| NObilissimum Britanniae Regnum, Admodum Reverende Domine, à Catholica Religione, quam, ut testes sunt Historiae, à Iosepho ab Arimathia primum acceperat, defecisse, ne- [fol. (A)2v] mo est qui perculsus non doleat. Dolorem meum ut inter*alios testarer, cothurnos nuper indui, & in publico Lovanij theatro Scenam aperui. Prodijt in proscenium Henricus Octavus Rex, & Maiorum Religionem, quam gladio styloque asserverat, amore saucius proscripsit. Multae non è vulgo Animae, viri mortales immortalitate dignissimi, abeuntem illam retinere voluerunt; cum non possent, in eius amplexu sanguinem & vitam effuderunt. Obliterari Mori memoria non potest, & post cineres suos vivit Roffensis Antistes. Ambo suo sanguine lachrymas male sano Regi elicuerunt, [fol. (A)3r] sed quia amorem non probabant, & Pontificem eum non agnoscebant, vixerunt. Plures alij sub feralis securis ictu suo cruore purpurati Deo maluerunt mori, quam Regi vivere. Ita Regius Pontifex dum authoritatem in Ecclesiâ Anglicanâ saeviendo quaerit, Martyres fecit. Illa verò pijssima Regina Catharina dum Scorto cessit maior facta est; & dum regnum reliquit, omni regno excelsior est visa. Omnium ipsa oculos, praeterquam Regis mariti, constanti virtute, quam lachrymae decorabant, permovit. Ingemuit equidem ille (ea vis est conscientiae) sed victus non est. Vicit tandem fatum. Haec vidi- [fol. (A)3v] sti, Admodum Reverende Domine, & praesens ipse spectasti. Perturbatum animi tui sensum, & perculsum dolore affectum ingenuè tum ibidem es fassus. Cum enim esse sine gemitu aliquo cor tuum non posset, oculi maduerunt. Sed quoniam placuit quicquid tamen displicebat, ecce Tibi clausam tum Scenam iterum aperio, & cothurnatum hunc Regem tuo sub patrocinio in publicam lucem adduco. Legant alij quae vidisti; te certe Patrono amplius placebunt. Nota quippe tua illa virtus est, cuius etiam testis est, ut nihil de Belgio nostro dicam, Roma. Nota Doctrina est, quam emerita Lau- [fol. (A)4r] rus coronavit. Vidit te Lovanium in sacris Academiae Spatijs magno animo decurrentem, & amavit. Hinc Romam, ut in illo Orbis compendio & Theatro disceres, quicquid disci ubique potest, abivisti. Comes tum tibi integerrimus & Ornatissimus Vir fuit Nicolaus Michaut, in quo cum nulla virtus desideraretur, eius consuetudine crevisti. In Urbe tanquam in templo aliquo aut Schola, ut cum virtute prudentiam comparares, versatus es. Nihil effugere industriam tuam potuit, sciri quod posset; & in ipsis ruderibus docta istius Antiquitatis testibus curiosâ mente, quod disceres, inve- [fol. (A)4v] nisti. Gratus iam tum eras purpuratis illis Patribus, & te Columnae, Farnesi. Madrutij; ipsi etiam Regum Legati, & quicunque Romae magni, amabant. Erectam quippe Indolem, & Gloriae natam in te videbant, quam crescens quotidie Virtus exornabat. Nimirum haec certa est ad prudentiam via, virorum illustrium exemplo animum suum & vitam conformare. Quantus verò sis ibi formatus, testis est Metropolitana Cameracensis Ecclesia, in qua pluribus annis ita Archidiaconum egisti, ut commissam tibi Ecclesiae istius partem summâ prudentiâ administrares, & dignissimum te ma- [fol. (A)5r] iori dignitate consentiens omnium opinio iudicaret. Ea moti famâ Serenissimi Belgarum Principes ad Insulensis Ecclesiae Praeposituram ultro evocaverunt; in qua ita vivis agisque, ut vel ipsâ Invidia teste Decus tibi maius debeatur. Tanta vis est innatae virtutis; tanta Generis, educationis, industriae. Illustria in illo Genere tuo ac stirpe sunt exempla, quae etiamnum Belgae suspiciunt. Tuus ille inprimis Avunculus Ludovicus Verreickius, ita Reges & Principes suis meritis sibi devinxit ut cum esset singulare Belgij nostri ornamentum, tum incredibili fide, prudentia, sinceritate commissum sibi Au- [fol. (A)5v] dientiarij munus obivit. Nolo ad calamum ea revocare, quae gessit, cum omnem meritorum suorum laudem uno modestiae admirandae sinu exceperit. Vivit ipse etiam post fata in Belgarum pectoribus, & eius in Filio Cognato tuo imaginem videmus. Quem virum cum in patris loco Principes esse voluerint, tum patris meritis in dies adhuc crescit, & qua est prudenti industriâ virtuteque maioribus se Regis beneficijs dignissimum ostendit. Glorietur sane vestra Familia; in illa enim ea merita sunt, quorum oblivisci Belgium non potest; ea Virtus, quam ornare nunquam Principes Regesque desi- [fol. (A)6r] nent. Quoniam vero splendorem illum vestrum satius est admirari, quam extollere conari, permitte, Admodum Reverende Domine, ut de te silendo Tragoediam hanc tuo Nomini in scriptam oblatum veniam. Ea enim est observantiae in te meae pignus, quam ut solita tua Humanitate excipias, & tuo amore offerentem complectaris, obtestor. Lovanij, X. Calend. Decembris, M. DC. XXIV. |