
NICOLAI VERNULAEI |
PROLOGUS |
| HErmenigildum dabimus, hoc forsan sat est; Animos & aures facinus infandum petit. Illud Novercae fraudibus partum dabit Levigildus. Hic dùm Conjugis credit dolis (5) Natum innocentem perfido ferro necat. Illum celebrant Angeli exceptum Polo, Deplorat illum conscius fraudis Parens. Vos hunc & illum cernite, & nostris date Animos cothurnis. Res fera est, & res pia est. [p. 906]
Aurate Phoebe, (nam tuum hic testor jubar) Seu te solutis Pontus expectet rotis Moriente luce, seu renascaris novis (5) Ablutus undis, noctis extinguens faces, Distillat humor semper, atque oculi novo Sub rore turgent: semper in pectus cadit, Quae gutta fluctu pectus humectat suo. Sen. Vel digna risu cuncta, vel fletu vides; Ing. (10) Haec vita nostra est flere, nec fletu tamen Mitescit illa. Languido torpens situ Eo in dolores, & mei semper novos Pariunt dolores. Sen. Ceu diem trudit dies, Dolor unus alium sic sequi semper solet. (15) Parens doloris est dolor. Ing. Testes mihi Vos chara Coeli sydera, aethereae faces, Quoties rotundos ignibus vestris polos Lustratis, altus nocte cùm densâ sopor Homines, aves, pisces, feras vinclis ligat (20) Vigil dolores numero, & optati simul Oblita somni, quod gemo fletu noto. Sen. Pati dolores omne nos tempus docet, Noctes diesque; calculo quisquis notat [p. 908] Renovat dolores; dormies si ultrò feres. Ing. (25) Tot nunc recurrunt pallidis umbrae notis, Tot visa larvis spectra monstrosis eunt, Redeuntque circùm. Semper his Conjux meus Oberrat oculis, semper has ulnas replet, Et hoc recumbens lachrymas tergit sinu (30) Sic nunc amor, nunc rursus alternâ tremor Vice versat animum. Se. Nauta ventorum est memor Mulier mariti. Non vides quod te facit Amor videre. Somnijs addis fidem, Et indè spectra te & tuam fallunt fidem (35) Sta corde constans. Ing. Gaudio mixtus pavor Est semper omen: Ominis si quid mali est, Averte Caelum. Stat tuos ritus sequi, Et Christianam certa complector fidem. Sed en recurrit cordis attoniti tremor, (40) Concutitur animus, contremit, titubant pedes, Subitusque vocem frangit exhaustam dolor. O usque & usque timeo! quid superest mihi! Sen. Quod non putabas. Iste commoti pavor Praesagus animi est; praevius semper dolor (45) Index doloris. Fallimur spectris quidem, Sed dum recurrunt saepiùs, faciunt metum.
Excubat in armis miles. At quaenam hic vagos Ciet dolores? Notus est, & est meus [p. 909] (50) Dolor iste. Conjux quid gemis? quid te tuo Fletu fatigas? Ing. Flere vix unquam satis Conjux*licebit. Scis tuos & scis meos Conjux dolores, lachrymis nunquam meis Delebo cunctos; te fleo, sed me simul. Sen. (55) Unus duorum conjugum est semper metus, Una est ruina. Her. Fletui indultum satis, Depone luctum, rebus afflictis modum Fortasse reperi. In. Quem modum? He. Fortes simul Junxi Phalanges, milite armato meam (60) Sortem tuebor. Si quid adversi ingruat, Armis repellam. Ing. Nunquid in Patrem tua Ergò arma vertes? milite armato Patrem Etiam hinc repelles? mentis immuta tuae Consilia Conjux. Sen. Mente non fictâ probus (65) Consilia versat animus, & sese suo Confirmat ausu. Her. Cernit hoc pectus Tonans Et quicquid alti pectoris sinus tegunt. Veneror Parentem; potiùs hoc flammis caput Involvat Aether, quàm Patrem bello petam. (70) Mens ista nostra est, quidquid armorum mihi est, Hoc me tueri, petere non mens est Patrem. Sen. Vis in parentem turpis est, nec te potest Decere Natum. Ing. Luditur quando dolis Parùm arma possunt. Vereor, ô quidnam tamen! (75) Vereor Novercam, fraudibus nam te suis Faciet nocentem. Her. Nullus est unquam nocens, Nisi sit scelestus. Ecquod est nostrum scelus; Ing. Ecquod? dolosâ mente quod fingi potest. Her. In innocentem mente quid fingi potest? Ing. (80) Quod ipse nescit. Crimen invidia invenit [p. 910] Ubi vita justa est. Sen. Criminis nunquam est reus, Quem nullus animi conscij accusat pudor. At innocentes invidia cùm vult reos Facit & nocentes. Her. Pellere invidiam manu (85) Armisque possum. Ing. Pellere invidiae nequis Per arma fraudes, arma non faciunt metum, At timeo fraudes. Ipse Romanam colis Fidemque servas, hanc Parens odit tuus. Her. Oderit, at istam quam colo & tueor fidem, (90) Semper tuebor. Urgeat bello parens, Per arma cogat, stat priùs bello mori, Ariana quam me perfidum involvat fides. Ing. Habes Novercam. Vereor, haec multum suo Odio nocebit. Her. Forsitan, colui tamen (95) Semper Novercam: fingere in me non potest Noverca crimen. Sen. Fingere in quovis potest Noverca crimen: machinatrix fraudium est, Scelerum repertrix. Foemina est, & hoc satis. Ing. Ariana mulier est, vel hinc, Conjux, time. Her. (100) An crimen esse credit, amplecti fidem? Ing. Hoc crimen in me finxit. Heu quo me dolor Iterùm resorbes? Illa cùm nostros manu Fregit capillos, impotens quando sui Nostrum furente contudit corpus manu, (105) Totumque multis lividum plagis dedit. Haec passa, Conjux, in tuum redij sinum. Non cuncta narro, lachrymae nuper meae Tibi indicarunt, dira, quae madido dolor Claudebat ore. Her. Ne tuas tanto genas (110) Violare fletu perge, consumpsit dolor Quodcumque fecit, & tua invicto stetit [p. 911] Mens corde victrix. In. Vincere hanc nunquam potest, Immergat undis (nuper immersit furens) Conculcet atrox (nuper abjectam pede (115) Protrivit alto) frendeat, pulset, necet, Ut nuper, istam fida servabo fidem Sollicita pro te vereor ut, Conjux, memor Perstes salutis. Her. Immemor nunquam tui, Nunquam salutis vixero. Per te mihi (120) Illuxit Aether, & mihi per te fides Innata menti est. Sum tuus Conjux quidem, At natus idem; Natus optatâ fide, Conjux amore. Per meos, & per tuos Conjux amores juro, nec Patris minae, (125) Nec fraus Novercae pectore hoc unquam fidem Nostro revellet. Exue hunc, Conjux, metum. Ing. At dum repello, sponte succedit metus, Dum tergo fletum, sponte detersus redit. Metuere nunquam nam satis, Conjux, queo (130) Ignara metuo, suspicor, nec quid, scio. Her. Comitare, Conjux, dubia sic torquent mala Plerumque mentem, saepè nam semet timor Auget timendo. Ing. Faxit ut falso Tonans Timore crucier; ipse mihi metus est metus. Sen. (135) Est ille verus saepè qui turbat metus. O quanta restant! per dolum tandem Parens Natum innocentem perdet, & tanti simul Sceleris pudebit. Ecce sed blandi duo, Aulae ministri capita contorquent sua, (140) Ut cogitatis quempiam fallant dolis. [p. 912]
Regina motu, clamat, insultat, fremit; Hermenigildum jam pati vivum nequit. Lean. Spes est in armis, ipse si turmas parens (145) Agat in nocentem vincere actutum potest. Chilb.*Hoc nos agamus; classico solvat suas Ad arma turmas. Ecce Reginam furor Rursùm occupavit, ira succendit genas. Ut incitato prosilit gressu tremens? Sen. (150) Quid eloquatur, nescit, & cerebrum tamen In ore bullit; ira Reginam abripit. Gosu. Etiamne vincar? unus atque unus mihi Faciet dolores Natus? (heu vocem abnuo!) Fex turpis Aulae est, dedecus magni Patris (155) Scelestus, Excors. Feminam nondùm exui; Et has & istas feminae excipiat manus Aliquando oportet. Si quis est unquam dolus Juvet furentem. Vah pudor! quò vos mei? Et nil doloso pectore inventum? nihil. Leand. (160) Spes est in armis, vincere actutùm Parens potest nocentem. Gosu. Vincere actutùm potest. Suum Parentem, milite armato Patri Insultat atrox. Chil. Consilia desunt, priùs Nisi tentet arma Genitor, & Natum suis (165) Frangat maniplis. Gosu. Languet & tardo parens [p. 913] Furore torpet. O meos! ô si meos Hos inter ungues perfidum involvam*caput! Sen. Pugnare mulier unguibus semper cupit. Lea. Regina tempus adde. Gosu. dum nostrae potens (170) Insultet Aulae? dum suis, & me & Patrem Confundat armis? heu pudet! nostras, pudet! Evasit artes. Stat mori, vel has suo, Has purpurabit sanguine effuso manus. Sen. Pugnare manibus foeminae, ut telis, solent. Gosu. (175) Et ille vincet foeminam? ô saecli probrum! Vincit Novercam? potiùs Eumenidum dolos, Et quicquid ater Ditis involvit specus. Sen. Superare Furias quilibet fortis potest, Superare pauci foeminam; nullus tamen (180) Unquam Novercam: pessimum est mundi malum. Lean. Simulanda mens est, si dolos quaeris, tua Fraenetur ira: non bene iratus dolos Componit, arcet ira consilij modum. Simulare mentem qui potest, vincit dolos. Gosu. (185) Latet intus istud quod volo; toto latet Sub corde: quid vos? languidis segnes dolis Non me juvatis? Gil. Non tibi deerunt doli, Simulare mentem si potes: nos hoc tibi Juramus ambo, filium ferro parens (190) Invadet, uno franget insultu impium. En ipse, mentem, si potes, muta tuam. Sen. En mentis impos, impar & curis suis Nescit quietem; regere se Rex non potest. [p. 914]
(195) Cum Rex in Aula est: distrahor, turbor, vocor, Et huc & illuc pendulam mentem rapit Quicunque ventus, ipsa vix animum tenet Regina moestum: nunc ubi est? Lean. Rex en vides, Lev. Et reticet? Lea. Animum multus invasit pavor, (200) Et jam pavore surgit è multo dolor. L. Quid est? quid angit languidam? C. Pro te est metus, Et hic dolorem gignit, & miseram enecat. Lev. Regina. Gosu. Fortè nomen istud est breve. Le. Quid est? Go. Quod instat: lachrymis si fas loqui, (205) En hae loquuntur lachrymae. Da, Rex, precor Tuis in ulnis moriar, haec sors sit mea, Et sors beata; lachrymis aliquid meis Concede, Conjux. Lev. Fas sit ut per me mori, Et his in ulnis? Gosu. Opto, si velis, precor (210) Per quicquid in me est Regis, atque in te mei, Rex oro, tantis nè tuam uxorem malis Unquam reserva; per tuam dextram precor, Per pectus istud conscium nostri & tui Amoris oro, fas sit effugiam manu (215) Quodcunque rebus instat afflictis malum. Lev. Quid instat ergo? Gos. Filius. Lev. Natus meus? Gos. Tuus, tuorum sanguinem Natus petit, Excubat in armis impotens, jungit manus, [p. 915] Variumque foedus Gentis adversae parat. (220) Per hoc, per istud corpus, ô Conjux, tuum Aget quadrigas saevus, & patris & meo Suas cruore polluet dextras nocens. Et ista cernam? Parce Rex, potiùs meae, Incumbat animus dexterae, & ferrum induam. Lev. (225) Cohibete dextram. Domina, consilia obruam Quicquid timendum est, sana desperes nihil. Gos. Consilia perdunt te tua; an languens manus Istud repellet, quod tuis instat malum? Habes cohortes, arma non desunt tibi (230) Et has, & illa junge; ne vivat tuam Meamque quisquis impius mortem sitit. Lev. Curabo Conjux, vel Patrem agnoscet suum, Et arma ponet, vel Patri poenas dabit. Gos. O mitis anime! semper expavi tuum (235) O Rex amorem, ipse nos perdes tua Dum languet armis pressa seductis manus. Lev. Secura Conjux vive, nam quicquid times Armis repellam: rumpere has tandem moras Decrevit animus. Vincere aut Natum parens, (240) Aut me ille debet. Domina jam presso tuam Timore mentem subleva; imponam modum, Succede tectis. Gos. Ibo, promissis tuis, Si stes, quiescam; nostra dependet salus Istis ab armis; vincere ut possis pater (245) Tollatur iste, ferre qui patrem nequit. Lev. Curabo. Gos. Curis sydera aspirent tuis. Sen. Plus ecce lachrymis foeminae possunt suis, Quàm luce ratio clarior. Certant suis Hae semper oculis: vincere & quando volunt [p. 916] (250) Lachrymis perennes excitant imbres suis; Decipere quenquam si volunt, oculos novo Candore pingunt & novo risu movent. Levigilde credis dum tuae uxori, peris.
