortalibus aevi.
Non tibi certabunt Italae telluris ocelli,
Non Galli: non quos aluit Germania vates.
Nec se ullo tantum iactabit Belgica tellus
Ingenio, nec tot miracula cernet in uno.
Ah tibi ne coeptum praecidat Parca tenorem.
Ah tibi ne advertat saevos Rhamnusia vultus.
Verum o. Sed rigida Fati stant omnia lege.
Haec vix trunca Deus, singultus caetera pressit.
Plus potuit, quam vota Dei, lacrimabile Fatum.
Nec minus interea sertis halantibus Horae
Infantis cunas cumulant, et pollice presso
Expediunt plexis vaccinia nigra quasillis,
Ne tua mortalis suctus infantia lactis
Duceret, ipsa tibi puerilia labra rigavit
Ambrosiae succis redolentibus Attica Pitho.
Quod si vexaret vigiles insomnia curas
Intempestivis solvens vagitibus ora,
Non te somnifero nutricis naenia cantu,
Nec delinifico sopivit murmure lallus;
Sed te trina Charis, te sedula turba Camoenae
Certantes simul officiis, Sirenque Latina
Flexanimae blando Suadae mulsere susurro,
Carmine placantes pueri quod duceret aures,
Et puerum somnos placide suaderet inire.
Carmine, quod sancto Sapientia protulit ore,
Omnia Socraticae retegens arcana senectae,
Imbiberet teneris quod mustea sensibus aetas,
Atque impressa sibi rerum simulacra teneret
Insinuans, udaeque docens inolescere menti,
Servat ab imposito formas ut cera sigillo.
Inde puer Sophiae quas nox sopita figuras
Intulerat, vigilans agitabat mente diurna.
Et quod vix senibus duri tribuere labores,
Infanti fuit hoc puerilis ducere lusus.
Vixdum firmabas stabili vestigia gressu,
Ludicra nulla tibi, non vana crepundia cordi,
Non ignava quies, non desidis otia ludi,
Sed Musae tenues Pelignae gentis alumnae,
Sed teretes Calabro modulati pectine cantus,
Atque Maroneo gaudentes rure Camenae.
Inde ubi succedens annis labentibus aetas
Crescenti geminum properavit claudere lustrum,
Non tibi cessatas traduxit inertia luces.
Sed quae trina tuas motavit Gratia cunas,
Et tibi culturae primos afflavit odores,
Haec te informandum studiis curavit, et ipsa
Tradente, excipiunt insignes arte magistri,
Quos tua mens docilis, ceraque sequacior omni
Praevertens, annos longe post terga reliquit.
Qualis naturaque soli, coelique favore,
Enitens alte ramis se subiicit arbos:
Talis adulta tibi maior surgebat in horas
Vis animi, crescens occultis auctibus aevi.
Nec mora, fecundas depromis pectore dotes,
Exactum tenui deducens pumice carmen,
Quod non so[l]licito cruciabat lima labore,
Sed quod sponte sua proprios veniebat ad artus,
Forte epos, et molles Elegos, numerosque Catulli,
Et Parios natum sermoni carmen Iambos
Et momenta lyrae fidibus commissa canoris.
Denique quot rerum divina Poetica flores
Complexa est, uno pueri se pectore condunt:
Omnia quae tentata tibi felicibus ausis
Mentis inexhaustae primi lusere calores.
Mox ubi trina tibi quinquennia condidit aetas,
Te maiora vocant. rerum disquirere causas
Fert animus, docti recludere sacra Lycaei, [Lycei?]
Et veteris totos Academi pandere census.
Nec vero interdum caeli momenta volantis
Intentata tibi, nec quas Nilotica Memphis
Solis in exacto signavit pulvere metas.
Ut per prona ruit nivibus de monte solutis,
Nec iam finit aquas riparum margine torrens:
Per scripti omne genus latis discursibus erras
Ingenii, cui nulla fuit mensura ruenti.
Cuius ad excelsas dum se celer impetus artes
Expedit, et toto Sophiae se proluit amne,
Extenuant iuvenem vigilatae ex ordine noctes,
Tabet ab exhausto corpus miserabile succo.
Nec mora, nec requies, studiorum dulcibus amens
Immoritur curis, et vescos carpitur artus,
Abdicet ut vitam vitae immortalis amore,
Iam collecta cutim macies adducit: hebescunt
Collapsae vires: de tanto denique Dousa
Nil praeter linguam superest. ea sola parentem
Alloquitur, vacuique omnes effundit in illum
Reliquias animi: Non te, dulcissime rerum
Luctibus obsessum longo sermone morabor.
Non ex praecipiti vitae mihi tollitur usus.
Iampridem morbi lenta obsidione peresus
Disco mori. Per ego te istam, quam lucem,
Quamque tibi acceptam refero, ne confice curis,
Quem patriae debes animum. Desiste dolere,
Quod feror ante diem, quod funere tollor acerbo.
Vita suas metas actu, non tempore finit.
Sat vixit, qui sat patriae, sat profuit orbi.
Non bene de vitae queritur brevitate caducae,
Qui bene confecit, patriae quos debuit annos.
Nos meritum, non ordo, vocat. Iustissima mortis
Caussa est, efferri famae rumore secundo.
Viximus, et nostro surgit de funere nomen.
Tu quoque, cara Parens, tumidis iam parce querelis.
Debemus morbo, quod caecae incommoda vitae,
Quod dubios casus fugimus, quod lubrica rerum.
Nec nunc primum a me nomen tibi contigit orbae.
Quot gravibus curis dedimus, studiisque Minervae
Tot tibi deperiere dies. Dum viximus, orba
Mater eras. Nec nunc rapimur, sed poscimur, olim.
Idem me repetit, qui me tibi tradidit ante.
Vive, vale. aeternus signat mihi lumina somnus.
Talia dum perstat memorans, et utrique parenti
Morigeri alternum nati partitur amorem,
Plura locuturo tenebris velantur obortis
Haerentes oculi: vox imperfecta reliquit
Affectus dulces et verba vocantia matrem.
Quae fuit illius funestae noctis imago,
Qua Sol Belgarum pallentibus occidit umbris,
Excivit lacrimas, permiscuit omnia luctu?
Unica nec tantum vultum domus induit unum,
Induit et totus lugubria squalidus orbis.
Et quia non incisa potest adamante severo
Ferrea lanificum pervertere iura Sororum:
Edens indomiti signa haud obscura doloris,
Testatusque tuam, iuvenum doctissime, mortem
Explicuit claros elementa per omnia questus.
Te Reni patulae viridanti margine ripae,
Te Belgae flevere lacus. te dulce Lyceum
Lugduni viridi studiorum stemmate comptum.
Omnia luctifici dant argumenta doloris
Coniurata tuis iunctas conferre querelas
Exequiis, inctisque lacessere planctibus auras.
Invida mors, rapti probrumque ac crimen ephebi:
Quantum erat, ut nascens sineres hoc crescere germen?
Quid nivei mores, annosque modestia praecox
Ante volans, quid serietas maturior aevo,
Aut quid virginei dotes meruere pudoris?
Omnia sunt ingrata; nec ullum gratia morum
Excipit, aut pietas. praeceps metit omnia Fatum.
At te felicem, quod casus fugeris omnes,
Quod non invidiae contagia senseris ulla,
Quod cum Fortuna minimum contraxeris: et te
Immunem fati malefidis rebus ademptum
Conditio melior caelestibus intulit astris.
Sis felix, caelique micans spectabile sidus:
Scaligeri memor esto tui senioris amici,
Dimidia quem parte sui nunc vivere cogis.

