Theodorus Marcilius (Marcelisz, Arnhem 1548 - Parijs 1617):
Lusus de Nemine. Herdruk Parijs, 1597
Oorspronkelijk verschenen in Parijs bij Dionysius a Prato, 1583 (BNF Yc. 3593)
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
BNF Rés 321689.
Facsimile bij Ursicula
Continue
[
p. 1]

THEODORI
Marcilij

LUSUS DE NEMINE.

[Vignet: Θ, putto met draken]

PARISIIS,

E Typographia STEPH. PREVOSTEAU,
in via Aurigarum, è regione trium
Crescentium.



[p. 2: blanco]
[p. 3]

LUSUS DE NEMINE.

VER erat, & Zephyrus renovato flamine prata
    Pingebat violis omnia purpereis:
Mî curas trepida referebat imagine somnus,
    Sub matutinis cantibus alituum.
(5) Visus enim irascens iuxtim mî adsistere NEMO
    Deque mihi oblito NEMINE multa queri.
Iámne, meo facti quondam tibi nomine versus
    Et laudes, inquit, NEMINIS exciderunt;
At non sic meritus Sed enim te scilicet ipso
    (10) Debuerat NEMO carior esse tibi.
Desine, respondi, me incendere teque querelis
    Crede mihi, transfert iam tua regna NIHIL,
Sublectumque illud sua per vestigia carmen.
    Esse ait, & loquitur nil nisi vindicias.
(15) Sic ego: sic NEMO contra. Timidissime rerum
    Terret inanilogis te NIHIL opprobriis?
Cur non & culices, papposque timere volanteis
    Incipis, aut umbra contremere ipse tua?
[p. 4]
Erubuii, dederatque novas mi in carmina vires
    (20) Ipse pudor, coepit vincere NEMO NIHIL.
Aut si quis negat hoc Plautino è semine pistor,
    Conserere incipiant NEMO NIHILque manum.
Bella per UTOPICOS plusquam civilia campos
    Gliscent, de NIHILO NEMO leget spolia
(25) At mihi Pomponi, reparato carmine*nam te
    NEMO cupit noster visere, dexter ades.
Qua sit stirpe satus NEMO, qua praeditus arte
    His volui numeris enumerare tibi.
Postmodò bella canam atque horrentia NEMINIS arma
    (30) Et victum valida NEMINIS arte NIHIL
Nunc referam solita mitissima carmina voce
    Olim strenarum que tibi missa die.
Cùm mihi cura fuit, speciene poscere dantis
    NEMO videretur munera pro affaniis.
(35) Atqui NEMO etiam vel aegia munera spernit,
    Hamat inops, NEMO nil nisi carmen AMAT.
Ergo iubet ne se dubitem tibi mittere NEMO,
    Semper enim mitti à paupere NEMO solet.
Nec metuit ne se venientem admittere nolis,
    (40) Nam tibi nolenti se dare NEMO potest.
Sed te velle scio. Quis enim ferus ostia claudit,
    NEMO ubi pro dulci munere missus adest?
Omnibus est NEMO sibi quàm iucundior ipse:
    Omnibus, & semper NEMO placere potest.
(45) Osor ille hominum Timon, tamen arsit amore
[p. 5]
    NEMINIS, hunc unum, atque unicum amicum habuit.
Cognitus est NEMO hinc ad sidera. Ianitor aula
    Num rogitat (Quis tu?) NEMINE stante foris?
Fac tamen esse aliquem laeva sic mente, ferisque
    (50) Moribus, ut quis sit NEMO, vel unde roget:
Promptiùs expediam, volucres quam navita Ventos
    Enumeret, miles Vulnera, pastor oves.
NEMO quidem sine patre potest, sine stemmate nasci,
    Nec tamen aut patris aut gentis honore caret.
(55) NEMO etenim est unus magna de stirpe nepotum
    Illius, in Sicula qui regione satus,
Non ferro flammave, suo sed nomine fecit
    Dulichiae praesens omina tuta rati,
ΟΥΤΙΣ enim est, saevo dum clamat in agmine fratrum
    (60) Cyclops, quisque suas hi rediere domos.
Ille tamen furit, sceleratum devovet ΟΥΤΙΝ:
    Sisyphides medio gurgite vela facit.
Hinc NEMO tibi noster. Ab his maioribus ortus
    NEMO decus toto sparsit in orbe suum.
(65) Nam quoties aliquis peccaverit: obvius ecce
    NEMO statim, & se, qui fecerit, esse refert
NEMO suo quemvis ita nomine protegit, unum hoc
    Si potuit iudex credere, NEMO fuit.
Ergo sive domi, seu quis peccaverit extra.
    (70) Nil opus auctorem quaerere, NEMO fuit.
Sive puer calicem domini, seu fregerit aulam,
    Seu compilarit scrinia, NEMO fuit.