(255) Genuisse Natos; unus hic turbat patrem, Et turbat Aulam. Genitor indulgens fui, Et nunc rebellat. Languido, effoeto, seni Aliquando Patri sorte succedet suâ, At nunc per arma pellere intendit Patrem. (260) Sic est juventus impotens, nescit suos Adhuc labores. Nate si in patrem ruis Etiam parentem senties; vitam dedi, Sed hanc reposcam. Sen. Cura te regni tenet, At cura fidei filium impellit tuum. Lev. (265) Hermenigilde! Rec. Ne tuam vincat parens Ira ista mentem. Lev. Vincit ingratus meum Hic Natus animum. Quicquid optavit, dedi, Regisque nomen; ista vesanum rapit Ambitio Natum. Sen. Fingit, & credit simul. Rec. (270) Cur fingis hostem? filius Rex est tuus. Lev. Non hostis ille, bella qui Regi parat? Et Natus ille bella qui Patri parat? Rec. Equidem est in armis, tegere sed forsan suam Cupit salutem, premere non patrem cupit. [p. 917] Lev. (275) Deponat arma. Rec. Ponet. Lev. Actutùm meis Hic obsequatur nutibus. Rec. Nutus tuos Facilis sequetur; te timet, veniae locum Concede, cedet. Lev. Veniat, & veniam dabo. Noscat parentem, militum quas jam tenet (280) Linquat cohortes. Rec. Ipse si Genitor jubes Legatus ibo. Lev. Jubeo, fac Natus patri Et obsequatur subditus Regi suo. Rec. Et obsequetur, & suum agnoscet patrem. Namque ipse fratris indolem novi mei. (285) Rex, ibo. Lev. Perge, nec moras longas trahe. Sen. Fratrem videbis, fratris at fatum tui Amando nescis; coeca sic hominum ruunt Consilia; multum diligis, multum noces.
(290) Ornatque Duces, superis jungit; Ac velut inter sydera Phoebus Rutilis recreat radijs coelum: Sic illa viros luce serenat, Divosque facit quos tulit homines. (295) Ast invidiam pietas ferre Debet, magno si emicat igne. Veluti vernos inter flores, Niveo surgunt lilia capite. Nam cum pietas inserit astris, (300) Quem sibi virtus fecit alumnum. Hunc suspiciunt faciles toto Vertice populi, nec se intereà [p. 918] Spatijs livor claudit in arctis, Sed se superos librat in orbes, (305) Quantumque potest detrahit homini Felix potuit qui sorte suâ Vincere sortem; nimiùm felix Qui se superis jungit amicum, Mundique Deo firmus adhaeret. (310) Illi nunquam, concutit Auster Flamine mentem; nunquam Boreas Inter mortis vitaeque vias, Inter dubios pelagi fluctus, Inter strictos utrimque enses, (315) Turbat minimo corda timore. Constans degit, fervidus urget, Quicquid superum Domino gratum est, Consciaque jubent pectora recti. Utinam nostri Principis haec sors (320) Multos constans duret in annos! Superis vivit gratus & imis, Spirat toto vertice laudem, Dum se spernit, sperat & astra. Illum Genitor turbidus irâ (325) Dum persequitur, propterque fidem Pellere propriâ tentat patriâ Nullum mortis genus horrescens, Supero palmam sacrat olympo. Superet victor faveatque Tonans.
Quae cura, quae spes, quis timor, quis sit modus, Alphonse, nosti, fluctuat navis mea, Vel vela ventis danda, vel dandum mari Latus est profundo. Veniat huc cùm Rex volet (335) Idemque Genitor, stat patri dextram dare Et arma Regi. Alp. Quid times? speras nihil? Her. Despero nihil, & robur armorum mihi est. Certare si mens esset, (avertat Tonans) His palma turmis cederet, credo, meis. (340) Ibo in parentem? conseram in patrem manus! Non ista sanè est mentis impietas meae. Te testor Aether, facinus hoc unquam tuis Lustrabis astris; indoli insistam meae, Genua parentis fas sit amplecti mei; (345) Veniam precabor, innocens veniam petam. Alp. Fatebor, altus jam fodit pectus dolor. Generose Princeps, ista te perdet tibi Innata pietas. Her. Neminem perdit sua Pietas volentem; Patris evincam mei, (350) Pius furorem. Sentio ignescit pius Affectus in me, suggerit Patri ut meo Haec arma ponam. Alph. Facilis irrepit tuo, Affectus animo; quicquid est prudens cave. [p. 920] Her. Adire Patrem quis timor? Alp. magnus timor. Her. (355) Et innocenti? Alp. conscius non es mali, Integritate non tamen tutus tuâ es. Timere fraudes convenit. Sen. Livor solet Saepè innocentes perdere. Alp. Invidum cave. Her. At invidere quis potest? Alp. Quis non potest? (360) Qui patris hostem, patriae bustum vocant, Qui in te parentem concitant. Nunquam tuam Aulae salutem crede, pernitiem time, Etiam salutis unde sperares modum. Sen. Fictis piorum luditur pectus dolis. Her. (365) Novi parentem. Alp. Nunquid ingenio ferum Et insolentem, turbidum, immitem? tamen Fac esse mitem, fac tibi blandum patrem, Illum Noverca subdolâ versat manu, Fictisque saevum lachrymis reddit suis. Sen. (370) Haec est timenda; scopulus hic ne fors tuam Vertat carinam, vereor. Alph. O Princeps tuam Haec cura mentem verset, & serò cave Ne sera discas. Her. Gratiam spero Patris In me benigno vertet aspectu manum. Alp. (375) Etiamne speras? spem tibi quidnam facit? Miserum reliquit, Regiâ ejecit suâ, Bello lacessit te Parens, toto ferox Persequitur orbe; nulla jam misero est quies, Nihil est relictum, sola te nudum tegunt (380) Haec arma, quanquam Principem. Prô prô pudor! Her. Dura ista vita est, fateor, at flectam Patrem, Miseria flectet nostra, complectar genu, Et corpus armis offeram nudum meis. Mitescet animus, filium agnoscet suum. [p. 921] Alp. (385) Generose Princeps, credulam mentem rapit Nimia ista pietas. O tuum nunquam patrem Inermis adeas. Her. Ergo pugnandum putas? Et in parentem? Alp. Non puto, tua sed salus Servetur armis; aggredi noli Patrem, (390) At te tueri fas sit, uxori & tuis Est consulendum liberis. Fidos habes, Et jam paratos milites; his te & tuis Committe in armis, consilia tempus dabit. Sen. Vinci ista Pietas Principis tanti nequit. (395) Haec causa mortis fiet, at tandem polo Post fata victorem inferet. Monet haec Tonans, Sed quis latentes Numinis cernit vias? Alp. At en quis iste? Her. Nuntius fortè est Patris, Et forsan ad me. Sen. Pax erit, ut mors tua (400) Pacem sequatur; dura nunc restant mala.
Generose Princeps. Her. Fratris adventum mei? Ubi frater ergò? Nun. proximus castris adest, Et te tuasque, si licet, turmas petit. Her. (405) Veniat, licebit; causa qua fratrem movet? Nun. Causa una pacis, Nuntium pacis vides, Et en oliva; portat hanc frater tibi, Suumque fratrem frater amplecti cupit. Vis est amoris magna, te absentem petunt [p. 922] (410) Quicunque norunt, subditi fusis suum Lachrymis requirunt Principem; faveas tuis Et redde pacem. Her. Gratiùs nunquam fuit Mihi pace quicquam, veneror & Regem & patrem Nun. Benignitatis pectus hoc semper fuit, (415) Et ista pacis dextera; haec famam tibi Regno salutis adferet causam tuo. Mox frater aderit. Her. Perge, & occurras meo Alphonse fratri. Alph. Quod jubes mox exequar. Utinam salutis hic sit & pacis dies. Sen. (420) Pax grata cunctis omnium pectus movet, At nomen istud plurimos fallit Duces. Sub pacis umbra saepiùs bellum latet, Belloque vinci qui nequit, pax hunc necat.