8. Epicedium nobilissimi, innocentissimi, et doctissimi Iani Dousae a Noordwyck.

Dousiades Musae (quid enim nisi flebile restat?)
Laetitiae vestris demite signa comis.
Frondentes ederas tristi mutate cupressu,
Tondite funesta pectora nuda manu.
Omnis, quae Dousae nascenti plauserat olim,
Exequias Dousae turba frequenter eat.
Lugduni sedes, et culti sacra Lycaei, [Lycei?]
Et varia insignes urbis ab arte viri,
Aspirate meis accentibus. omnis acerbi
Vulneris indignas praeferat ore notas.
Publicus incessat dolor omnibus. occidit ille
Vester amor, vestri summus honoris apex.
Quaeque dies Dousam, mundo quoque lumen ademit,
Noctibus innumeris nigrius ausa nefas.
Dira dies, non te nitido produxit Olymo
Vecta pruinoso Memnonis axe parens:
Sed tibi triste iubar pallentibus extulit umbris
Tartareo peplo nox adoperta caput,
Ne foret ulla dies, non cui dedit Allia nomen,
Quam detestentur publica vota magis.
Quippe quid inter tot signantes tempora luces,
Quam dirae titulum mortis habere potes?
Quid tibi cum claro est radiis Hyperione cincto?
Redde orbi Dousam. sol erat ille tuus.
Sed quid vana queror? dum mens evicta dolore
Verba iacit surdibs diripienda Notis?
Quod fleo, non lacrimis, non est revocabile questu.
Iacturae tantae non capit ira modum.
Flos homninum quae te nostri feralibus aevi
Infensum vitiis ocior aura rapit?
Nec tibi concessi, modico qus limite fines
Temporis humani iusta senecta petit.
Sed medius moriens inter iuvenemque senemque
Nec iuveni propior, posteriorve sene,
Non exspectata hiemis statione recedis,
Autumno vitae praetereunte tuae.
Ah cur non annos totidem tibi sistere possum,
Quot morum merito vivere dignus eras:
Ut saltem humanis non tam cito rebus ademptus
Hospes in Elysiis vallibus umbra fores?
Sed quia lanificum rigidis vetat ordo sororum
Legibus, et dura stant adamente serae,
Quod possum, facio: singultibus aera nudum,
Atque interruptis sidera pulso sonis:
Ut si non aliud verso querar ordine rerum
Ante diem vitae pensa resecta tuae,
Atque annos quoscumque tibi post terga relinquit
Non exspectato fine peracta dies.
Alloquimur Superos. tepidae sua verba sequuntur,
Inque suis lacrimae questibus ora rigant.
Nec flemus surdis. respondent fletibus amnes,
Quos non exiguos terra Batava bibit,
Renus, et in Reni moriturus Mosa lacunis,
Et magni Reni portio magna Vahal.
Ipse etiam lacrimis nunc auxiliaribus auctus
Infrenes nullo margine finit aquas,
Priscorumque larum funus gentile professus
Insolito ripas Dousius amne premit.
Dousius, accepit gens a quo Dousia nomen,
Et gens, et veteris gentis avita domus.
Cuncta favent lacrimis, sociosque in tristia nostra
Contribuunt fletus faemina virque suos.
Et quibus exstiteras vultu vel nomine notus,
Omnibus indignus contrahit ora rigor.
Ille refert culto largas in pectore dotes.
Hunc tangit probitas, et sine labe fides.
Exactos alius generoso pumice versus,
Alter convictus dulcia membra tui.
Quotque tui meriti partes in mente revolvit,
Tot iusti casuas ille doloris habet.
Ast ego convertor facies diversus in omnes,
Unde mei dubius carminis orsa petam,
Dum quot virtutum fuerit tibi copia, promo,
Quot facerint, in te quae coiere bona.
Hinc me nobilitas, hinc me tua, summe virorum,
Virtus, et probitas, et pia vita rapit.
Nam tibi quae sublime genus natura creato,
Haec eadem mores ingeniumque dedit.
Ast quaecunque domus ferit lux magna beatae,
Ingenii dociles non tamen aequat opes.
Est aliquid, fateor; clarae quae gentis ab ortu [1e dl citaat]
Missa per innumeros gloria fulget avos,
Et nitidi generis seriem deducere longam
A magnis orta nobilitate viris.
Sed maior laus est titulis a mente petitis
Non sinere ingenium stirpis honore premi.
Tu quoque quum posses censeri laude tuorum,
Auctores generis quos tuus ortus habet,
Ne tua per segnem marcerent tempora vitam,
Sacrasti Aoniis otia tuta choris.
Tunc Cirrhaea suo patuerunt orgia vati,
Et tibi de viridi lecta corona iugo.
Prima tibi facili ludens Elegia iuventa
Dictat in alternos verba coacta pedes:
Et tibi subiiciens blandis incendia flammis
Saepe Cupidinea ventilat igne faces.
Et quod ames semper, semper quod scribere possis,
Materiam teneri lusor Amoris habes. [Ov.]
Nec tamen exili carmen deducere filo
Est satis, et senis iungere quinque pedes [Ov.]
Ne regnum Veneris, puerique Cupidinis arcus
Carmen iners Elegis, causaque vana foret.
Historiae patriae monumentis eruta priscis,
Clarorum revocas fortia facta ducum.
Idque tibi debet patriae quod gesta Batavus
Nunc tenet, in patria qui prius hospes erat.
Quid referam Lyrico modulata poemata plectro
Nec male tentatum nobile carmen Epos?
Nil tibi felicis genii natura negavit
Utilis ad nitidi carminis omne genus.
His tibi transmissa est aevi pars prima quietis
Passibus, et strepitum non faciente gradu.
Et licet ingenui secessus otia quaerens
Ventosae fugitans ambitionis eras,
Te tamen accitum sancta in collegia Patrum
Quinque bis annumerat Curia summa viris.
Nec minus erronem civilia castra sequentem
Aoniae revocant ad sua signa deae:
Et quum prolatis redeunt diludia rebus,
Quidquid innumera lite vacare datur[,]
Ad Phoebi secreta, tui non transfuga moris,
Et veteres cultus, et tua sacra redis.
Et licet officium rigidos abducit in actus,
Te tamen in medio mens Helicone locat.
Nec pudet argutis Epigrammata ludere nugis
Inter clamosi praelia dura fori.
Denique quum magnum vivus sis nomen adeptus,
Maius ab exequiis quale nec ullus habet,
Ac te grandis honos volucri super aethera fama,
Et penna fatum non metuente vehat,
Non minor innocui vitio maculaque carentis,
Quam consummati laus tibi vatis adest.
Adde, quod ingenuae mentis non ultima mores
Inter sinceros praemia candor habet.
Contra, mordaci quenquam distringere lingua
Est animi nigro felle madentis opus.
Nulla venenatis salibus tibi pagina tincta est,
Nec dedit infames lingua proterva iocos.
Nec, quae res aevo non est incognita nostro,
Strinxisti in celebres impia verba viros.
Iure igitur querimur, te iure dolemus ademptum,
Omnis et in partem turba doloris adest,
Et miscet gemitus, et verba querentia fundit,
Pro tamen erepto non valitura viro.
Hei mihi quam celeri versat fors omnia lapsu,
Quam rapido subitas alterat orbe vices.
Is, modo quem validum faciles vidistis, amici,
Et cui nec dubius tinxerat ora color,
Hunc inopina brevis rapit inclementia morbi,
Atque est, quod feretro triste levatur onus.
O festina dies, o rerum lubricus ordo.
O nimium propero mors celerata gradu.
Me miserum, quo nos nunquam rediture relinquis.
Nec prece, votiva nec revocandus ope?
Te retinent civem cognati sidera caeli,
Et non turbandae pacis amica quies.
Nos habet in varios rerum districta tumultus,
Inque catenatis vita trahenda malis.
Hic ubi nec requies, nec quae sibi quisque precatur,
Sollicitaeque levant otia mentis onus.
Otia Pieridum sacris secessibus apta,
Otia numinibus semper amata tuis.
Pro quibus insano reboant molimine lites,
Et clamor streperi natus ad arma fori:
Qui procul Aonidas hominum de mente fugavit
Instillans lucri blanda venena sui:
Ingenuisque animis ignavas obiicit artes,
Seque vocans humilis carmina mentis opus.
Hinc spinosa suis armata Sophistica nugis
Incedens longo syrmate verrit humum.
Omnibus haec studiis, et, qui fecere beatos,
Cultibus exclusis, obitnet una locum.
Ipsae Pierides turpi suffusa pudore
Pallidulae salsis imbribus ora lavant,
Ac patrocinio defectae nulla queruntur
Pro deploratis artibus arma capi:
Sed stultos homines verborum nectere casses,
Aut dulci linguas prostituisse lucro,
Heroasque sacros, quos Iupiter aequus amavit,
Cum studiis propera morte perire suis.
Te quoque Barbaries nostri ne stringeret aevi,
Credibile est ipsos consuluisse Deos:
Utque Astraea omni terris pietate fugata
Ultima de Superum gente reliquit humum;
Sic tibi non vita haec, non tellus ante relicta est,
Iusta relinquendae quam tibi causa fuit.
Tempestivus abis, quum nil, quod rebus in istis
Laudares, nil non, quod querereris, erat.
Ergo neglectae linquens contagia terrae
Inter sidereos stella recepta sinus
Omnia Lunarem late subiecta sub axem
Despectas oculis inferiore tuis.
Non est mortalis (gemitus absistite) Dousa.
Non est mortalis Dousa. facesse dolor.
O vos, qui vivum Dousam fovistis amici:
O vos Dousiaci dulcia membra chori:
Exuite atratos gestamina tristia cultus.
Ista minus misero est digna colore domus.
Quum Dousa aeterna mutarit funera vita,
Funestam Dousae non decet esse domum.


