
EUSTACHIUS[Typografisch ornament]GANDAVI, |
Chronicon. |
LEMMΑ. |
ARGUMENTUM· |
| EUSTACHIUS (ante Baptismum PLACIDUS) sub TRAIANO Caesare Romani exercitus Imperator, dum feras venatur, à Christo inter Cervi cornua conspicuo, convertitur primùm, dein uxor ejus THEOPISTA: Ambo autem sibi, ac liberis THEOPISTO & AGAPIO multa adversa perferenda esse, divinitus intelligunt. Nec mora, extinctis pestiferâ lue Domesticis, perditisque fortunis omnibus, in voluntariam exilium abit EUSTACHIUS; Ei in viâ à Nauclero Uxor, à feris Liberi eripiuntur; quare apud Villicum mercenariam operam collocat; TRAIANI postea jussu rebellionis Maurorum occasione quaesitus, & repertus, eos bello, cui a Caesare erat Praefectus, domat, ex quo (receptis inopinato casu Uxore Liberisque) Romam redux, Diisque triumphantium more ab HADRIANO Imperatore (qui defuncto TRAIANO successerat) sacrificare jussus, id facere recusat; quare igni addictus, glorioso certamine finem vivendi cum suis fecit. |
| Breviarium Romanum, S. Joan. Damasc. Surius 20. Septemb. P. Athana. Kircher in Historia Eustachio-Mariana, & alii. |
![]() |
ACTUS PRIMUS. |
| PLacidus inter venandum, à Christo inter Cervi cornua conspicuo, ad Baptismum convertitur, &, quae immineant adversa, intelligit. |
JNTERLUDIUM. |
| non poterat capi, Nisi capere vellet: |
| Seneca. |
Scena Secunda. |
| THeopistae, & Liberis Fide Christianâ imbutis, adhortante suos Eustachio, fortunae vicisstudo posteà perferenda caelitus ostenditur. |
![]() |
ACTUS SECUNDUS. |
| EUstachius Domesticis peste exstinctis, & uno Nuntio bonis omnibus exutus, cum suis ex Romanâ Urbe in voluntarium abit exilium. |
JNTERLUDIUM. |
| Quod magnâ curâ possidetur, majori dolore amittitur. |
Scena Secunda. |
![]() |
ACTUS TERTIUS. |
Scena Secunda. |
Scena Tertia. |
![]() |
ACTUS QUARTUS. |
| IN Mauros destinatus Eustachius, eos praelio superat, quorum Rex captivus à Theopisio & Agapio, qui ignoti sub Parente militabant, victori Eustachio sistitur. |
JNTERLUDIUM. |
| Majori cede. |
Scena Secunda. |
| THeopista hortum excolens, Filios inter milites, dum varios suos casus enarrant, agnoscit, quos ab Eustachio Duce repetit; is vicissim Uxorem & Liberos agnitos amplectitur. |
![]() |
ACTUS QUINTUS. |
| EUstachius Victor Romam redux, dum Diis sacrificare cum suis recusat, ab Hadriano Imperatore ad Bovis aenei supplicium damnatur, ad quod sustinendum se, & suos magnis animis adhortatur. |
| Ad majorem Dei Gloriam. |
![]() |
Tekstkritiek: |