(425) Ignoro. H. Fratrem cernis. R. Et fratrem accipe, O chare Frater. Her. Sum tuus Frater quoque Dilecte Frater. Rec. Eloqui si quid jubes, Hoc cerne pectus, pectus hoc ingens dolor Jam jam subivit cùm tuam pressi manum, (430) Strinxique amico pectus amplexu tuum. Pater hinc, & illinc Frater, armorum sonus Utrimque magnus, nulla pax, bellum undique, Pacem ergò Frater ejicis, pacem opprimis? Quid angit animum? Nunquid oppositis eant [p. 923] (435) Ut arma castris? personent litui graves? Ut hinc & illinc patris & Nati manus Dent arma, vibrent tela, diffundant neces? Ut nunc parentis effluat caesi cruor, Ut nunc parentis sanguinem Nati cruor (440) Confundat? O Sol facinus hoc nunquam vide, Averte vultum Phoebe. Quid Frater gemis? Her. Avertat Aether. Rec. Quid tuo bello petis? Quid arma poscunt Frater? ut Patriam opprimas? At illa tibi jam supplices tendit manus, (445) Lacerata, turpis, moesta, confusa, obruta Tibi tendit istas quas Deo quondam manus Pro te tetendit. Patriae tandem tuae Miserere Princeps. Her. Patriam nunquam meam, Sit testis Aether, opprimam; hanc colo, hanc amo, (450) Etiam juvabo. Rec. Num Patrem forsan petis, (Heu facinus atrox!) & senem Patrem petis? Humanitatis jura, Naturae simul Periêre jura. Prô Tonans! perijt pudor. I fama, Natus, dic, suum vicit Patrem, (455) Haerebit aetas; dic senem ejecit Patrem, Ipsae tremiscent belluae. Frater sat est, Per nomen istud fratris, & dextram tuam, Per ista genua, per Deum supplex precor, Miserere Patris, & tuae Patriae simul. (460) Miserere. Her. Surge Frater, hoc non est tuum Genua ista vultu tangere, amplexum pete. Rec. At flecte mentem, pectus iratum doma, Deponet odium Genitor, & mentem exuet, Mecum ergò perge, Patris amplexum pete, (465) Unoque Patrem gaudio & Patriam bea. [p. 924] Adhuc recusas Frater? hoc agedum, meum, Hostile si quid restat, excipiat caput. Mactabor ense victima ut pacem feras. Her. Satis est, quid urges? ecce vicisti meum (470) Jam Frater animum, cum voles tecum Patrem Adibo nostrum. Vindicem testor Deum Vis nulla nostra est, nostra defendi salus Debebat armis. Patris augustum colo Venerorque nomen: odia si cessant patris, (475) (Sic ipse narras) arma submitto patri. Ibo ergò tecum. Castra jam Frater subi. Rec. Subibo, laetor, laetus expectat Pater. Sen. Vis est amoris ista, fraternas nequit Perferre lachrymas frater, in fletum ruunt (480) Simulque amoris sentiunt motum sui. Etiam paternum filios nomen movet, Et urget animos saepè, cedendum est Patri.
Decipiat error. Iste verborum ambitus (485) Suspectus animo est; Veritas semper solet Fucata verbis fallere. In mortem via est Facilis per artes, quando facundo ruunt Ab ore verba: lachrymae, amplexus, preces, Velut esca mortis saepè in exitium trahunt. (490) En ipse, crescit major aspectu metus. [p. 925] Her. Alphonse, quis te saevus exercet dolor? Ut ecce palles? ut times? Alp. timeo tibi Nunquam Novercae credere aut sorti solet Quicunque prudens; omnia in dubium metus (495) Suspecta vertit. Her. Nullus hic damni est metus Cum fronte blandâ, candido affatu, pio Me corde Frater urget, & vocat, & rogat. Sen. Fucata fraus est, voce sub blandâ latet Quod est timendum. Alp. Facilis in mortem ruis. Her. (500) Ingenuus ipse frater est, prudens amat. Alp. At crede amicis, hostibus serò tuis Fidem dedisse flebis. Her. At fidem dedi Revocare non est Principis, prohibet pudor Et celsa mentis indoles. Mil. Nunquam Ducem (505) Te Miles ultro deseret, pro te suas Liquêre cuncti conjuges, patriam & lares Primisque in annis liberos. Pridem tibi Jurata virtus omnium est; solem & nives Vicêre pro te; si quid est ultrà, proba. (510) Quanquam probatis jam data est dextris fides. Her. Nota ista virtus Miles, & nota est manus, Fidesque nota, pectore aeterno geram, Memorique talem mente complectar fidem. At nunc eundum est, Rex jubet, Genitor vocat, (515) Parebo utrique. Alp. Nempè in exitium ruis Parendo Patri. Mil. Si quis à Patre est timor, Armis repelle, dexterae hae ferrum gerunt, Et gloriosum credimus pro te mori. Ergò his lacertis utere. Her. In Patrem mea (520) Nunquam arma vertam. Alp. Sit tua in tuto salus; En hic tueri te Ducem Miles cupit. [p. 926] Mil. Istis salutem, crede Dux, armis tuam. Pro te arma nostrae saepè strinxerunt manus Et nunc sub armis pruriunt, pugnam petunt (525) Sitiunt cruorem; si quis est terror, jube Pro te cruori Miles haud parcet suo. Her. Vitam & salutem credere & Regi & patri Fas esse Miles debet, Alph. Et Regem & Patrem Timere semper convenit; nunquam minis (530) Tentanda sors est. Her. Innocens nunquam*timet Nec innocentem proteret Natum parens Adversa si sors obruat, sortem feram; Contemptor animus lucis & vitae est meus. Mil. At te sequamur. Her. Nec peto, nec jam licet (535) Positis parentem jam meum bellis petam. Alph. Comitabor ipse, deesse nam nunquam fides Tibi nostra debet. Her. Gratus accedes Comes. Sed vos valete, Milites, reducem Ducem Sperate vestrum, pace sed partâ Ducem, Sen. (540) Praeclusit illis turbidus vocem dolo, Et intueri jam pudet coeli jubar. At ecce Conjux lachrymis impar suis.
Retinere possunt Conjugem? Infelix dies! (545) Absconde radios Phoebe, ne ullus sit dies! Sine luce totos per mea Coeli gradus [p. 927] Et in tenebris. O Tonans! sed nox perit Lachrymis loquendum est, nec satis tamen Lachrymae loquuntur, nec loqui jam cor potest. (550) Ergò relinquor? Her. Audio, Conjux quid est? Ing. Et me relinquis? ô mei, ô vani mei, Marite amores. Excidi Ingundis tibi; Etiamne tali nupta sum fato tibi Ut me relinquas? Her. O mei Consors thori, (555) Non animus iste est, Regis & Patris sequor Mandata Natus. Ing. Conjugem sed me tuam Ultrò relinquis, O mei frustrà mei Conjux amores! Chara si quondam fui. Her. Semper fuisti. Ing. Chara si nunc sum tibi Her. (560) Es nunc, & ipsâ charior vitâ mihi Ing. Placere si possum tibi. Her. Multùm places. Ing. Per hos amores, qui mei sunt & tui Ne me relinquas; consule & mihi & tibi. En ominoso terreor pro te metu; (565) An te cadaver sanguine oppletum tuo His portem in ulnis? an meo caesum sinu Caput istud abdam? pectus & multo genas Cruore foedas osculer? Her. Satis est, satis Hoc tollat Aether omen, innocuum gero (570) Geramque pectus, ipse defendet meam Tonans salutem. Ing. Si quid est in te mei Conjux amoris, oro, dum patris sequi Mandata mens est, desere haud unquam fidem Her. Istam supremâ morte signabo fidem. (575) Jubeat, minetur, saeviat, Rex & Parens Mutare nunquam coget acceptam fidem; Vale ergò Conjux. Ing. Ecce supremum vale. [p. 928] Her. Tolle omen istud. Ing. Lachrymis omen meis Manebit istud: saepiùs sed te meis (580) Vincire possum brachijs. Conjux vale O vox acerba! Her. Pectore Ingundis meo Semper latebis, moriar & vivam tuus. Ing. Amplectar istas rursùs & rursùs manus, Et pectus istud rursùs. O Conjux vale. (585) Testes amoris accipe has lachrymas mei. Her. Rursùs valebis. In. Rursùs aeternùm mihi est.