9. Epicedium in obitum V.C. Iusti Lipsi.

Quisquis fecundo studiorum nobile cultu
Lovanium, celebres Belgii florentis Athenas
Ire paras, Lipsii doctos hausture liquores,
Siste gradum, si forte tuas non impulit aures
Rumor ab occasu caeli delatus ad ortum,
Te nescire vetans, claro quod Belgia planctu
Nesciri prohibet, nec mox Europa silebit.
Nam veluti magni Titan fax publica mundi
Non se celari patitur, visuque notari
Se docet, infernis vel cum sua lumina terris
Explicat, opposita vel cum negat illa sorore:
Sic qui luce sua magnum complexus Olympus
In se mirantis visus adverterat orbis,
Lipsiaden tanto defectae sole requirunt,
Quas vivus nitido perfudit lumine gentes,
Postquam tale iubar flammis insigne coruscis
Irradians nostrum scriptis illustribus aevum
Maerenti mundo nox intercepit oborta.
Non sic obscuro confundit lumine vulgus
Incumbens tenebris excluso Delia fratre,
Ut nunc sopitas decorum studiose iuventus,
Et velut elatas in Lipsii funere luget
Ingenii raras magnis cum dotibus artes.
Sed sua Sol reparat, reparat dispendia Phoebe:
Illum tuta quies reducem non asseret orbi.
Sola viri tantum non una parte superstes
Vivit et in scriptis absentis spirat imago
Expressam referens speciem, vivique colorem.
Utque patrum similes vultus in prole relucent;
Sic animi niveos effinxit pagina mores.
Nam quae corpus iners bustis feralibus infert,
Terrenos oculis tantum mors invidet artus.
At pars nobilior natis in saecula mille
Asseritur libris, parvaque in imagine vivit.
Quo magis, o Lipsi, sibi te non credet ademtum
Posteritas, cum te per tot monimenta vigentem,
Perque tot eloquii foetus spirare videbit.
Qui quoniam multos, quos immoderatus adegit
Scribendi fervor, laudisque effusa cupido,
Viribus ingenii superas, regnoque loquendi,
Iccirco quaedam caelestis pignora mentis
Nascenti tibi contigerunt, ut celsus in arce
Eloquii linguae proceres fandique peritos
Infra te positos premeres. trans ardua vectum
Te sublime caput vulgi super ora ferentem
A vulgi captu melior natura redemit.
Flumina tu poteras vetrum facunda virorum
Reddere, sermonis genios conversus in omnes.
Te conante oris dites effundere census
Vis tua Sisyphiden, brevitas superasset Atriden,
Millitus Pylium vicisset Nestora sermo.
Sed te naturae cohibentem maxima dona,
Frenantemque citos intra tua limina currus
Regula summovit linguae de pluribus unum
In genus, optandum multis, imitabile nulli:
Quo tibi, non alii, deberes orsa loquendi,
In quo Nelides Laertiadesque recessu
Se victos longo, victum se sciret Atrides.
Ore tuo loqueris, nulli sulcata priorum
Aequora pervolitans priva rate carbasa tendis.
Nec tua tot raras habitantes pectora dotes
Ullius virtus effinxerit ignea mentis,
Nec summum eloquii simulatrix lingua colorem,
Non calami mores expresserit aemula dextra.
Sed quicunque volunt illo decurrere campo.
Per quem victrices flexisti solus habenas,
Verberibus surdis servum pecus aera caedunt,
Et vanis implent Danaeia dolia lymphis,
Immeritas soliti nugis disperdere chartas,
Ignari quaedam, quae dat natura creatrix,
Admiranda viris, sed non imitanda, relinqui.
Hactenus hac poteras contentus vivere laude:
Non tamen ingenium felix hoc fine quievit.
Nec prius imponis studiis metamque modumque,
Quam mentis vigiles Latiae per operta senectae
Immittas oculos, et scrinia praepetis aevi
Recludens, Romae quas nox primit alta ruinas,
In solem exponas, et amanti seria rerum
Sancta vetustatis populo miracula pandas,
Quae nondum praesens in apertum protulit aetas.
Non te praeteriit quae munia Consulis essent,
Non cum Tarpeii deductus ad edita montis
Limina, bis-senis aperiret fascibus annum,
Candida delibans conceptis omina votis.
Nec cum signa premens eboris caelata curulis
Sedatos regeret ponendo iura Quirites.
Non ignota tibi dubii suffragia campi,
Non cistae, non sors incerta volubilis urnae:
Non incisa suis legum tabularia saxis.
Daedala facundo florens tibi pagina textu
Horrida sanguineae discrimina pingit arenae.
Non absunt illic, agili quos collocet hasta
Venator, Lybici fulva cervice leones.
non, quorum gladium confector in ilia condat
Comminus, exertis metuendi dentibus apri:
Aut matutinae non ultima munera pugnae,
Hispida Rhiphaeus gelida portenta sub Arcto
Quae generat saltus, spatiosis molibus ursi.
In quorum mortes veniunt et funus arenae
Vel qui composito gressu robusta tenentes
Intratura feras valido venabula nisu
Subsistunt ipsis, vel qui librata lacertis
Missilia expediunt tepidum potura cruorem.
Denique non illic, populi quae gaudia pascant
Luxuriaeque parent ludum, spectacula desunt.
Non quos praepinguis distentos mole saginae
In succum implevit membris arvina torosis,
Qui caput in caedes et mutua funera vendunt.
Hic et Mirmillo nixus subsidit in armis
Pendula declinans vibratae retia dextrae,
Verberaque a moto timet intentata tridente
So[l]licitis oculis tunicato tutus ab hoste.
Aut par aequimano pugnans cum Threce secutor [aequanimo]
Improspecta cavet falcatae vulnera sicae.
Omnia quae tenebris erepta silentibus Orci
Miratur veri stupefactus imagine lector:
Non tam quod quaedam est priscis sua gratia rebus,
Quam quod flore tui vernant animata leporis
Lumine purpureo Tyrias imitantia luces.
Annorum saeclique parens longaeva Vetustas,
Cui caeli servit series, cui tempora vasto
Suppeditat natura sinu: quae saepe renascens
In tua te revocas vestigia, teque tibi ipsi
Restituis, volucri relegens exordia cursu:
Omnia veridicae dictant tibi facta Sorores.
Omne genus rerum tibi scribitur, omne laborum,
Virtutes hominum, vitiisque haerentia gesta,
Et res humanas incisas aere perenni [Hor. C. 1.30]
In tua congestis opibus sacraria condis:
Quae partim aeternis signarunt indita fastis,
Singula per varios complexi saecula casus,
Divinis homines accensi pectora curis:
Partim mersa nigris oblivio condidit umbris.
Et nunc cuncta tuis adytis abstrusa laterent
Irato caelo, ni vis humana subinde
Eruta de latebris caeli proferrit in oras,
