Lodovico Guicciardini: Omnium Belgii, sive inferioris Germaniae regionum descriptio. Ludovico Guicciardino nobili Florentino auctore. Recens ex idiomate Italico, ad exemplar tertium ac postremum ab ipso auctore recognitum, magnaque passim accessione locupletatum, in Latinum sermonem conversa, Regnero Vitellio Zirizaeo interprete. Insertis passim cum Regionis cujusque, tum & vrbium quoque prūcipuarum tabulis geographiacis. Adjectisque, supplendo et illustrando Guicciardino, nonnullis additamentis [door Reinier Telle, 1558-1620]. Amstelrodami, excudebat Guiljelmus Ianssonius, sub signo Solarij, 1613.



DESCRIPTIO
ROTERODAMI.

[situs, & ratio nominis.] ROTERODAMUM propinquum est Mosae, & ad Roterae, unde nomen desumit, fauces. Vetustissimam urbem esse, & à conditore Ruterio rege demominatam, tradit Robertus Coenalis. cui adstipulatur & Abbas Thritemius. qui fundatam vult anno à nato humani generes redemtore octogesimo nono, & sepultum in eâ Ruterium illum, vigesum tertium regem Francorum. Schidamo unius, Goudâ trium leucarum intervallo abjungitur; opidum valdè munitum, lautum, concinnum, & pannificio satis florens; civibus denique & praenitidis aedificijs densum. summum templum, sacrum est Divo Laurentio, pulchra profectò & sumtuosa substructio. [D. Erasmus Roterodamus]. Hoc opidum patriam habuit doctissimus ille & celeberrimus vir Desiderius Erasmus Roterodamus, plurimorum voluminum scriptor: qui obijt Basilaeae, anno à partu Viginis sexto & trigesimo supra sesquimillesimum [Luctuosum incendium.] Dum ad exitum proper hoc opus, Roterodamum gravi afflictum est infortunio, siquidem casu exortum incendium, brevissimo temporis spatio, plus nongentas domos, ac non paucas eiam naves, cum nonneminis morte, & gravissimo omnium damno, absumsit. quae omnia tamen, ea est civium opulentia, intra annum mox reparata: gliscentibus hodie magis magisque commercijs, exterisque certatim ad urbem hanc confluentibus.
ADDITAMENTUM. [Roterodamum, varias olim calamitates expertum, in amplissimam tandem & praepotentem urbem excrevit. idque ex eo potissimum tempore, quo ab Hispanis desertum, omnibus belli incommodis liberum restitit. Inde siquidem coepit à mecatoribus undique frequentari, & vacua quaeque in urbe loca tectis impleri. donec irruentibus è Brabantâ Flandriaque ingenti frequentiâ profugis, non semel productum est urbis pomoerium. sic ut hodie quidem meritò numeretur inter Bataviae primas, & quod spectat commercia, uni dumtaxat Amsterodamo cedat. Inter publica aedificia eminet maximè domus Senatoria. hinc Bursa quam vocant, sive basilica, celebrandis negotiatorum coventibus destinata. Monstratur hodieque summâ cum reverentiâ haud procul summo templo familiaris Magni Erasmi lar. cui viro S.P.Q. Roterodamus, refricandae in civium animis quotidie concivis maximi memoriae, togatam in foro statuam lubens meritò posuit. adservans praetereà loco publco ejus effigiem, fidelissimè ex ipsius vultu, quadriennio ante excessum, delineatam, & à S.P.Q. Basiliensi transmissam. in quam cingulo tenus tantum depictam acutissimo epigrammate lusit magnus ille Theodorus Beza:
                        Ingens ingentem quem personat orbis Erasmum,
                                Haec tibi dimidium picta tabella refert.
                        At cur non totum? mirari desine, lector,
                                Integra nam totum terra nec ipsa capit.
]
    Schidamum eidem Mosae vicinum est, ad fossam, sive canalem Schiam, qui & opido nomen impertit, ac semileucâ dumtaxat abest Vlardingâ.

Continue