Vel has cruore filij inspergam manus, Vel jussa faciet. Vereor in fratrem ferox (590) Ne vertat arma; fortè jam fratris nece Exultat atrox, fortè per fratris latus Patris cruorem quaerit, & Regis necem. Dent arma strepitum, tympana & litui sonent, Peditum cohortes involent, junctae simul (595) Equitum phalanges, marte flammato ruant. Non haec lacerto debili insurgit manus. Addiscat Orbis, semper in partes Patrum Transire Nemesim. Sed tamen quis huc pede Properat citato? Nunt. Nuntium è castris vides, (600) Natique castris. Lev. Natus an redit meus? Nun. Uterque Natus. Lev. Hermenigildus meus? [p. 929] Nun. Sic est, parenti bella submittit suo, Comesque Fratris factus ad Patrem redit. Le. Ne finge quicquam. N. Fingere haud Regi licet; (605) Utrumque vidi. Crede Rex praesens fui Tunc quando frater fratris amplexum sui Vultumque pressit. Lev. Arma deposuit sua? Nunt. Adest inermis, vertere in Patrem sua Nunquam arma voluit, potiùs impressas pati (610) Jugulo secures hostium, & vitam truci Ructare fato Testis & praesto est tuus. Recaredus ecce. Rec. Praesto sum Rex & parens Et praesto Frater, si jubes, optat tuam Exosculari dexteram, amplecti genu; (615) Admitte Genitor. Lev. O potens laeto nimis Amore pectus! ô Gothis felix dies! Languescit in me jam furor, flammas amor Iterùm resumit. Veniat, amplectar parens Quem quaero Natum; satiet amplexum Patris, (620) Accede Nate. Her. Natus accedo, tuus Hermenigildus, exitum seu sors dabit Iniquiorem, seu bonum, semper tuus. Expulsus Aulâ nuper exilium tuli Ignotus, errans, dubius, incerti laris, (625) Dum livor atrox pectus exercet meum. Si quid requiris ampliùs, feram ampliùs. Manus pater submitto supplex, & pedes Tuos adoro; liceat hîc mortem pati, Hîc innocentem genibus affusus tuis (630) Efflabo vitam. Lev. Surge, jam satis est tui Tetigisse Patris genua, jam, Fili, sat est. Assurge, Patris implica collo manus, [p. 930] Et stringe patrem. Her. Stringere hos juvat pedes. Lev. Assurge Fili; stringere hoc pectus juvat, (635) Desideratum pectus. O Fili. Her. Pater. Lev. O quam sinistra fallere innocuas solet Invidia mentes! Nate, jactavit tuos Livor labores, saeva tempestas tuum Caput procellis obruit; sed nunc placet (640) Mens ista constans, candidum pectus, pudor Verendus; animo cuncta depello meo Odia & furores. Alph. Integros novi tui Nati labores, pectus innocuum, fidem Plusquam fidelem. Sontis adversae graves (645) Tulit procellas, nec tamen mortis pavor Turbavit unquam; sola terrebat malae Formido famae. Sen. Magne Rex novi quoque Hermenigildum; Natus est melior Patre Amore plenus & suâ constans fide. (650) Adest inermis, conscius recti tamen. Lev. Laudo innocentem, & tibi summas Tonans Ago, dico grates. Nate jam totâ volo Sit urbe festum, regium ornatum decet Iterum resumas. Laetus hic epulis dies (655) Sacer esto nostris. Her. Postulo hoc unum Parens Crede innocentem filium, nam mens mea Fucata non est. Lev. Candidam credo fidem Ingredere mecum Nate; jam luxu dapes Et Aula festo personet splendens die. Sen. (660) Funesta festa funus actutum dabunt. [p. 931]
Semper laeta odi, succedunt tristia laetis. Chorus. Fausto sydere lux est, Aulae gaudia currunt, (665) Prono sydera Coelo Nobis gaudia fundunt. Sen. Vestra aetas parva est, sed multa aliquando videbit, Gaudia jam currunt, eadem mox tristia fundent. Chorus. Fili reddite Patri, (670) Nobis otia praestas. Princeps reddite regno, Nobis tempora profers Hermenigilde, vive, vive. Sen. Redditus ille patri est, utinam mansisset armis: (675) Non redit ut regnum capiat, funestet ut illud. Chorus. Intus mensa laborat, Intus pocula fulgent, Natus cùm patre prandet, Libans oscula patri. (680) Hermenigilde vive, vive. Sen. Quam subito laetos vertet fortuna labores! Pocula plena mero nunc sunt, mox plena cruore. Chorus. Gaude plausibus Aether, Laeti plaudimus omnes (685) Gaude cantibus aer. Laeti psallimus omnes [p. 932] Hermenigilde vive, vive Optate Princeps subditis, Dilecte Princeps omnibus (690) Tibi canimus, tibi plaudimus Hermenigilde vive, vive. Sen. Sic aetas ignara mali est, cùm laeta triumphat, Attamen ex laetis veniunt praesagia lethi. Coeca hominum sic corda rotat fortuna secundis. (695) Mella propinat aquis, & virus melle propinat. Quantae mox lachrymae, fiet cùm mensa tribunal! Complexus praeit, hinc veniet discessus utrimque. Sic sors, sic livor Regum pallatia versat.
(700) De me triumphat? Patris amplexus petit? Et me Novercam nescit? & spolijs ferox Nostris superbit? Perge foecundum excute Gosuinda pectus: Non tuae, nondum tuae Periêre fraudes. Genitor innocuum putat, (705) Inusitati criminis faciam reum. Suspectus esse jam potest Matri & Patri. Romanus est; hinc crimen in patrem venit, Auxilia quaerit, ut suum regno Patrem [p. 933] Expellat armis. Ficta sint, sed sint tamen (710) Flagitia Nati; fingere ut pereat, licet. Sen. Ut pereat alius fingere haud quicquam potes. Gosu. Fecisse quondam quod potest, fecit modo. Et vos? an istos jam pudor vultus tegit? Ubi consilia? Nunc Patris amplexu potens, (715) Patrique pectus mente testatum piâ Facit, superbus: ceditis? languent doli? Chil. Fraus lenta saepè plùs potest, quàm cùm furor Gravis insolescit; deesse non possunt doli. Redijt parenti gratus, & juxta Patris (720) Solium resedit, credit innocuum Pater. At versa dabimus omnia. Gosu. Expandas modum, Nam certa mens est aut mihi, aut illi, mori. Nunquam Novercam vincet, aut vincet nece. Gil. Quaerenda longè crimina haud nobis opus. (725) Quaesita saepè displicent, nec se satis Ultrò tuentur; veritas fuco oblita Suspecta semper pendulos animos facit. At ecce crimen, Christianus est, & est Romanus ipse: Lean. Corde flammato impotens, (730) Ariana damnat dogmata, & Matrem & Patrem Errare credit. Indolem novi, fidem Nunquam negabit, potiùs objectum induet Lictoris ensem. Gosu. Commodus plagae locus Patet hàc, petatur. Gilb. Inde fit crimen novum (735) Cùm Christianus velle dicatur Patrem Opprimere bello. Litteras sceleri pares, Regina, jam jam finximus. Gosu. Quasnam putas? Chil. Hermenigildum Principes quibus monent, Ut quem per arma vincere haud Patrem potest, [p. 934] (740) Hunc fraude vincat. Gosu. Laetor, applaudo mihi. Hâc fraude tandem perfidum occumbet caput. Haec suspicacis, creduli & Regis senis Animum occupabunt. Gosu. Ite, ne fraus exitu Careat videte. Lea. Certa fraus certum exitum est (745) Paritura nobis. Gosu. Ipsa jucundam domi Simulabo mentem. Filio & patri simul Benè apprecabor; ite. Gil. Nos Regem simul Adeamus ambo; credulum aggrediar senem, Tu cuncta testis mente juratâ proba. Lean. (750) En ipse prodit, tempus hoc nobis favet. Sen. Ero ipse testis, omnium audivi dolos, Fictumque crimen, litteras fictas quoque Sic pervicaces concinunt mentes simul; Sicque nebulones crimen affingunt probis. (755) Sic veritatis lumen obscurant mali, Sic innocentes perfidi accusant viros.
Natum recepi, pacis optatae Gothis Affulget astrum. Gratulor regno meo, (760) Et gratulatur hoc mihi regnum meum. Quid hi? dolores pace jam partâ novos An fortè quisquam sentit? Age tanti subest Quae causa luctus? Gil. Magne Rex, fas sit tuam Deflere vitam. Lev. Quid? meam? Gil. Sic est tuam, [p. 935] (765) Deflere vitam. Lev. Pace cùm partâ domus Jam totâ festos ducit exultans dies? Lean. Timere pacem liceat, & festum diem; Pax ista bello peior; utinam jam tuis. Stares in armis. Lev. Quid gemis? Lea. Ne Rex tua (770) Succumbat hodie vita, ne ferro tuus Cruor hauriatur perfido; timeo tibi Lev. Tolle omen istud. Chil. Omen est certum necis, Capiti procella Regio impendet gravis. Hunc, Rex, cavere, si sapis, debes diem. (775) Mors certa restat. Lev. Redditus quando mihi Meus ille Natus? somnia & fictas mihi Canis procellas. Orta pax Gothos beat Laetemur omnes. Chil. Qui tuam exoptant necem, Laetentur ille: cadere qui bello nequis (780) (Utinam timeres) forsan occumbes dolo. L. Et quem timebo? C. Quem timendum non putas? Natum reversum. Filij novi fidem, Et nota pridem est Indolis virtus piae. Lea. Sic ominare, nos tamen pro te metus (785) Agit inquietos; omnium est in te salus. L. Quid ergò tandem est? fare. L. Rex quando jubes, Effabor, ille jam redux Natus tuus Hodie in cruorem mergere infandas tuum Manus anhelat, & patris saevo latus (790) Aperire ferro. Jam tibi extremum dies, Dat intueri lumen, aut prudens cave. Lev. Et vellet istud Natus? & Natus meus? Hermenigildus? Quid meum laeto die Turbatis animum? Lean. Crede Rex hostes habes, (795) His junctus ille foedere & certâ fide [p. 936] Obruere patrem tentat, & regnum tuo Asserere fato, Lev. Tentat & Regnum & patrem? Obruere Patrem? Natus hoc tentat? meus? O facinus! ô sors! ô Tonans! Natus meus (800) Obruere Patrem! Phoebe, si superest dies Jam conde lucem. Nate, si certum est scelus, Si surgis in me! Parce tantisper furor. C. Dubitare Princeps non potes. L. Quid ni? C. Tuus Fidem Quiritum, & dogma Romanum colit, (805) Etiam fatetur. Crede Romanus simul Animo est & armis.Lev. O scelus! Lea. Sic est, fidem Sequitur Quiritum, sacra defendit manu. Romanus animo est totus, & sacris simul. Chi. Ah reliqua conde. Le. Fare, nec quicquam tace. Chil. (810) Rex parce verbis, eloqui horresco, tremor Hos quassat artus. Redijt ad Patrem tuus Tuus ille Natus, Patris amplexus genu Simulavit omnem pacis optatae modum, Ut mox parenti junctus in patrem ferox (815) Vibraret ensem. Crede Rex, illi tuus Hoc suasit hostis, litteras testes vide, Quas nuper illi scripserant hostes tui. Pro te Tonantis vigilat aeterni favor. Lev. O fulminandum facinus! ô dirum scelus! Sen. (820) Ut intumescit? litteris addit fidem, Iraeque flammas colligit. Lev. Nunquid meis Oberrat oculis Ditis inferni cohors? Quae monstra cerno? quid lego? Patrem obruat Hermenigildus? obruat Natus Patrem? (825) O sors! & istud nunquid est Erebi scelus? Obruere Patrem? Et Natus? O monstrum meae [p. 937] Luesque stirpis! Ite funestum caput Attrahite, justum sentiat Natus Patrem. Ite, evocate. Sen. Mente confusâ stupet, (830) Artus tremiscunt. Lev. Indices ne nos sciat Te Rex rogamus. Lev. Pergite, in tuto salus Ponenda nostra est. Chil.*Crede Rex Nati scelus, Sis Actor ipse, sis tuae causae Arbiter Sen. Sit Actor ille, qui alteri prodit scelus. (835) Latere cupiunt, & reum accusant tamen.