Quae doctis veterum chartis industria solers
Exposuit nondum proprios patefacta per usus
Arcanis acuens mortalia pectora curis:
Herbarum vires tacitas, artesque medendi,
Naturae partus varios, hominumque ministras
Quadrupedes, et tecta suis animalia lustris,
Pennigeras volucres, examina muta natantum,
Membra colubrorum caecis habitata venenis.
Adde his stelliferi motum comitantia mundi,
Et mundo adverso nitentia sidera: fratrem
Fulgentem propria, fraterna luce sororem,
Nimborum casus, elisaque lumina fissis
Nubibus, et trepidas terentia fulmina mentes.
Quae quis non omni rimatur temporis hora?
Nec iam confertam nascentibus undique libris
Scriptorum turbam grassantum limite trito
Semita pressa capit, populumque in nota ruentem.
Ambitio fecit, vel opum vitiosa cupido,
Ne possit ullae sine bello vivere gentes,
Nec sine militia, quae belli praecipit usum.
Illa salutarem mortalibus extudit artem,
Quae docet, indicto ut per fas et iura duello
Res populi repetant, atque armis arma repellant
Cuius et, in paucis ne mentibus illa lateret,
In commune bonum multi praecepta dedere.
Lipsius ante omnes: memori quae pectore servet,
Quando viam carpit Romanus in agmine miles,
Armorum et regidi sub iniquo pondere valli.
Aut, ne pigra suis sub pellibus otia ducat,
Quando ciet festis belli simulacra diebus:
Quae loca sit melius praeducta claudere fossa,
Ut vallo iacto dux aggere castra coronet,
Quae quadris plateis, et secto calle viarum
Adversas spectent directo limite portas.
Et responsuris inter se per loca certa
Excubiis peragat vigiles custodia noctes.
Quod si forte iuvat porrecta per aequora campi
Explicuisse acies, hostemque lacessere pugna,
Pro rebus servare modum: quo tendere tractu
Cornua, quo deceat cuneos constringere gyro.
Sin audax fidit robustis moenibus hostis,
Tormentum murale graves ballista molares
Fulminis in morem cntento turbine mittat:
Aut concussa suo labefactet moenia pulsu
Quod Poenus Cetras Byrsae bellacis alumnus
Librandum oscillum malo suspendit ab alto,
Ictibus ut crebris muri compage soluta
Pronam saxa trahant sensim subducta ruinam.
Aut caecis scrobibus molitus moenia miles,
Vinea quem pluteis et tecta fronte tuetur,
Effossae postquam telluris operta subivit,
Improvisa ferens vestigia ponit in urbe.
Tardigradam fossae lento molimine turrim
Admovet obsessor: venturam desuper urbi
Urit defensor saturatis sulfure vivo
Melleolis, piceoque instructis igne maniplis.
Aut subito emergens portis obsessa iuventus
Flammiferis facibus dextras armata nocentes
Per peritura vagam spargit minimina pestem,
In sua frustratos hostes tentoria cogens.
Caetera quid referam, quae Phoebi numine plenis
Exequitur velis aevi mansura per orbes
Lipsius innumeros, chartisque aeterna sacravit,
Prisca per assiduos complexus facta labores?
Qui quanquam hoc tanto devinxit pignore gentes,
Natura tamen ad summos revocante paratus,
Inseruit coelo vigilacis lumina mentis
Scita instaurando neglecta prioribus annis,
Porticus Actaea quondam qua sanxit in urbe:
Et veteres Senecae recolens praedivitis hortos
Excerpsit florum digestos mille colores.
Quo te praeteream Corneli magne piaclo,
Tempora quen nunquam Tacitum ventura tacebunt?
Quo modo purpurea renovatus membra iuventa,
Ut quem cinameis reparant incendia nidis,
Secla decem quoties vixit Phoebeius oscen,
Quicquid es, huic totum debes, cui plurima debet
Mundus, et antiquae gaudent quo vindice chartae,
Cura quibus Lipsii fugientes reddidit annos.
Singula sed laxis circumvectatus habenis
Expatior, celeri raptante per aera curru,
Dum me praecipitem, Lipsi, tua maxima virtus
Ignota regione rapit, neque suppetit ardor
Conanti spatium vasti transmittere campi,
Cui vix emisso de limine carceris, ante,
Quam tetigi metas, aeger trahit ilia pulsus.
Quod damus, officium satis est, non carmen, amico
Impendi, ne nos succo loliginis atrae
Suffusos, aut invidiae maduisse veneno
Postera vel credat, vel praesens arguat aetas.
Di prohibete nefas, habeant, quos tempore nullo
Laus aliena sinit securos carpere somnos,
Inque aliis odere, sibi quod abesse queruntur,
Non quos ingenuis decorant natalibus artus,
Et quibus incaluit generoso sanguine pectus.
Ventum est ad summum. nihil a livoris iniqui
Dentibus intactum est. scandit iam sidera pestis.
Quocirca moestae deiectis vultibus Artes
Exilio voluere nocentes vertere terras
Exosae nigros mores et crimina saecli.
Iamque in procinctu steterant, abitumque parabant,
Quum tibi mors, Lipsi, fessos operiret ocellos.
Invicta at pietas tantisper stare coegit,
Dum suprema suo solvissent iusta parenti.
Mox te illo, quo tu fugisti, calle sequentur.
Felix o nimium felix. viventibus olim,
Vixisti studiis: moreris morientibus iisdem.


10. Epitaphium Io. Boiselli I.C.

Quae Boiselle, fuit votorum summa tuorum,
En volvenda ultro contulit hora tibi.
Quod non ulterius terris consdiere velles,
Quam patriae posses utilis esse tuae.
Nam quamvis haustu Phoebaeae lucis ademto
Perpetua ante oculos nox stetit atra tuos:
Indelibatae virtus tamen integra mentis,
Et pro sollicitis impigra cura reis,
Semper inextincti suffecit luminis usum,
Civica pro dubiis litibus arma ferens.
Ac suprema licet spatio tibi vita peracto
Stringebat metas interiore rota:
Mansisti, ut posses patriae componere lites;
Postquam perpetua lite laborat, abis.


11. Epitaphium Georgii Buchanani.

Postquam laude tua patriam, meritisque beasti,
Buchanane, tuis Solis utrumque latus:
Contemptis opibus, spretis popularibus auris,
Ventosaeque fugax ambitionis, obis:
Praemia quina quater Piseae functus olivae:
Et linquens animi pignora rara tui:
In quibus haud tibi se anteferent quos Itala vates
Terra dedit; nec quos Gallia mater alit,
Aequabunt genium felicis carminis, et quae
Orbis habet famae conscia signa tuae.
Namque ad supremum perducta poetica culmen
In te stat, nec quo progrediatur habet.
Imperii fuerat Romani Scotia limes:
Romani eloquii Scotia finis erit.


