In: Desiderius Erasmus, Opera omnia. Ed. J. Clericus.
Deel 5 (Leiden, Pieter van der Aa, 1704).

Erasmus


[tom. v col. 1335 c]

DESIDERII ERASMI ROTERODAMI
DIVAE GENOVEFAE
Praesidio a quartana febre liberati,
CARMEN VOTIVUM.

DIva pii vatis votivum solvere carmen
Qui cupit, aspirans votis sterilem imbue venam
Mentis, & ut te digna canit, tu suggere vires
Protrectrix Genovefa tuae fidissima gentis,
(5) Gallia quam late triplici discrimine secta
Porrigitur: sed praecipue tibi pars ea cordi est,
Sequana qua hospitibus factus jam animosior undis,
Matrona quas defert, fluvioque admiscet amico,
Pomiferos per agros, per prata virentia, perque
(10) Vitiferos colles, adopertaque frugibus arva,
Vitreus incedit & ad amplam Parisiorum
Metropolim properans, ad laevam pronus adorat
Arcem Virgo tuam, mox brachia dividit atque
Virgineae matris spatiosam amplectitur aedem:
(15) Ac flexu augustam veneratus supplice Divam,
In sese redit, adque tui cunabula partus,
Ac praedulce solum quo sacra infantula primos
Vagitus dederas, festinat alacrior amnis.
Viculus est humilis, sed tali prole beatus:
(20) Huc igitur properans, obiter vicina salutat
Fana dicata tibi, Celtarum lux Dionysi.
Hac regione diu sinuosis flexibus errans,
In se volvitur atque revolvitur, ora subinde
Ad cunas Genovefa tuas, urbemque relictam
(25) Reflectens, dicas invitum abscedere flumen.
Est merito cunctis venerabile Namethodorum,
Cui licet hospitibus monumenta ostendere prisca
Ortus Diva tui, fontemque liquore salubri
Undantem; at potius bis terque quaterque videtur
(30) Praeside te felix populosa Lutetia virgo,
Cuius tutelam pariter cum Virgine matre
Jugibus excubiis peragis: nec enim illa gravatur
Muneris ejusdem collegam: tu quidem in alta
Sublimis specula late circumspicis agros,
(35) Ac mala propulsas charis minitantia Gallis:
llla fovet gremio miseros, mediamque per urbem
Audit egenorum ploratus: hic quoque natum
Clementem mater referens, nihilo secus ac tu
Sponsa tuum Genovefa refers mitissima sponsum.
(40) Interea paribus studiis defenditis ambae
[tom. v col. 1336 c]
Germanos Druidas, ac majestate senatum
Regali, sed Christophilum super omnia Regem,
Illos qui populo referent oracula mentis
Divinae, hos variis ut mixtam gentibus urbem
(45) Aequo jure regant; est vestri muneris ergo
Nulla quod hoc aevo respublica floreat usquam
Prosperius. Sed tempus adest ut carmine grates
Persolvam Genovefa tibi pro munere vitae,
Ac paeana canam, multis e milibus unus
(50) Quos ope praesenti servasti. Languida febris
Triste tenaxque malum quod quarto quoque recurrit
Usque die, miseros penitus pervaserat artus.
Consultus medicus sic consolatur, abesse
Diceret ut vitae discrimen, sed fore morbum
(55) Lentum; mox haec vox me non secus enecat, ac si
Dixisset: prius atque quater Sol occidat, alta
In cruce pendebis; siquidem est renovata cicatrix
Dum mihi post multos animus reminiscitur annos
Quod puerum toto febris me haec torserat anno.
(60) Proin erat in votis mihi mors quia tristius omni
Morte malum medicus denunciat: hic mihi numen
Diva tuum venit in mentem, simuloptima quaedam
Spes animum reficit, tacitoque haec pectore volvo:
Virgo sponsa deo gratissima, corpore terram
(65) Quum premeres, semper miseris succurrere sueta,
Et nunc plura potes postquam te regia coeli
Cepit, & es Christo sponso vicinior, huc huc
Flecte oculos Genovefa tuos, & corpore febrim
Pellito: me studiis, sine queis nec viuere dulce est,
(70) Obsecro restituas; etenim levius puto, vitam
Exhalare semel, quam lento arescere morbo.
Quod tibi pollicear, nihil est, nec tu indiga nostri es.
Quod superest, grato recinam tibi carmine laudes.
Vix ea fatus eram, nullo cum murmure linguae,
(75) Verum intra arcanae mecum penetralia mentis,
Prodigiosa loquar, sed compertissima, stratis
Exilio, reddor studiis, vestigia nulla
Sentio languoris, nec inertis taedia febris.
Septima lux aderat, qua se quartana recurrens
(80) Prodere debuerat, sed corpus alacrius omne
Quam fuit ante, viget; medicus redit, atque quid actum
Miratur, vultum speculatur, & ore latentem
Explorat linguam, tum quem vesica liquorem
Reddiderat, poscit: quin brachia denique summis
[tom. v col. 1337]
(85) Pertentat digitis: vui nullas comperit usquam
Morbi reliquias: & quis Deus, inquit, Erasme,
Te subito fecit alium? quis corpore febrim
Depulit, ac vatem me, quo de gaudeo, vanum
Reddidit? is quisquis Divum fuit, arte medendi
(90) Plus nostra, fateor, multo valet: haud ope posthac
Nostra opus est. Nomen medici vis nosse? Guihelmus
Copus erat, jam tum florens juvenilibus annis
Me quamuis aetate prior, perfectus ad unguem
Dotibus ingenii, sophiaeque mathemata callens,
(95) Ut si quisquam alius: senio nunc fessus in aula,
Francisci Regis, procerum inter lumina, cunctis
Carus adoratur, fruiturque laboribus actis.
Hic igitur mihi testis erit gravis, atque locuples
Munere Diva tuo revocatae Virgo salutis.
[tom. v col. 1338]
(100) Quamquam quicquid id est, auctori gloria Christo
In solidum debetur, honosque perennis in aevum.
Muneris hujus erat, quod viva Deo placuisti,
Muneris ejusdem est quod mortua pluribus aegris
Praesidio es; sponso sic visum est omnipotenti,
(105) Per te largiri gaudet sua munera, per te
Gaudet honorari: veluti lux ignea Phoebi
Per vitrum splendet jucundius, ac veluti fons
Per puras transfusus amat manare canales.
Hoc unum superest, ut te precer optima Virgo,
(110) Ne mihi sit fraudi, quod tanto tempore votum
Solvere distulerim; patere hanc accedere laudem,
Tot titulis Genovefa tuis, ut castior usquam
Nulla fuit, toto non ulla modestior orbe,
Sic nec in aethereis clementior ulla feratur.

Continue