Quò verba vertam? quid precer? quid nunc fleam? Ira, ira surge; quò tamen? mori? mori? Quid ira versas? quid furor? Non sum meus, (840) Heu flector isthùc, rursùs hùc flector miser. Hermenigilde, Hermenigilde, quò Patrem, Quo quò Patrem? Vah Nate quò Patrem trahis, Retrahisque Patrem? Proditor, stirpis Lues, Pestis Gothorum, perfide Impostor. Quid heu! (845) Obruere Patrem? me Patrem? me me Patrem? Et Natus? ille sanguine hoc Natus meo? Immane monstrum, triste portentum, domus Fatale nostrae dedecus. Genui Parens Fugioque Natum: versa Natura in patre est, (850) Natura Natum aut ipsa mutavit meum. At ecce cerno; siste paulisper furor. [p. 938] Age dic, parentis quando Majestas tui Te nulla tangit, quo meum pretio hostibus Vendis cruorem? Parvulum quondam extuli, (855) Aluique juvenem; naufragum, extorrem, vagum Nuper recepi, regiam mensam dedi, Pacemque pactus quicquid optasti addidi; An ut cruore repleas nostro sitim? An ut parentis impio canos pede (860) Calces superbus? viscera ut diris mea Manibus revellas? ut meae cineres domus Fiant sepulchrum morte consumptâ mihi? Her. Quod ergò crimen est meum? quid est Pater? Quae culpa nostra est? L. Innocens nempè hoc caput. (865) Etiam parentis cùm sui vitam hauserit. Quae te atra serpens, quae fera immanis tulit? Quae Colchis istud pectus instruxit dolis, Aut quae venenis? Her. Si placet, nostrum parens Expone crimen. Lev. Crimen ignoras tuum? (870) Frons ista nostros blanda decepit metus; O lingua mendax! Oris ô fallax Decus! O certa nunquam pectoris ficti fides! Her. Ergò silebo; moriar etiam si jubes; Ignoro crimen. Lev. Crimen ignoras? vide, (875) Agnoscis istas litteras? noscis tuas? He. Non nosco Genitor. Le. Non tuas? istud scelus, Quod Christiani nuper & Graeci simul Suasêre nescis? Her. Non docent Graeci scelus, Non Christiani? Lev. Certa testatur tuum (880) Scriptura facinus. Her. Nulla testari potest Quod nemo fecit. Lev. Jubeo, nam sum Rex tuus Fateare, nunquid quam tenent Romae fidem [p. 939] Tenes eandem? Her. Nec pudor, nec jam metus Vocem tenebit, teneo quam quaeris fidem, (885) Sum Christianus ipse, Romanus quoque Lev. Mihine nomen istud opponis? Her. Tuum Utinam esset istud nomen! Lev. Optabis mihi? Istudne tandum nomen optabis mihi? Age nomen istud; & sacra, & Romae fidem (890) Et quicquid iste monte Tarpeio impius Jactat Sacerdos, abnue, abjice, ejice Et execrare. Her. Nulla mors tantum nefas A me impetrabit. Lev. Et nefas? vah, vah! sat est, Spolietur istis vestibus, ne jam reus (895) Funestet Aulae decora; vesanum tegat Lacerata vestis. Her. Quicquid est reddo Parens. Lev. Corpus catenis stringite, & duro pedes Manusque ferro. Her. Quod cupis, quod Rex jubes Eccum libenter exequor. Lev. Quò me rapis? (900) Hermenigilde quò Patrem rapis tuum? Rec. Per te, per istud Regis excelsum decus, Per ista genua Genitor, & per hos pedes, Ignosce Fratri. Nota Fratris est fides Amorque notus, parce Rex. Lev. Nempè hic meum (905) Haurire tentat sanguinem, & parcam? procul, Procul hinc, recede. Re. Per tuum sceptrum precor, Per nomen istud Regis, & nomen Patris. Scis innocentem, livor in tantas trahit Fratrem procellas, non scelus. Lev. Satis est, abi, (910) Recede, nostrum proditor sceptrum pati Gladiumque debet, Sen. Abripit Regem furor, Mentem reliquit ratio, cor coecum stupet, Accensa rabies omnia in flammas trahit. [p. 940] Tuus iste Natus sanguis est ô Rex tuus. Le. (915) Non, non meus, non est meus. Se. Vitam tamen Illi dedisti. Lev. Repeto, quam vitam dedi. Se. At Natus ergò est. Lev. Non meus, non est meus. Sen. Natura Patrem te tuo Nato dedit. Lev. Invertit ipse, dum suo vitam Patri, (920) Eripere tentat. Rec. Patiar, hunc, Genitor, tuo Rescinde gladio verticem; merui Parens Namque ipse fratrem pace propositâ impuli, Ipse ipse fratrem prodidi. Heu cur exstiti Legatus unquam pacis? ut fratrem meum (925) Fratrem innocentem perderem? potiùs meum Feri ipse collum Genitor, en subdo caput. Lev. Recarede, patris impetum turbas tui, Etiam hinc recede, Vincula & ferrum induat Furiosus iste. Her. Carceris tenebras feram, (930) Etiam libenter, vincula & quicquid voles. Si me jubebis hîc mori, mortem feram. Lev. Statuam ipse poenam scelere condignam suo. Perimere Patrem qui cupit, debet mori. Sen. Natum innocentem perimere Parens qui cupit (935) Lucem intueri non cupit. Dirum est caput, Et est tyrannus. Vindicem expectat Deum.
Foedique densas carceris tenebras colat? [p. 941] O Phoebe currum subtrahe his terrae plagis. (940) Caliginosâ nocte quicquid est tuae, Absconde lucis. Non decet Coeli jubar Videre tantum perfidae dextrae scelus. Hermenigilde! te vocat Conjux tua; Hermenigilde! sum tua & multo tibi (945) Amore Conjux chara. Quò, quò me tamen Retrahis trahisque? Vita sive te non placet, Ibo in catenas, vincula & ferrum induam Nec te relinquam; pateat hic Carcer mihi Deserere Conjux Conjugem haud debet suum. (950) Inusitata quò Patrem rabies trahit? Spoliare Natum? vinculis duris suum Vincire Natum? & Genitor hoc, & hoc parens? Hermenigilde, jam meam serò fidem Agnoscis, eheu! ista te pietas tua, (955) Istud fidele pectus in mortem trahit. Et ille Princeps, heu tuus Frater tamen Et ille Princeps, heu tibi pacem ferens In has procellas traxit. O fallax amor! Infida Fratrum charitas! Quò me dolor, (960) Quò verba vertes nostra, quò luctus meos? Rec. Ignosce, Domina, quem gemis, tecum gemo, Tuum maritum, sed simul fratrem meum. Hoc cernat Aether pectus, hic testor Deum Et istud almi conscium Phoebi jubar, (965) Non ista fratri fata; non necto dolos; Fas sit subire quicquid impendet mali, Cervix parata est. Fata si Fratrem auferant, Vitam relinquam. Ing. Et una mors plures simul Condet sepulchro; prima dilectum sequar [p. 942] (970) Conjux maritum. Me tamen miseram juva Recarede Frater, flecte crudelem nimis Patris furorem, Conjugis ne se mei Fuso cruentet sanguine, & serò nimis Post fata pudeat. Credat insontem, & pium, (975) Patrisque amantem; saeva si rabies ferum Induret animum. Conjugi me addat meo. Rec. Fratremque Fratri, namque sic animo sedet Sine Fratre solis cernere haud unquam jubar. Ingrata vita est, mors veni, abrumpas moras (980) Sine fratre nunquam vixero. Ing. Frater, sat est, Consilia Patris, nam potes, muta tui Muta furorem. Rec. Pergo, complectar genu Atrae paratum pectus ostendam neci. Alph. Quod Domina restat, pectus opponas malis. (985) Unius astu faeminae occumbet tuus Forsan maritus. Ing. Forsan*occumbet meus, Meus maritus? Alp. Foeminae invidia cadet. Hanc una cladem foemina & mortem dabit. Sen. Sperare semper quamdiu vivit licet. (990) Fortè innocentem filium agnoscet pater. Rec. Quaerendus ille, qui dolo Fratrem obruit. Tu Domina nostros, dum licet, lares subi Simulanda res est, tu tuas lachrymas preme, Compesce pectus, ira non prodest reis Ing. (995) Commendo vobis Conjugem; vocem dolor Faucesque claudit. O meae, lachrymae meae! Principia tantùm, Domina, jam cernis mali. [p. 943]
Quisquis es dives time. (1000) Hermenigilde nunc ubi es! Erepte Princeps lumini, Intruse Princeps carceri. Te lux gemit, te lux petit, Et esse tenebrae lux volunt. (1005) Una tot laudes dies. Una tot decora auferet. Fide nunc Aulae bonis, Nulla nam Aularum est fides. Hermenigilde nunc ubi es? (1010) Tene delitium patris Laeta dantem gaudia, Tene Gothorum decus Fausta spargens omnia, Livor heu Regno auferet! (1015) Auferet Regni decus Illa livoris manus Summa scandentem gradu, Culmine è tanto trahet. Regias livor domos (1020) Semper implet funere. Hermenigilde nunc ubi es! Mobiles rerum vices Una lux hodie docet. Fundimus plausus priùs (1025) Fundimus fletus modo, Istud arcanum est Dei, [p. 944] Summa vertentis brevi Regna mutantis manu, Quisquis es felix time, (1030) Summa momento ruunt. Hermenigilde nunc ubi es? Pietate Princeps heu peris! Virtute Princeps heu cadis! Te filium perdit pater, (1035) Noverca privignum premit, Non ista credent posteri. Scelus est Novercarum vetus, Odisse semper nam solent. Virtus Novercarum dolo (1040) Quam saepè pressa concidit! Hermenigilde nunc ubi es? Te flemus, hos fletus cape; Nil restat ut demus tibi Has lachrymas Princeps cape. (1045) Plaudetis omnes funeri Scandet triumphans cùm polos Virtus perire non potest.