12. Epitaphium Abrahami Ortelii.

Quid dignum, Orteli, quid mangum pectore promam,
Quo possim cineri solvere iusta tuo?
Exciturus eram doctas in carmine Divas:
Carmina sunt meritis inferiora tuis.
Impendendus erat Mundus: sed pectore Mundum
Cepisti: laudes non capit ille tuas.
Quid faciam? melius coeptis desistere: abunde
Laudatur, cui laus nulla sat esse potest.


13. In obitum Eliae Putschii.

Ergo tibi, Putschi, magna et praeclara minanti
Iniecere avidas invida fata manus?
Heu ubi sunt fructus, quos me sperare iubebant,
Ah frustrata meam credula vota fidem?
Ille Camoenarum cultis generosus in hortis
Flosculus e tenera surgere iussus humo,
Ortus et oppressus simul est. una extulit, una
Abstulit, ut gramen solstitiale, dies.
Gloria maturos tibi iam properabat honores:
Ingeniis magnis iam metuendus eras.
Iam tibi decurso spatio vis fervida mentis
Stringebat metas interiore rota.
Iam promittebat facilem Victoria palmam:
Restabant curis praemia danda tuis:
Sed Mors invidit: ne qui pubentibus annis
Aequasti, posses praeteriisse viros.


14. In obitum V.C. Francisci Iunii Biturigis.

Iuni, quem modo litteris potentem
Pleni Gymnasii frequente coetu
Cingebat docilis corona pubis
Docto pendula disserentis ore:
At nunc, o series iniqua rerum,
Tactus sidere pestilentis aurae
Sol pallentibus occidis tenebris!
Te moerens schola flet suum magistrum,
Orba Ecclesia te suum parentem,
Doctorem gemit orbis universus.
Flent, flent; non uti vulgus imperitus,
Quem morbus docet ipse, quid valere est,
Quanti est filius, orbitate discit,
Qui nec deneique quid potitus olim est,
Sed quid perdiderit, solet putare.
In te longe alia est vicissitudo:
Nec quantus fueris, carendo discit,
Qui vivi meritum aestimavit olim.
Et nunc conscia publicae querelae
Postquam tristia te tulere fata,
Et clarum iubar abstulere mundo,
Nos quid perdidimus, quid et dolendum est,
Non scimus magis, at magis dolemus.

Lugd. Bat. Duabus horis post mediam noctem in lectulo. Anno 1602.


15. Epicedion Adeodati Sebae [Theodori Bezae].

Magne senex, miti quem funere nuper ademtum
Allobrogum molli cespite velat humus,
Quamvis aeterna caeli regione receptum
Te seposta piis manibus aula tenet,
Iamque es decurso spatio delatus in ipsum,
Semper anhelbat quo tua vita, locum:
Quod tamen haud pridem caris ereptus amicis,
Atque illis nunquam conspiciendus abes,
Solvimur in lacrimas. Omnes tua signa secuti,
Et commilitii strenua membra tui,
Aut memorem clara testantur voce dolorem,
Aut contracta notis tristibus ora gerunt.
Sebam matura solverunt fata senecta:
Longius ast nobis Seba fruendus erat.
Excipitur Sebae cognatis spritus astris:
Ast Sebae in terris utile pectus erat.
Non caelo admissum (quid enim felicius illo?)
Sed terrae ereptum femina virque dolent.
Est aliquid longae finem promittere vitae,
Et dare discessus pignora certa sui,
Quum sensim moriens senior longaevus, amicis
Moerendum linquit psot sua fata nihil,
Et moriendo magis, quam mortuus afficit illos.
Nam longum senium funeris instar habet.
Quis tamen in patrem, quem summa senecta resolvit,
Impendi lacrimas iure, negare potest?
Vixerit innumeros, aequarit Nestoris, annos,
Implerit vitae tempora longa suae:
Immaturus obit. Pietatis iura, parentum
Non vitae, lacrimis non posuere modum.
Nullus ut optandi longaevae tempora vitae,
Sic nullus flendi funera finis adest.
Quum tua, summe virûm, pietas exegerit, ut te
Possemus iusti patris habere loco,
Quis nostras damnet lacrimas? quis flere parentem
Intempestivum dixerit officium?
Stabat Olympiadum, fateor, iam meta tuarum,
Atque bis undiceimae tertius annus erat,
Emeriti quando te post stipendia cursus
Composuit placido fine beata quies;
Qualiter autumni cocto flaventia succo
Pendula poma suo pondere fessa cadunt.
Festinata tamen querimur tua fata, neque ultra
Nostra tuos cursum tendere vota dies.
Sed tamen hoc melius, quam si felicius aevum
Rupisset vitae stamina longa tuae,
Indelibato pietas quum flore vireret,
Et sacer afflaret pectora casta calor,
Nec caperet tellus examina tanta piorum,
Divinae laudis quos stimulabat amor:
Quum veri studiosa tuae de flumine linguae
Ora rigaturas turba sitiret aquas:
Et quae non modico mururm clauditur orbe,
Vix satis hospitiis ampla Venega foret; [Geneva?]
Totque peregrinis coleretur gentibus illa,
Pene quot indignas vel satis esse fuit.
Felix, qui tali vivens interfuit aevo!
Hei mihi, quas aetas nunc rotat ista vices!
Aurea saecle Dei mutans peiore metallo
Infecit nostros decolor aura dies,
Quaeque incendebant caelesti pectora flamma,
Dilapsae in cinerem nunc tepuere faces.
Qui vix signavit prima puer ora iuventa,
Cui pius imbuerat flammea corda timor,
Transfuga castrorum meliores abdicat artes,
Miliiae calcans foedera prima suae.
Nec minus interea, serae sub fine senectae
Sunt qui deserto terga dedere Deo.
Omnibus incessunt sinceri taedia cultus:
Et nova materies, et nova causa subest.
Illum dira trahit blandi pellacia quaestus,
Hunc rapidus vortes ambitionis agit.
Quid loquar, ut nigris grassans insania chartis
Probra venenato lurida felle iacit,
Atque latrocinii sub imagine plurima vulgo
Invadunt lectos scripta proterva viros?
Vixque ipsum victo tutum est a crimine caelum.
Pene Deum rabido provocat ore furor.
Tu, qui perfidiae primordia videris huius,
Hoc melius, quod non his graviora vides.
Utque Dei famul no Hippo superstite capta est,
Quum quateret Libycas Vandalus hostis opes,
Indulsit tibi sic praesentia Numinis, isto
Cernere ne posses ulteriore malo.
Atque utinam celeres rapiant procul omina venti,
Et potius mendax finxerit ista metus.
Sed te felicem, qui non spectacula praesens
Ista gemis, vel non deteriora times.
Nos infelices, tua quos absentia curis
Urit, et immemores non sinit esse tui.
O quoties animo venerandae frontis imago,
Et pulchri species oris honesta subit,
Et placidi mores, et fandi lactea vena,
Et non moroso tincta loquela sale!
O quoties plenae moderantem frena coronae
Obstupuit verbis pendula turba tuis!
Ut te spectaret, patriam non linquere Graecus,
Sarmata non longas horruit ire vias.
Mollivit tantos spectandi caussa labores:
Et Sebam merces sola videre fuit.
At quia nec nobis doctae dulcedine linguae,
Praesentis vivo nec datur ore frui,
Nunc superest cultis mentes advertere libris,
Et quodcunque vigil cura paravit opus.
In quibus et foetus supra caput extulit omnes
Ille tuorum operum summa caputque liber;
Quo penetrale Novi reseratur Foederis, in quo
Discussa lucem nocte videre datur.
Hic nobis Seba est, Sebam spectamus in illo.
Totus in hoc speculo Seba videndus adest.
Non alia est, quae te praesentiaque ora reducat,
Usurpanda oculis picta tabella meis.
Iamque vale. Toties mihi mens te fingat adesse,
In libris quoties haeserit illa tuis.