[p. 6]
NEMO vel in bello si bis peccaverit, usque
    Integer, & nullo vulnere laesus abit.
(75) Quin etiam benè quae fiunt, facit omnia NEMO.
    Victi alij caedunt NEMINIS ingenio.
Et meritò. Quis enim mercemve, aut speret apisci
    Praemia promeritis, qualia NEMO tulit?
Quis faceret quae NEMO? simul susceptus in auras
    (80) NEMO, & multiplici praeditus arte fuit.
NEMO simul sorbere potest ac flare. Duobus
    NEMO simul dominis utilis esse potest.
Nec tamen aut victum à domino, mercemve requirit:
    Aura etenim venti vivere NEMO potest.
(85) Nusquam est NEMO & ubique simul: mirabile dictu.
    NEMO vias omnes itque reditque simul.
NEMO etiam vigilans dormit: vigilatque sopitus,
    Cum loquiturque tacet, cumque tacet loquitur.
NEMO etiam quae scit, nescit: tanti ille silenti est:
    (90) NEMO simul vera & salsa referre potest.
Flere putes, ridet: ridere putabis, at ille
    Flebit, vel faciet, si usus, utrumque simul,
NEMO simul satur est atque esurit: aestuat, alget.
    Nullis auxilijs, omnia NEMO potest.
(95) NEMO etiam in caelum quoties ita iusseris ibit,
    Nudus enim pennis NEMO volare potest.
Adde quod est rigidae virtutis NEMO satelles
    Non quales aula mobilis aura fovet.
Ergo fors quoties inimica reflaverit, omnes
[p. 7]
    (100) Diffugiunt, miseri limina NEMO terit.
Respicit Musas hoc NEMO tempore: vulgò
    Cocta placent: NEMO docta probare solet.
Omnia vincere NEMO potest certamine nullo,
    Solum illi negitat cedere velle NIHIL.
(105) Et tamen hoc ipsum vincit quoque NEMO, suisque
    Captivum adiungit NEMO NIHIL titulis.
NEMO sapit solus: NEMO sibi nascitur uni
    Omnia scit NEMO, & solus ubique docet.
Quoque magis mirere, volunt scire ilicet omnes
    (110) Omnia, mercedem solvere NEMO cupit.
Scire libet tumidoquot certent aequore fluctus?
    Quot Libyae sitiens corpora pulvis habet?
Scire quot ardentes distinguunt aethera stellae?
    Expediet planè singula NEMO tibi.
(115) Te quoque POMPONI, quo Sol nihil igneus uno,
    Doctius in terris candidiusque videt,
Moribus antiquis (dicam hoc praefiscini ut unum)
    Ingeniique acie, vincere NEMO potest.
Tollere nodosam possit medicina podagram
    (120) Nescio, sed*medicus tollere NEMO potest.
Cum Venus irata est, trepides si abrumpere curas
    NEMINIS adiutus carmine sanus eris.
Quantula sed morbi est curatio, cum quoque mortem
    Omnia vincentem vincere NEMO queat?
(125) Perfectum Cicero cùm Rhetora quaereret, omni
    In genere, inventus quis nisi NEMO fuit?
[p. 8]
Qua memores fiant, Seneca aut tibi Lullius artem
    Ostentare suam: sed dare NEMO potest.
Eia mathematici monogrammi, debeat orbis
    (130) Ut redigi in quadrum, quis nisi NEMO docet?
Visite in Utopiam Chemistae, visite flandi
    Artifices, olidum sulphure & igne genus:
Sistere Mercurium, Lunam Solemque camino
    Excoquere ardenti, credite NEMO docet.
(135) Adspice quem solitus sapientem effingere Zeno,
    Et geminum fratrem NEMINIS esse puta.
Qua ratione inquis? Dicam. Quia liber, & omni
    Laude madens NEMO solus in orbe viget.
Nec minor est Iove qui nutu tremefactat Olympum:
    (140) NEMO etenim quicquid Iuppiter ipse potest.
Ergo sua NEMO est contentus sorte. Quid optet
    Qui paria immenso cum Iove regna tenet?
Sed iam plura vetat NEMO his adiungere: laudes
    NEMO etenim surda respuit aure suas.
(145) Et metuo ni vela mea citò legero puppis;
    Ne mihi tam longum NEMO poëma legat.
Namque etiam benè tornatos, genioque urgenteis
    Mirifico versus, carpere NEMO potest.
At tibi POMPONI vir laudatissime, nostro
    (150) Carmine quem NEMO visere iussus, adit:
Eveniat, NEMO ut te sit florentior usque,
    NEMO suo Regi carior atque Deo.

FINIS.
Continue

Tekstkritiek:

vs. 25 carmine er staat: cormine
vs. 120 sed er staat: fd