Hermenigildi notus est pridem pudor, (1050) Pectusque recti conscium, nota est fides, Nec omne pectus omnis est sceleris ferax. Erecta virtus semper excelsum decus Ambivit ultrò. Nullus est in hoc dolus, Est nota bonitas. Attamen quò se Patris (1055) Convertet ira? totus in flammas abit, Nescit quietem, deserit somnum & cibum. Horresco! timeo foeminae iras & dolos. Timeo Novercam. Se. Mulier haec nullam quoque Novit quietem, Conjugis semper memor, (1060) Sollicitat astra, fletui indulget suo. Ing. Nocturna Coeli decora, sydereae faces, Et te dierum Phoebe cunctorum Parens, Aspicio semper, nec tamen semper sat est Seu Luna seu stellae micent, seu Sol suos (1065) Radios ab undis efferat, seu se & suum Extinguat undis lumen, & noctem ferat, Perennis oculos imber humectat meos, Alphonse quae spes? Alp. Spero, nec metuo minus, Timeo Novercam; mulier haec nam te prius (1070) Vexavit atrox, jamque privignum suum, Tuum maritum ferre crudelis nequit. [p. 946] Ing. O saeva nimium foemina! hoc nomen meas Ultro reducit lachrymas. Alph. Semper nocent Astu Novercae, semper in mortem trahunt (1075) Quos non amarunt. Regium constans furor Inflammat animum; tempori, namque est opus, Cedas parumper; filium tandem suum Trahet in tribunal, Actor & Judex simul Idem sedebit. Ing. Actor accuset licet, (1080) Nunquam in marito crimen inveniet meo. Judex tribunal impleat, nunquam improbum Nunquam nocentem cernet, aut dubiâ fide Violasse Patrem. Notus est pridem mei Animus mariti; diligit Natus Patrem, (1085) Etiam Novercam. Alph. Domina, ne nimium tuis Concede lachrymis, splendidum vultum indue Et non severum. Pectus ex vultu notant Qui suspicantur; nesciat qui te videt Quae vota facias, animus haud clausus nocet. Sen. (1090) Potentis iram qui timet, vultum tegat, Tegat & dolorem, namque vindictae dolor Signum est sequentis. I. Claudere haud pectus potest, Mulier maritum diligit quando suum. Simulabo semper attamen. Alp. Fraudem & dolum (1095) Simulando vinces. Ecce Rex prodit, suum Petit tribunal, filium ad causam trahit, Repete Penates Domina, ne cernat cave. [p. 947]
Hermenigilde judicem agnoscas tuum, (1100) Ne finge Patrem. Her. Sed age paulisper patrem, Negare Natum non potes; cernis tuum Quem livor ista veste contexit reum. Quo vota vertam te esse si Patrem negas? Oro ergò supplex ô pater. Lev. Non sum Pater. He. (1105) Tamen ecce Natus. Le. Si fui, non sum amplius. Judex tribunal impleo, actutum tuam Defende causam. Her. Causa dicenda est mea? Cur ante causam carcerem tetrum tuli? Cur his catenis, veste cur durâ premor? (1110) Si me innocentem causa testetur mea, Iniqua poena est. Lev. Amove insidias tui Sermonis istas, sis tuae causae memor, Cernis tribunal. Her. Sed Patrem appello meum. Lev. Hîc nullus est, hîc judicem cernis tuum. (1115) Defende causam. Her. Fas sit Actorem prius Audire: crimen ecquis opponit Reo? Lev. Oppono crimen. Her. Actor & judex simul? Iniqua lex est. Lev. Siccine Impostor meum Rides tribunal? loquere. He. Dum mandas, loquar. (1120) Si danda vita est, O Parens, reddo hanc libens, Satientur illi, qui meam mortem petunt. Dicenda non est causa, praesto sum, & mori Ultrò paratus. Ultimas Nati tamen Audire voces auribus justis velis. [p. 948] Lev. (1125) Quid ista rursum? crimen oppositum elue. Haurire Patris sanguinem tibi mens fuit. Her. Memento, Genitor, conjugis quondam tuae Meaeque matris:*illa me parvum in tuo Sinu reliquit, meque commendans tibi (1130) Patri supremum & filio amplexum tulit. Scis ipse, moriens lachrymas quantas dedit, Quantos dolores; ipse tersisti Pater. Posit fata Matris in tuo crevi sinu Dilectus infans, (plura non dicam modo) (1135) At mox adulto de tuo assensu mihi Quaesita Conjux, & data est Regis soror, Et Nata Regis, quae mihi exemplo & piâ Praeivit arte, (testor hunc Solem) meae Causa est salutis. Heu dolor! quo me dolor, (1140) Quo me resorbes? Scis parens, illam tua Nudavit uxor, in lacum mersit, manu Atroce fregit, multus ut totos cruor Undaret artus. Mansit at constans tamen, Et Christiana semper. O animi vigor! (1145) Quid deinde, Genitor? forsan ulcisci fuit Mens certa nobis. Non fuit, testor Deum! Patiendo tantum pertuli quicquid fuit, Et cuncta vici. Ut Conjugem, ut Natum meum Ultrâ tuerer, inde discessi prius, (1150) Tunc arma sumpsi; Genitor armorum vides Causam meorum. Nec mora ad Patrem vocor, Veni, & parentis pronus amplexus genu Inerme pedibus corpus advolvi tuis. Haec causa nostra est. Arbiter Coeli Tonans (1155) Scrutaris intus pectus, & clausos vides [p. 949] Animi recessus, si quis in mente est dolus, Si fraus sub isto pectore, involvas tuis Ab axe flammis. Diligo si non Patrem, Si non Novercam diligo, tona Deus (1160) Et fulminandum Tartaro addicas caput. Haurire Patris sanguinem si mens fuit Dehisce tellus, meque Tartareae stygi Immerge vivum. Hoc crimen est, pro quo miser Ligor catenis, carcere infami obruor, (1165) Moribunda vox est. Si quis hic restat cruor Tamen hauriatur, praesto sum pro te mori, Tibique parco Genitor. Lev. En index Patrem Me fingo rursus, ira languescit mea; Jactatur animus, turbor, & rursum meum (1170) Agnosco Natum. Sen. Nemo Naturam potest Extinguere in se, semper affectus redit Quam impressit illa. Le. Loquere, Romanam fidem Nunquid fateris? Her. Fateor, amplector, colo. Sum Christianus; crimine hoc gaudet reus, (1175) Exultat Aether, Tartari Manes tremunt. Judexque pallet, & mori votum est reo Cum crimen istud morte damnatur truci. Lev. Etiamne vitam spernis? Her. Ut vivam Pater Meliore vitâ. Lev. Jam sat est spernis tui (1180) Fidem parentis, ipse Romanam colis. He. Colamque semper. Le. Carcerem rursum petat. Attrahite, Judex ipse decernam statim. Sen. Depone Judex odia, quae mentem trahunt; Iramque cohibe, mentis haec lucem premit, (1185) Judicia pravos nam sequi affectus solent. [p. 950]
En ipse testor. Frater innocuam gerit Sanctamque mentem. Lev. Nate ne turba Patrem. Rec. Per hoc parentis Nomen. Lev. Illusit prius. Rec. (1190) Per dignitatem Regis augustam omnibus. Lev. Contempsit illam. Rec. Jura per sedis tuae, Per hoc tribunal. Lev. Jura pervertit mea, Risit Tribunal. Rec. Per tuum sceptrum Pater. Lev. Eripere Patri voluit, ut sceptro potens (1195) Regnaret ipse. Rec. Per tuam Genitor, fidem. Lev. Mutavit illam degener. Rec. Per hoc genu, Quod nunc adoro; per tuos, Genitor, pedes, Ne perime Fratrem. Le. Vade. Re. Quo tandem? mori Cum fratre liceat, una mors sternet duos. Lev. (1200) Firmare regnum jam volo, & pro te volo. Quid tu? quid istae lachrymae? Al. Lachrymis tuum Redimere fas sit filium; serva pater, Serva innocentem. Le. Jam meum regnum & meam Servabo vitam, lachrymas & hos tuos (1205) Hinc tolle luctus. Alp. Si quid humanum tenes Moveare luctu. Sit tuus Natus nocens, Parcas nocenti, Regium est vitam dare, Servare vitam Regium est. Lev. Regum est reos Abolere cunctos. Alp. Innocentes tollere (1210) Certe est tyranni, Regis at semper boni est Servare. Rursum per genua, per hos pedes [p. 951] Per quicquid in te est Patris & Regis simul, Miserere Nati. Le. Cedite hinc, procul hinc, procul. Alp. Sors ista dura est, vindica insontem Tonans.
Mentem regatis, plena libertas adest, Stat namque duro plectere hunc fato reum. Nihil timete, Natus est, sed est reus. Ala. Plena est pericli causa, res anceps, gravis, (1220) Audita nondum. Culpa si vera est truci Plectenda fato est. Natus in Patrem suum Sumpsisse fertur arma, nec Patris sequi Sed Christianorum fidem. Tantae duo Haec capita causae. Crimen armorum negat; (1225) Ut se tueri posset, eduxit suas In arma turmas; timuit invidiam suae Natus Novercae; quodque te Patrem colat, Testatus ipse est jure laudato Deum. Redijt vocatus, credidit Patri suam (1230) Fidens salutem. Crede Rex nunquam nocens Sic fidit alijs, cuncta formidat, sua Et verba mutat tristis, & vultum simul; Hic laetus, hilaris, corde constanti fuit, Vultuque eodem. Quod fidem mutet Patris (1235) Sit error ille, non tamen tanto fides [p. 952] Urgenda fato est, discet & forsan tuam Fidem resumet. Numinum non est metus Figendus armis, aliter hunc Natum doce. Fidem est secutus conjugis, tantum potest (1240) Amor ille primus. Igitur absolvas reum. Sen. Non Christianus iste, sed tamen est probus. And. Haec una pestis esse regnorum solet, Cum surgit audax jura libertas premens. Tollatur ista, Regis & regni salus (1245) Tunc certa fiet. Crimen est omni nece Poenaque dignum, tollere in Regem manus, Arma in parentem. Si suos, si se simul Voluit tueri, jura restabant Patris, Et arma Patris. Sprevit aetatem Patris, (1250) Canos verendos, Regium nomen, Decus, Sceptrum, tribunal; patriam oppressit manu. Redijsse dicis? Nempe desertus, miser, Et tunc coactus. Alterum crimen vide. Fidem Quiritum jactat, & sic se Patri (1255) Ostentat hostem. Quisquis animo dissidet, Non est amicus. Ista libertas nocet. Quid ergo? si sit pertinax poenam luat. Sen. Arianus iste est, judicat contra fidem. Gunt. Scelus est apertum, litteras testes habes, (1260) Et perduellem litterae Natum probant. Dubitare jam Rex non potes. Negat reus? Sic ille debet; restat effugium reis Semper negando: lachrymae, vota, & preces Sunt his Asyla; Judici inspergunt suis (1265) Fucum querelis. Censeo, ut vivas Pater Ne vivat hostis Natus, exemplum dabis. [p. 953] Sen. Placere Regi at iste vult nequam suo. Sun. Dura ista vox est. Regium facile est tibi Fundere cruorem; criminis tanti fidem (1270) Nullam requiris; dum negat crimen reus. Negare crimen si reus nunquam potest Semper cadendum est. Esse quis tutus potest, Si nil probatur? Indolem Nati Pater Novit modestam, novit ingenuam, probam; (1275) Cur credat hostem? nemo sic subito est nocens; Fidentis animi semper est signum bonum. Quis nescit altas quantus incessit domos Aulasque livor? Una non raro integram Vertit Noverca Regiam. Veneror tamen (1280) Tuam, Monarcha, Conjugem, Augustam colo. At ipse prudens statue, quod nunquam fleas. Sit innocens, qui non probatus est nocens. Sen. Probus iste Judex, nec suo Regi studet. Lev. Haec nostra mens est, aut suam mutet fidem (1285) Aut morte signet. Tertium vivus diem Nunquam videbit. Juro per sceptrum meum Per hanc Gothorum, quam dedi Regno, fidem.