Obiit 1605 XIII Octob.


16. In obitu Lucae Trelcatii F.

Postquam tot Christi famulos, tot lumina mundi
Funeribus densis mersit acerba dies,
Te quoque Trelcati, media florente iuventa
Mors comitem tantis addidit atra viris,
Ut pullo squallens Ecclesia fleret amictu,
Fleret Athenaei muta cathedra tui.
Haec te pastorem, desiderat illa magistrum.
Utraque dat lacrimas orba parente suo.
Iustus utrique dolor. tu parte beatior ista es,
Quod tali potius tempore raptus obis,
Quo fas omne perit, quo non amor ullus honesti est,
Cumque sua iustos mors pietate metit.
Quod nisi sublatis iustis te fata tulissent,
Tempus erat iustos te moriente mori.


17. In tumulum generosissimi Asseraci.
Uxor marito.

Hoc ego te modico coniux tua fida sepulcro
Composui Asseracae flos et ocelle domus.
Nec tantum, mea cura, tuos componimus artus:
Tota in morte tua vita sepulta mea est.
Cum prope depositam me ingrata in luce relinquis,
Cum lucum, cum tu gaudia nostra rapis.
Namque mihi tu lux, tu gaudia nostra fuisti,
Care vir, o animae maxima flamma meae.
Nunc tibi sum quidvis, vel si vis sum tibi coniux,
Dum modo tu mihi sis quod mea vita mihi est.


IAMBI GNOMICI



1. Superstitio.

Postquam suborta criminum licentia
Labefecit almae Veritatis moenia,
Quae numen ipsum condidit verbo suo:
Palam imperatus et receptus legibus
Augustus error, sanctaque ignorantia
Defensa paulatim impudentiae ausibus,
Usus tyranno nacta vim scientiae
Hominum supinas conscientias ligat
Vocum numellis, cassibus sophismatum.
Iniuriosa deinde pietas in Deum.
Quem metuis horrens, et profanans quem colit:
Tum, quae imperitis sola velamenta sunt,
Falsi vetustas, atque culpae auctoritas,
Lenocinantur mentis aegrae somniis,
Et iam labante pariete inclinant magis,
Stultae Suadae splendide fallax amor,
Vanis in animis qui cuniculos agit,
Ut Veritatis subruat constantiam,
Tum fortuiti ficta maiestas sacri,
Fraudi colorem castimoniae illinunt.
Est semper aliquid quod refert mendacii
In claritatem dubia stultorum fides.


2. Amor monachatus.

Si laudem in animo statuis esse maximam,
Servire patriae publicisque commodis,
Sive in Senatu, sive in aula Principis
Te vita semper actuosa exercuit,
Domi beatum, gloriosum publice:
Persona, primum quam tibi inposiveris,
Ad ultimum usque perferatur exitum.
Nec in recessu solitudinis ferae
Actus honestos squallidis inertiae
Damna tenebris. Cur relinquens te foris,
Te rursus alibi quaeris? Hominum e coetibus
Exire ineptum est, antequam e vita exeas.


3. Doctus in Aula.

Cultor Camoenis debiti silentii
Finxere pectus cui politum literae,
Venisti in aulam literatus arbiter
Negotiosae et inquietae inertiae.
O quale debes omnibus ludibrium
Asellus inter simias! Tune hic, ubi
Unum e tot hominum plebe vix hominem vides?
Ubi nil tui sit, nullus hic locus tibi est.


4. Nobilis imperitus.

Sunt discolores vestibus plebs, nobiles.
Sed concolores sunt utrique moribus.


5.

Amicus a te si quid exspectat boni,
Id omne debet expeti, non exprimi.
Extorta neminem obligavit gratia.
A non vlolente quod datur, non debeo.


6.

Illiberalis indientem quum videt,
Occasionem, cur nihil det, aucupat.
Quis tu es? quid es mi? proximus sum egomet mihi,
Hoc non habebo, quod dabo. Indigentiam
Contemnit alienam ille, qui suam timet.


7.

Assuete pauper invidere diviti,
Cui semper eius ex bonis oculi dolent,
Contende captu cum tuo captum illius.
Habentiae eius tu aemulator, hic tuae est
Securitatis. Hic veretur perdere,
Tu vis habere. Cogita quanto minor
Habuisse nunquam sit dolor, quam perdere.


8.

Avarus atque prodigus, pecuniae
Sunt ambo egeni. Prodigus pecuniam
Mox non habebit. ast avarus nunquam habet.


9.

Quascunque in arce condit aggestas opes
Avarus, aliis abstulit, negat sibi.
Fraudavit alios, seque fraudat ultimum.


10.

Opum redundans rivus, et superfluens
Licente luxu, moribus frugi nocet.
Duris egestas cogit in rebus bonos
Patrare famae non decora pristinae.
Viri beati vita castigata sit
Ut non egena, sic egenae proxima.


11.

Stulta est cupido, quae dies longos sitit,
Et plurimum aevi plurimas vitas putat.
Non saepe vivere, at mori datum est semel.
Centum senectas mille seclis aggere,
Et mille vive Nestoras; dementia est
Putare multas posse vitas vivere,
Aut vivere ullam, praeter hanc quam perdimus:
Aut perdere ullam, praeter hanc quam vivimus.


12.

Formido mortis morte peior. non potes
Vitare mortem, sed potes contemnere.

Idem Trochaicis.
Pallidae formido mortis ipsa morte peior est.
Non potes vitare mortem, sed potes contemnere.


13. Henrico Ranzovio.

Nulla ergo flendi meta tam carum caput?
Nec ulla finis lacrimarum, nec pudor?
Sero parentem te fuisse cogitas.
Quem non habere sentiebas te prius,
Amissione is carior factus tibi est.
Quod si in dolorem nil amici posuumus
Aut alloquendo, aut increpando: at aureus
Flos liberorum, qui superstes mortuo est,
Quotidianam demat aegrimoniam.
Gnatos ademptos qui nimis desiderat,
Iniuriosus in relictos est pater.


14.

Quoae non reliquunt corporis vestigia,
Non quae otiosos culcitae absorbent, ama,
Quos anserina molliter sub stragulis
Medulla condit in sepulchro plumeo.
Tun militanti cui parabilem torum
Humus ministret, atque cervical silex:
Quem sustinere sub Iove ac sub pellibus
Palude caesa, vel maniplo caricis,
Caput recline coget armorum labor,
Pulvilla laxa, molle tomentum premis
Durae palaestrae dedicatis artubus?
Labor tibi se vindicat, non otium.
Structura lecti est stramen, atque culcita.
Haec partiantur otium, et labos sibi.
Sit hoc laboris, illa cedat otio.


15.

Marcore segnes atque omasi sarcina
Castigat artus regula et frugalitas,
Male tussientis corticem corpusculi
Diaeta inaudax, viriumque conscius
Victus tuetur. Vitae inoffensus tenor
Integra membra ducit ad calcem ultimam,
Si nil iuventa stulta conscivit sibi,
Effoeta membra cur senectae traderet.
Quare lacessis questibus caelum tuis,
Quod dubia et anceps fluctuat salus tibi,
Quum sanitatis quique sit faber suae?

16.

Humana vita est alea, in qua vincere
Tam fortuitum, quam necesse perdere.


17.

Si cogere ullis interesse coetibus[,]
Quos insolenti diffluentes otio
Vel rixa, vel vis calida commisit meri
Tumultuosos, vel iocosus garrulae
Dicacitatis solvit in risum lepos:
Tantisper haec dum detumescunt frivola,
Praecepta apud te refricans memor mea
In mente blandum quaere secessum tua.
Potens sui mens, quaeque se nunquam fugit,
In plebe media dulce secretum invenit.


18. Sophista in convivio.

Quo te ambulando cunque vertis gentium,
Vitare non est disputatorum genus,
Pugnax, protervum, factiosum, garrulum,
Quos pacis hostes ultima haec aetas tulit,
Qui nocte lucem, nigra vertunt candidis,
Et quaestionum tristitate condiunt
Natas in usum sobrii risus dapes.
Hos nec decorum est, nec tuum refellere.
Tali hoste victo quis triumphus te manet?
Luctante eodem pugna gliscit acrior.
Nec dignitatem frontem ferrea pudor [fronte?]
Expressus auget: claritatem nec dabit
Extorta rixis veritas. In iurgiis
Vicisse nolle, quum queas, victoria est.


19.

Non te vetamus omnium per artium
Campos vagari, quatenus mentem tuam
Ad clariora praeparant, non occupant.
Una aucupanda sit tibi scientia
Vitae magistra, veritatis regula,
Quae fingit animos cultibus sapientiae.
Qui nescit illam, perperam scit caeteras.


20.

Tibi mali omnes invident? at non boni.
Et nemini omnes, omnibus nemo invidet.


21.

Ne curiosus quaere caussas omnium,
Quaecunque libris vis Prophetarum indidit
Afflata caelo, plena veraci Deo.
Nec operta sacri supparo silentii
Irrumpere aude, sed pudenter praeteri.
Nescire velle, quae magister maximus
Docere non vult, erudita inscitia est.


22.

Si te Tyrannus falsa adegerit loqui,
Nihil indecorum nec bono fac, nec viro.
Servilium si verberum intentat minas,
Si triste letum, gratulare tu tibi,
Quod te experiri dura per discrimina,
Quanti aestimares veritatem, contigit.
Constare parvo tanta res non debuit.
Poenarum acerba ridet audax, omnia
pro veritate qui timet, pro se nihil.


23.

Nos sciscitari, cur Catoni non datum,
Quam cur datum sit praemium, mavult Cato,
Sciscens ab omni parte virtutem unicum
Virtutis esse praemium, omne temnere
Paratus ultro si offeratur: Maximum est
Ambire nolle, quum mereri sufficit.
Accipere nolle quam mereri, maius est.


24.

Oblatum honorem reiicis? considera,
Num fastus illud, rusticusve sit pudor.
Aufer cavillum. comiter sic reiice,
Non quasi recusans praemium, sed differens.


25.

Natura ab omnia comparatum est tempore
7Laudare quemvis ut libenter diligas,
laudari ab illo velle te, quem diligis.


26.

Quidquid benigne fecimus, perit: nisi id
Bonum admonentes, exprimentes a malo
Recipimus. aurem grata non raro sibi
Velli voluntas patitur. a malo exige
Plus quam satis sit, ut feras, quantum sat est.


27.

Non adficit me, si quid expressit rubor,
Nec qui pudore, sponte quod non vult, facit.
Sequi trahentem, cui reniti te piget,
Non est voluntas, frontis est infirmitas.


28.

Qui dat libenter, et statim, bis obligat: [bis dat, qui cito dat]
Deliberator quod dat, hoc capit sibi:
Et qui moratur, est neganti proximus.


29.

Si quae benigne amicus in te fecerit,
Sic gratum eorum te geras interpretem,
Ut dignus aliis, ista dum accipis, fuas.


30.

Est quem rogare vetuit infirmus pudor:
Est quem rogare compulit necessitas.
Quid huic, quid illi facere te munem addecet?
Explendus ille est, huic eundum est obviam.
Veta hunc rubere, precibus illius fave.
In promerenda gratia primus gradus
Est, occupare vota; proximus sequi.


31.

Hicnempe voti finis, ultra iugera
Fundi paterni summovere limitem.
Sic multa habento, nil habes. nec interest,
Quam maximum sit, quod tibi est pauxillulum,
Qui sic egendo possidere te putes.
Namque empturire, opinio indigentiae est:
Et esse emacem, se fateri pauperem.
Fabullus amplis latifundiis Lycum,
Nummis Fabullum foenerator Bracara,
Et hunc, et illum pisculentis provocat
Stagnis Alauda. Quantum habes omnis cupit
Habere, sed tu non habes quantum cupis.


32.

Caput tenebris exerentes literas,
Quas longa curis excolit sensim dies,
Repente dirus Martis et Sophistices
Fugabit aestus non reversuras statim.
Morbi ingruentis est medela segnior,
Quam morbus. aevo crescit occulto nemus:
Puncto, sequacis ignis afflatu perit.
Vigore lento nostra crescunt corpora:
Statim labascunt. Tarda virtutum augmina
Cito opprimuntur, non reviviscunt cito.


33.

Qui Grammatistas spiritu difflas tuo,
Et summovere fascibus linguae soles
Criticos clientes literarum inertium:
Cur dignitatis ordinisque negligens
Tui, libellos Grammatistarum legis,
Sophiae medulla, docta Naturae schola,
Culti Platonis educatus in sinu?
Ergo libelli, quos teris, te iudice,
Sunt aliquid, a te quum legantur, et magis
Te confitente, quam volente, sunt boni.
Doctrina magna est, quae placet nolentibus.


34.

Philologomastix, et Sophista barbarus,
Sed iste nullis, ille paucis literis,
Hic veritatis osor, ille iurgii
Captator, in nos tela distringunt sua,
Et nostra dictis scripta discerpunt malis.
Sed nos lacessunt plumbeis mucronibus.
Sophista, et is, quem praenotavi, sunt duo
Pari furore, dispari genio canes.
Latrare mos hunc cogit, at feritas eum.


35.

Famae beatus qui supervixit suae,
Illisque meruit interesse laudibus,
Quas vita non dat, funus ac cinis darent.
Bonis liceret, si liceret per malos,
Vivis negata gloria vivis frui.
Sed si bonorum iudicia de me mei
Tardavit aevi livor ac malignitas,
Meam loquentes gloriam nepotibus
Iniuriam horum non tacebunt posteri.


36.

Quaecunque et artes moliuntur, et parit
Natura, mors haec vindicat. stant ut ruant:
Vivunt, ut obeant. ultimo discrimini
Servatur orbis. Omnia in mundum cadunt
Casurum et ipsum, non habentem quo cadat.


37.

Omnis cupido laudis, omnis ambitus,
Pruritus animi est febrientis. Gloriae
Contemptor animus, maior omni gloria est.


38.

Quaecunque luxus artifex superflua
Excogitavit esui atque indutui;
Quae nauta avarus, prodigus vitae suae,
Procul petivit longa per discrimina,
Vitae parantur omnia, et vitam atterunt.


39.

Conviva fige potui primum modum,
Quod est necesse; proximum, quod est satis.
Nil sat bibaci est, sobrio nil est parum.


40.

Morum malorum pestilentus spiritus
Sive adflat, aufert; sive stringit, inficit.
Ne forte te ullis allinat contagiis
Pruritus aliquis, tale contubernium
Vitare propera. namque si mores malos
Non oderimus, non amabimus bonos.


41.

Commune patrum crimen indulgentia est,
Vultu paternae caritatis se offerens.
Gnati nepotis non coercere impetus,
Et in ruinam subministrare omnia,
Affabile odium est, et tepens crudelitas.


42.

Statim obligatur, qui facit digno bene.
Quidquid merenti das mihi, imputo tibi.


43.