Gosuinda vicit: ille damna tum caput (1290) Subdet securi, jamque decretum est datum. Dedit ipse Judex & pater. Lean. Nondum tamen [p. 954] Est executus, quod dedit. Chil. Quis te timor Invasit ergò? Lean. forte mutabit fidem Ut sic parentis vitet edictum sui. Chil. (1295) Per mille mortes potius exponet caput: Est pectus illi mente firmatâ integrum, Generosus animi fervor, & constans sibi. Lean. Juveni perire tam cito est certè grave. Occurret uxor juvenis, & Natus puer (1300) Spes lapsa regni, gloriae magnae decus. Chil. Nec haec nec illa flectere immotum queunt. Lea. Tormenta flectent. Chil. Illa contempsit prius, Qui fata tempsit. Lea. Alius hic superest modus, Simulabit ipse, donec evadat, fidem. Chil. (1305) Simulare nescit, nec cupit, semper sibi est Sincerus, animo rectus, & fuco carens. Lean. Ut ut sit istud, hoc meum est negotium, Ne forte Genitor mente commotus piâ Ignoscat illi. Quâ potes prudens viâ (1310) Impelle factum, partibus deero haud meis. Chil. Concutere pectus hoc licet, nondum doli Cecidere cuncti. Nostra jam nostras manus Regina poscit, sola nam tristes lares Exhilaret ipsa, moesta laetitiam fovet, (1315) Et laeta moestas fingit aspectu genas. Lean. Nos hinc eamus, exequi cuncta addecet.
Nec Patrem sese potuit negare. Nemo Naturam premet, aut fugabit; [p. 955] (1320) Conscium semper movet illa pectus, Et sibi constans animo repellit Quotquot adversi subeunt labores. Innocens nunquam timuit tribunal, Indices solum scelus extimescit; (1325) Integrae sedes retinenda mentis, Nulla quam possit temerare labes; Vincit haec fasces simul & secures, Et minas torvi reprimit tyranni, Stringe producto gladium lacerto, (1330) Offeret purus caput, & sub atrâ Nube securus potietur astris. Suscita flammas, medius per illas Corpore illaeso properabit insons. Sola terrorem parit innocenti (1335) Culpa; ne mentem subiens trucidet. At ille Judex impetus Nondum suos hic deseret. Et sentiendo cum suis Judicia concludet nece. (1340) Nec extimescet hanc reus; Cui arridet Orbis jam novus, Et sordet Orbis hic vetus. Mortem innocens nunquam timet. At poenitebit serius (1345) Detecta cum fraus haec erit, Tunc lachrymas furor dabit: Sed flendo vitam non dabit. Iram domare qui nequit, Plorare saepe cogitur. (1350) Et ille sese decipit, [p. 956] Qui facile credit alteri. Tu quisquis es semper time, Cum lachrymis loquitur suis Uxor marito, supplices (1355) Tunc mentiuntur lachrymae. Quantâ Reges forte laborant! Dubio fraenant vertice sceptrum, Tremulâque manu mortem aspiciunt, Quando per Aulam nubila surgunt (1360) Tempora. Felix quisquis in agris Parvo contentus lare degit, Propriâ tantum messe superbus. Varias Regum numerat terras, Propriam sed eis praefert villam. (1365) Fontesque suis parvisque greges; Nec cupit aliquid quod non meruit Nec timet aliquid quod non cuncti Penitus credant esse timendum. Quanquam trepidi nocte sub atrâ (1370) Vivimus omnes, fallimur omnes: Ventura latent saecula cunctos, Oritura dies decipit aliquos. Hodie sanus cras fit funus. Hodie Rex es, crastina te lux (1375) Miserum cernet, miserum ejiciet. Felix quisquis sceleris purus Superos ambit vivendo polos Cunctaque spernit quae mundus amat.
(1380) Regina Regem fervido amplexu tenet, Lachrymis precatur, urget, instigat, monet, Ignoro quid sit; suspicor, sed vix tamen Vix suspicari liceat, aut verbum loqui. Hinc est Leander, inde Chilbertus, graves (1385) Urgent querelas: Rex tremit, non est suus, Audit, resistit, flectitur, non est suus. Hoc intus agitur: vota quo vergant Patris, Quo vota Matris, suspicor, nondum scio, Etiam tremisco. Hermenigildum visere (1390) Fas sit, supremos forsan affatus feram. Patere video carcerem, accedo. Quid heu! Hermenigilde Principum sacrum Decus, Te cerno talem? quo tui vultus decor? Quo frontis istud sydus angustae excidit? Her. (1395) Alphonse quid fles? quem vides idem sibi Semper manebit; Regiam vestem Pater Detraxit, animi non tulit vestem mei. Alph. Tune ille nostri Principum Princeps soli Et nos relinques? Her. Fortè jam mortem Pater (1400) Edixit in me? Alph. Perdidit jam te tua Nimia ista Pietas. O dolor! Caput hoc? caput Cunctis verendum Gentibus diro auferet, [p. 958] Ictu securis! Her. Conqueri non est tuum Alphonse, capiti quicquid impendet meo (1405) Feram libenter. Alp. Barbarum atque atrox scelus! Crudele facinus! sera Posteritas fidem Illi negabit. O mihi tecum mori! Hermenigilde fas sit hic tecum mori! Her. Parce his querelis. Alp. debeo hanc vitam tibi, (1410) Et hanc reponam si licet tecum mori. Ubi nunc amores & mei & quondam tui! Her. Alphonse vivent & mei & tui. Alp. Quid heu! Aetatis isto in flore, & invidiae cades Telis peremptus? culmine è summo cades? (1415) Spes prima regni, spes Patris, spes omnium? Et innocentem turbo fortunae premet? An nullus Aether? nullus Aethereae Domus Regnator istud prohibet infandum scelus? Her. Alphonse, felix, gloriâ plenus novâ (1420) Et innocentis candidâ ornatus togâ, Et purpuratus sanguine excedam meo. Istud libenter exuam corpus, tamen Amoris ipse jam tui moriar memor. Alp. Amplectar istud pectus; O animi dolor! (1425) Amplectar istud rursus. Her. Extremum vale En ipse Frater carcerem invisit meum.
Placet hoc amoris munus extremum tui. [p. 959] Rec. Quin me repellis Frater! Heu te perdidi, (1430) Ego te catenis indui, traxi in necem. Age vindica te Frater, en pectus meum Et ecce ferrum, transfodi, exhauri, neca: Nam sacra morti victima addicor tuae. Her. Compone mentem, pectus innocuum scio, (1435) Tua nulla causa est, quicquid est hoc sit meum. Nec te nec ipsum Frater accuso Patrem. Morine Genitor mandat? hoc caput offero. Rec. Servare, Frater, si cupis, vitam potes. Simula parumper, tempori cedas. Her. Fides (1440) Simulanda nunquam est; absit hoc dirum scelus, Cupido vitae tanta non animum movet, Nec tanta regni. Frater ad Regnum patris Jam tu vocaris, cedo, concedo libens Alia per ipsam regna deposcam necem, (1445) Aeterna Coeli regna. Quid Frater gemis? Rec. Ignosce Fratri Frater. Her. Ignosco libens Etiam precabor, ut tuam certam Tonans Faciat salutem. Jam colis Patris Fidem Aliquando veniet tempus, & nostram pius (1450) Fidem sequeris. Munus extremum peto Moriturus istud. Rec. Te sine ut vivam amplius? Tua ut gubernem regna? Jam certum est mori. Meus ille sanguis jam perit cum tu peris. Her. Commendo Patrem, tu senem, Frater juva. (1455) Etiam Novercam dilige. Rec. Ah! non te tamen Dilexit illa. Forsan haec, forsan. Her. Sat est Arguere noli, quam pati matrem potes Etiamque debes. Rec. Rursus amplexum peto. Juvat usque & usque. Her. Frater extremùm vale. [p. 960] Sen. (1460) Uterque mutus haeret, & tantum suis Oculis loquuntur. Frater in Fratrem cadit.
Abrumpit ommes; mortis est jam lex data. Confundor ipse, membra defigit stupor. (1465) Lex à Parente in filium est, justam scio Horresco tamen, & gressus hic languet meus. Morietur haeres Patris, & regni Decus Nuper Gothorum; spes Patris jam jam cadet Succisa ferro. Mente quâ mortem feret? (1470) Adire trepido & alloqui, cogor tamen. En cerno, pectus horret, & vocem premit. Her. Quid est? quid ergo nuntias? An. parcas precor, Elinguis utinam voce sublatâ forem. Tua ista sors est, consili Princeps tui (1475) Ferenda poena est. H. Loquere, quid Genitor jubet? Eloquere, nullus terror: assuevi malis. Quae poena? And. Iussit Rex parens, debes mori. Her. Ago, Christe, grates, spiritus liber meus Ad te evolabit, sanguinem & vitam dabo, (1480) Utrumque pro te; te mihi & Coelum dabis. O fausta lux! jam nascar, & nascar Deo. Age perge, mortis dic modum, tempus, locum; Nam grata laeto nuntias. And. Rex sic jubet, Ictus securi, in carcere occumbes, prius [p. 961] (1485) Quàm Sol reducat crastinum surgens diem. Her. Hac ergò nocte. And. Sic jubet, cogor tui Mandata Patris exequi. Herm. Bene est, sat est, Ex plebis isto vota mandato mea. At aliquis oro Pontifex adsit mihi, (1490) Romanus aliquis. And. Non licet, vetuit parens. Herm. Solamen istud, munus extremum negat? Ignosco Patri. Veniat Ingundis mea. And. Et hanc eodem Genitor edicto vetat. Herm. Parebo Patri. Valeat Ingundis mea. (1495) O sancta Conjux, debeo hanc vitam tibi, Et hanc salutem; jam tui moriar memor, Tu vive nostri. Munus extremum meae Alphonse defer Conjugi, auream hanc Crucem. Est hoc amoris munus, est partae mihi (1500) Pignus salutis. O mea Ingundis vale! Commendo Natum, sis Pater, mater simul. Adultus ipse Patris addiscet sui Aliquando fatum. Frater uxorem & simul Commendo Natum, sis Pater Nato, cui (1505) Patruus fuisti. Rec. Rumpor, & vitam exuo. Quò quò resorbes me dolor! A. Non jam, quid heu! Non jam superstes sum mihi. Ingundis, tibi Tibine summum Conjugis portem vale? And. Fati propinquat hora, ne profer moras. Herm. (1510) Nihil morabor; Pontifex utinam mihi Romanus adsit aliquis. And. Hoc Genitor vetat. Arianus aderit cùm voles. Herm. Nunquam volo, Abeant, recedant, execror quicquid docent. Nunc teste Caelo, conscio tantùm Deo (1515) Mortem subibo; nulla me labes premit. [p. 962] Rex Christe Regum, mentis interpres meae Huc intuere, sanguinem & vitam tibi Pro te repono. Diva quae casto Deum Enixa ventre es, hîc age, hîc praesens ades (1520) Ad te evolanti. Displicet Tellus mihi, Arridet Aether; accipe, accipe hunc meum Et redde Caelo Spiritum. Ignosco Patri, Ignosce Christe; nescit heu, nescit suam Genitor salutem. Tu Tonans Patris mei, (1525) Miserere Patris. Rursùs ô Frater vale, Valete Cives, & mei valeant Gothi. Hîc Lictor adsit, praesto cervicem dabo. And. Compone morti corpus, huc Licor citò. Vocetur, adsit, carcere occluso cadat. Her. (1530) O Christe Iesu, Christe Iesu, me cape. Alp. Excessit, actum est, occidit Regni Decus. Quid cerno? lucis emicat splendor novae, Quis cantus? ipsâ cantus aethereâ è domo est.
(1535) Hermenigilde jam veni, O digne Princeps aethere, Nunc ergò palmam percipe. [p. 963]
Fuge hinc Leander. Le. Pro nefas! actum est, perij. (1540) Quaerenda pedibus est salus; quaeras tuis Ego hîc latebo. Sen. Sentiunt scelus suum Capiuntque celeres fraude detectâ fugam. Ultor flagellat conscium pectus dolor. Alp. Ah ah scelesti, quò pedes? quò quò pedes! And. (1545) Quid heu! quid isti? totus horresco, quid est? Detecta fraus est? falsa deprensa est fides? Lev. Properate, nequam sistite, ad bustum citò Rapite nefandos. Heu nefas! vivat meus, Hermenigildus vivat, erravi pater, (1550) Decreta revoco; vivat heu! vivat ruens Hermenigildus. Alph. Serò Rex, serò paras Remedia Nato, vixit. O dirum nefas! Et innocentem saucius vitam dedit. Lev. Et vixit? eheu vixit? & Natus meus (1555) Hermenigildus vixit? And. In mortem ruit. Ipse executus jussa sum jussu tuo. Properata sunt Rex jussa, sed jussu tuo. Lev. Quid heu? Novercae credidi; infelix pater Natum innocentem perdidi. Vah vah nefas! (1560) O dira mulier! quò tuae, quò me tuae Traxere fraudes? supplicem, castum, pium, Natum innocentem perdidi, & Natum Pater. [p. 964] Horrete Patrem belluae, Natum Pater Ipse ipse confeci meum, occidi Pater! (1565) Agnosco Furias mentis ultrices meae, Agnosco facinus! ipse Lictoris manu Hausi cruorem filij infandus Pater. Dilecte Fili! Chare Fili! vah pudet! Et cerno Coelum? pedibus his terram gravo. (1570) Ipsos & ipsos polluo infernos meâ Hac labe Manes. Nate quò vultu necem Ergò tulisti? Alph. Nullus in vultu tremor, Animo ipse certus constitit, laetas, spei Plenus supernae. Petijt affari suam (1575) Si forte posset Conjugem; vetitum fuit. Lev. Vetui ipse Genitor; ah scelus Patris novum. Adol. Etiam ut adesset Pontifex, petijt, sibi Sed Christianus. Lev. Hoc quoque vetui Pater. O facinus iterùm Patris, ô sacrum nefas! Adol. (1580) Ipse, inquit, ergò teste jam moriar Deo, Parebo Patri, sed tibi nostrum Tonans Commendo Patrem, valeat, & felix regat, Valere cunctos jussit, & caput offerens Jesum supremo Spiritu & voce edidit. Lev. (1585) Dehisce Tellus, monstra, quà Tellus patet, Ingruite, Patrem obruite, violentum Patrem! Ego ipse Natum perdidi, heu Natum pium! Ego innocentem prodidi, heu factus nocens! Ego interemi Genitor, hoc Regni Decus, (1590) Hanc spem Parentum, Gloriae pignus meae. Dilecte Fili! poenitet, taedet, pudet, Ignosce Patri; sum miser quia sum nocens. Eamus istud osculor corpus sacrum. [p. 965] At heu! quod istud lumen? Alp. Est lumen Poli, (1595) Circùm pererrant undique accensae faces. Adesse credas sydera, & totos polos; Suum celebrant Martyrem. Lev. Ampliùs tremo. Quis ille cantus? Al. Coelitum hunc cantum Chori Plausumque reddunt Martyri; accedas Pater, (1600) Et cerne Nati Martyris corpus tui.
Heu parce Patri; respice hos canos meos. En ecce pectus innocens testor tuum Et teste Coelo; fateor erravi pater (1605) Utinam redire spiritus jussu meo In membra posset! verticem excussi tuum Et te peremi; Deprecor culpam Pater Ignosce Patri. Sanguinem effudi tuum, En reddo lachrymas sanguini; patere ut meis (1610) Delicta lachrymis abluam, patere ut tuos Lachrymis sed istis abluam sanctos pedes. Rec. Et osculari jam tuos Frater pedes Delectat etiam. Adol. Martyris sancti pedes Amplector, intuor, osculor. Totus mihi (1615) Nondùm occidisti, pectore hoc vivus meo Adhuc renides; intùs est amor hîc tuus O sancte Martyr, Lev. Ecce quem Regem fore [p. 966] Nuper putabam, Martyrem accepi. Sat est, Ergò ipse dignas Martyre exequias ferat (1620) Parate cuncta, mortuo Genitor dabo, Quod vita meruit. Impleat Sceptro manum, Diadema cingat verticem, secum meam Et in triumpho purpuram Divus ferat. Sequatur Aula Regis haeredem sui (1625) Decusque Regni; filio cedo parens Parcat Parenti, namque deliqui Parens.
Eheu honores abstulit Diris Noverca fraudibus! (1630) O Sancte Martyr jam tibi Haec terra sordet, & Polus Tuum revincit verticem! Tamen heu tamen flemus tua O Sancte Princeps funera. Ing. (1635) Et me reliquit? O mei nimiùm mei, Mei dolores! Cho. Occidit Conjux tuus. Ing. Ubi est? ubi est? ipsa occidi, non sum ampliùs Fuit una semper Conjugis vita & mea, Fuit voluntas una, corque unum, atque amor (1640) Unus duorum. Cho. Siste jam luctus tuos, Conjux triumpho nobili scandit Polos, [p. 967] Vivit beatus. Ing. Conjugem sed me suam Miseram reliquit. Conjugis corpus peto, Ubi dulce pondus? Osculer pondus meum, (1645) Accede Nate, quo potes tristi voca Gemitu Parentem. Cho. Sanctus hic Martyr jacet Ut ecce Carcer splendicat? Ut astra laudant Martyrem? Alp. Ingundis ecce conjugis corpus tui. Ing. (1650) Heu misera! tales Conjugis thalamos mei Hîc cerno? tales! Chare Conjux! hic tuus Genialis ergò thalamus? ô dirum Patrem! Diram Novercam! nuptias tales mihi, Talem maritum morte divisum datis? (1655) O sancta membra! cur tibi haud praesens fui? Nec ista clausi lumina, aut vulnus meo Fletu rigavi? Tu tamen Conjux tuae Memor fuisti Conjugis; novi indolem, Novique amorem; non ego excessi tuo (1660) Ingundis animo; chara cùm Conjux forem, Tuamque regerem moribus sanctis fidem Et me salutem diceres semper tuam, Toto colebas pectore. Alph. At memor exstitit, Et te vocari jussit ast vetuit Pater; (1665) Tunc ergò dixit, valeat Ingundis mea, Mea chara Conjux! Auream per me Crucem Sui hoc amoris pignus adjecit tibi. Ing. O Nate, pignus ecce Genitoris tui. Fil. Ubi Pater ergò Mater? Ing. En Fili vides (1670) De Patre pondus restat hoc tantùm tuo. Cares Parente. Fil. Pater Pater! Ing. Fili pedes Nunc osculare Patris. Fil. O pater tuos [p. 968] Veneror pedes & osculor, Pater, Pater! Ing. Etiam Parenti lachrymas Fili tuas (1675) Hîc adde. Fil. Lachrymas ô Parens addo meas. Ing. O sancte Conjux! liceat hîc tecum mori! Utrumque tumulus Conjugem fidum tegat. Ubi sydus illud frontis atque oris decor? Ubi blanda cervix? decora Naturae omnia (1680) Unus Parentis abstulit diri furor. O ite lachrymae! lachrymas munus meo Reddam supremum coniugi; nunquam immemor, Nunquamque fletum deseram vivens meum.
vóór vs. 146 Chilb. er staat: Chilp. vs. 167 involvam er staat: iuvolvam vs. 530 nunquam er staat in ex. UBGent: nnnquam dit is hersteld in het ex. Centre Ceramique Maastricht. vs. 831 Chil. er staat: Cbil. vs. 986b Forsan er staat: Forfan vs. 1128 matris: illa er staat: matris :illa | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||