Aedilitatis expeditus ambitu
In Consulatus fascibus votum impedis.
Omnem relegisti Idibus pecuniam,
Quaeris Calendis occupare foenori.
Ab ictu amoris molle declinans latus
Scorto impudico totus in plagam pates.
Crimen fugasti, victor ultra non times.
Instaurat ecce praelium cupidinum
Aestus rebellans, et refectis viribus
In te imparatum signa cominus movet.
Non sat domatur: est triumphandum scelus.
Laus una subigi est; altera imponi iugum.
Te vitia vincent, tota si non viceris.


44.

Qui gloriaris esse dominus civium,
Servire servis quomodo potes tuis,
Qui tot tyrannos quot satellites habes?
Servire servis dicitur Princeps suis,
Quod agere per se debuit per hos agens,
per hos vicarie audiens, per hos loquens.
Auctoritatis servus immodicae, nota est,
Auctoritatem non habentis Principis.


45.

Amor obsequentum et imperantis dignitas
Regni potentis prima sunt munimina.
Severitate caritas amittitur,
Sed obsolescit comitate auctoritas.
Horum duorum constet ut salus tibi,
Hoc temperamen est tenendum, ut ne velis
Nimis severus esse, nec comis nimis.
Id dignitatem est, hoc amorem perdere.


46.

A Plebe amari, non timeri Rex stude.
Timor magister infidelis obsequii est,
Et caritatis imbecillum vinculum
Timor facessat. Principis mores boni
Possunt idem praestare, quod vis imperii.
Multum imperando, plus amando Rex potest.


47.

Fortasse cives pius angue Principem
Odisse possint, is licet non oderit.
At ipse amari non potest, si non amat.


48.

Princeps colendus hactenus sit, quatenus
Tibi licere et expedire scis ei.
Homo secundus a Deo, aceeptum ferens
Deo, quod ipse est, unico minor Deo.


49.

Bona instituta non boni odi Principis,
Non quod bona acta, sed quod auctor displicet.
Laudanda Reges saepe fecerunt mali.
Laudare Regem non potes nisi bonum.


50.

Principes tributis atque functionibus [Princeps?]
Regni tuetur publicas opes sui,
Bellum administrat, hosticas frangit minas.
Vectigal omne, et quidquid infertur, bonum est
Commune cunctis; singulis iniuria.


51.

Terrae tyrannus Septimaniae arduas
Evertit aedes incolarum Circius.
Sed aestuosa pestilenti sideris
Idem salubri damna differt spiritu:
Et quos habebat languor, uno temporis
Damnum et salutem consequuntur impetu.
Princeps tributi nomine [c]unctas civium
Delibat, idem praestat et tuas opes.


52.

Sit dux peritus ordines disponere:
Diurna castra muniis distinguere:
Nocturna vallo cingere et custodia:
Cui Fors sit anceps, certa virtus, qui capit
Occasiones, quique differt impetus.
Pedes sui sit factus ad iussus ducis,
Frequens adire signa, raro excurrere,
Raro experiri fortuita praelia,
Sed se sub ipsis continere sedibus.
Eques parare sit celer victoriam,
Vel tardus ita sit cedere, ut constantia
Cunctatio sit, et metus velocitas.
Praestent utrique mutuas vices sibi,
Dux copiarum; copiae decus ducis.
Sed disciplinae militaris gloria est,
Quando duci plus fiditur, quam copiis.


53.

Qui cernere aequo Marte detrectaverat,
Ignaviane, consciusne virium,
Angusta rumpens factus est audentior.
Cui per phalanges expedivit exitum
Irata virtus, hic tremendus maxime est,
Quum fecit animos arcta desperatio.
Ad moliendum maxima efficacior
Necessitatis norma, quam virtutis est.


54.

Plures in urbi si boni sint, quam mali,
Hominum, quibuscum transigas aevum tuum,
Fastidiosa debet esse eiectio.
Quod si boni sint rariores, quam mali,
Frastra eliguntur. Pro optimo est minus malus.
55.
Prudens futuri, et imminens periculis
Momenta lubrica et volubiles vices
Fortunae inanis pertinere ad se negat:
Et omne, quo plebs semper amisso dolet,
Id commodatum credit, et precarium:
Suamque reddit rem reposcenti Deo,
Nil tergiversans. Qui potestatem sui
Non fecit ullis casibus, casus potest
Ridere tuto. Sunt enim discrimina
Animis ad omne praeparatis irrita,
Securitati saeva. Quod fieri potest,
Spera futurum. nil repentinum ingruet,
Si quidquid alias, posse nunc fieri putes.
Adversa rerum nil mali exspectantibus,
Novitate quam vi saepius nocent sua.
Sese instruenti ad cuncta, si non omnia
Ut voluit, ast ut cogitavit, accidunt.


56.

Pars et futuri magna supplicii timor.
Mens curiose credula in poenas suas
Sensum antevertens obviam it damno suo,
Malum imminente maius intentans sibi.
Bene praeparatus rebus adversis homo,
Quidquid futurum praestolatur, excipit.


57.

Periculosa est omnis excedens modum
Apud tyrannum par tyranno gratia.
Terret sequaces aulicorum spes canum
Formidolosus Caprearum carceri
Seianus olim plebi adoratum caput.
Ascendere alta est arduum, unde postea
Cogaris ante cadere, quam descendere.


58.

Rex, cui relicta vidua, cui suas preces
Pupillus offert, vita adulantes canes;
Feros in omnes, cicures uni tibi.
Cui pro maligno est parce adulans, hostis est
Qui vera loquitur, ius ad omne is surdus est,
Et blandientum, non suas aures habet.


59.

Quam turpe fieri spoliar aulam civium,
Si quantum in usus publicos est conditum,
In aulicorum vulturum voragines
Famemque inexpletam omne fusum exhaurias.
Larga est in omnes liberalitas Dei.
Coelo pluente, iugerum vicinia
Rigatur omnis, haud seges tantum mea.
Avara in omnes, inque paucos commoda,
Sinistra Regis est benignitas, opes
Si pluit in homines, non in humanum genus.


60.

Sophistici astus irritum retunditur
Acumen in se replicatum. quum acrius
Videtur agere, stringit, at non perforat.


61.

Maledictis si qui certat, audiat male.
Quam quis non praestat, ne exigat modestiam.


[p. 127]


Iosephus Scaliger Iul. Caes. F. hunc aureolum Stromatea versuum Graecorum proverbialium amplissimo et integerrimo viro Claudio Puteano Senatori Parisiensi dono misit anno Christi Dionysiano M.D.LXXXIV mense Iulio.




POEMATA SELECTA Virgilii, Horatii, Catulli, Tibulli, Propertii et aliorum graece reddita.

[217: Eiusdem (=Catulli) Phaselus. 4]


PUBLII SYRI Selectae Sententiae.


DIONYSII CATONIS Disticha de Moribus.


SELECTA EPIGRAMMATA ex Anthologia Graecorum [planudea.]


CARMINA SELECTA. [Theognis, Eratosthenes, Hesiodus]


SOPHOCLIS AIAX LORARIUS, stilo Tragico translatus.


LYCOPHRONIS CASSANDRA.


ORPHEI HYMNI SACRI, sive indigitamenta deorum, Versibus antiquis Latine expressa.


Propria:
Silva variorum carminum 1
Encomia librorum 47
Funebria 61
Iambi gnomici 111

Graece reddita:
Florilegium epigrammatum Martialis 163
Poemata selecta Virgilii, Horatii, Catulli,
Tibulli, Propertii et aliorum 213
Publii Syri sententiae selectae 236
Dionysii Catonis disticha moralia 247

Latine reddita:
Selecta epigrmmata ex anthologia Graecorum 258
Carmina nonnulla Theognidis et aliorum 288
Sophoclis Aiax lorarius 290
Lycophronis Cassandra 331
Orphei hymni sacri 372

Tekstkritiek

p. 12: Panget er staat: Planget
p. 14: Suspenso er staat: Suspensa


Continue